Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 29 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

EXEMPLA
Exempla Latinitatis variorum saeculorum.
LATINITAS CANCELLARIAE

LATINITAS CANCELLARIAE

(Diplomata principum Transsylvaniae)

Post captam per Turcas Budam (anno 1541) Hungaria in tres partes fuit divisa, quarum una est Transsylvania. Transsylvaniam vaivodae, postea princepes gubernaverunt, qui – quam antea reges Hungariae – cancellariam suam habuerunt. Cancellaria haec de donationibus, nobilitationibus, exemptionibus et rebus similibus ad maiestatem principalem quasi regiam spectantibus edidit diplomata, quorum copiae seu paria inserta sunt in Libris Regiis sic dictis. Series ergo Librorum Regiorum Transsylvaniae nunc in Archivo Hungariae conservatorum facultatem dat nobis cognoscendi Latinitatem vivam cancellariae eiusdem temporis.

 

Joanni Kende collatio fodinae vivi argenti desertae

Nos Christophorus Bathori de Somlio, vaivoda Transylvaniae et Siculorum comes, etc. memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis, quod nos cum ad nonnullorum dominorum consiliariorum nostrorum humilem intercessionem nobis pro parte nobilis Joannis Kende de Zalatna factam, tum vero ut diligentior sit et solertior in investigandis novis argenti vivi venis, quas se recepit investigaturus, omne itaque erutum cenum ex argenti vivi fodina, in territorio dicti oppidi Zalatna, in comitatu Albensi, in montibus Faczadrombraniej vocatis existente, illa scilicet, quam alias Jacobus Grison et Franciscus Gay Itali colebant, simul cum cunctis suis utilitatibus et emolumentis, si quas ex eodem ceno labore et industria eluere et elaborare poterit, eidem Joanni Kende, ipsiusque haeredibus et posteritatibus universis dedimus, donavimus et contulimus, ea tamen conditione, ut ipse totus in eo sit, ut novas aliquas fodinas et mineras argenti vivi in eiusdem oppidi Zalatna territorio, sive alibi ubivis diligenter investiget, querat et reperiat, repertasque nobis et successoribus nostris indicare debeat, prout conditione sub praemissa damus, donamus et conferimus per praesentes. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuam, etc. Datum Albae Juliae, tertia die Martii, 1581.

 

Annuentia oppidi Zereda

Nos Sigismundus Bathory de Somlio, vaivoda Transsilvaniae et Siculorum comes memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis, quod cum ex humillima significatione prudentum et circumspectorum judicis et iuratorum civium ac universorum inhabitatorum oppidi nostri Zereda intelligamus ipsos cum incolis oppidi nostri Zekelywasarhely privilegio consimili et libertate ab antiquo usos fuisse, onera quoque et servitia pari modo impendisse, quippe cum dicti cives Zekelywasarhelienses quottannis certum numerum falcatorum ad curiam nostram in oppido nostro Zenth Peter habitam antea mittere debebant, ipsos quoque instar aliorum oppidanorum octo aut decem falcatores misisse. Sed tandem ab hoc onere praefatos Zekelywasarhelienses a serenissimo principe Stephano, Dei gratia rege Poloniae, magno duce Litvaniae, principe Transsilvaniae, etc. domino patruo nostro observandissimo clementer exemptos et supportatos fuisse: ideo nos quoque ad nonnullorum dominorum consiliariorum nostrorum intercessionem nobis pro partibus ipsorum factam, tum vero, ut hoc genere servitiorum sublato, iidem oppidani rebus suis commodius prospicere possint, id clementer ipsis annuendum duximus et concedendum, ut deinceps nullum omnino falcatorem ad dictam curiam nostram in praedicto oppido Zenthpeter constructam mittere debeant, nec sint astricti, sed eadem lege, consuetudine et immunitate, qua ipsi Zekelywasarhelienses utuntur, uti possint et valeant, prout annuimus et concedimus praesentium per vigorem. Quocirca vobis, egregio Nicolao Zabo de Gara, praefecto arcis nostrae Bethlen moderno, et futuris quoque pro tempore constituendis, eorumque vices gerentibus harum serie committimus et mandamus firmiter, ut acceptis praesentibus a modo deinceps praefatos inhabitatores oppidi Zereda in hac praesenti annuentia nostra, per nos ipsis concessa illaese conservare et per eos, quorum interest, conservari facere debeatis, neque eosdem contra formam huius annuentiae nostrae in personis, rebusque et bonis ipsorum turbare, molestare et damnificare praesumatis, nec sitis ausi modo aliquali. Secus non facturi. Praesentibus perlectis exhibentibus restitutis. Datum Albae Juliae, die quinta Junii, anno Domini millesimo quingentesimo octogesimo tertio.

 

Annuentia universorum seniorum ac primipilorum atque potiorum Siculicorum sedis Vduarhely

Nos Sigismundus Bathori de Somlio, vaivoda Transsilvaniae et Siculorum comes, etc. memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis, quod nos cum ad diligentem nonnullorum dominorum consiliariorum nobis propterea factam intercessionem, tum vero volentes publicis usibus atque emolumentis egregiorum nobilium agilium, universorum seniorum, potiorum, primorum ac primipilorum Siculorum sedis Siculicalis Vduarhely faventer prospicere, eosdemque ad omnia servitia et obsequia nostra oportunis ac idoneis quibuslibet viis et remediis alacriores et promptiores reddere, hoc eis (sicuti exemplum illustrissimi quondam principis optimae memoriae, domini parentis nostri desideratissimi) de speciali nostra gratia et potestatis nostrae plenitudine clementer annuendo et concedendo duximus, ut in quieto et pacifico dominio universorum bonorum et iurium, portionumque possessionariarum et haereditatum Siculicalium, quas videlicet et quae usque ad tempus obitus serenissimi quondam principis, domini Joannis secundi, Dei gratia electi regis Hungariae, etc. foelicis memoriae inclusive computando tenuisse atque possedisse dinoscuntur, in posterum quoque permanere et consistere possint, promittendo ipsis cum plena assecuratione et certificatione, nos eosdem in libera possessione, usuque dictorum bonorum et iurium, portionumque possessionariarum et haereditatum Siculicalium minime molestaturos, sed neque per alios, quorum intererit, temere et indebite turbari permissuros. Praeterea cum ex humili supplicatione et quaerelis praefatorum seniorum, potiorum et primorum intelligamus annotatos primipilos taxas et census subsidiarum ad sumptus nunctiorum ex praedicta sede Vduarhely ad comitia regni tam generalia, quam partialia mitti et destinari solitorum necessarios iuxta antiquam consuetudinem pendere nolle, verum ab hoc onere sufferendo sese penitus subtrahere velle, id etiam eisdem senioribus, potioribus, primoribus[que] gratiose indulsimus, ut a modo deinceps huiusmodi census et taxas subsidiarum ab ipsis etiam primipilis per eos, quibus iuxta veterem usum competit, secundam vetustam eorum consuetudinem et modum antea observatum exigere et colligere valeant; imo annuimus et concedimus, indulgemusque harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante. Datum Albae Juliae, decima octava die Junii, anno Domini millesimo quingentesimo octogesimo tertio.

 

Nova donatio Ladislai Brini de Cyngano Joanne Giuda

Nos Sigismundus Bathori de Somlio, vaivoda Transsilvaniae et Siculorum comes, etc. memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis, quod nos cum ad nonnulloru dominorum consiliariorum nostrorum nobis propterea factam intercessionem, tum vero attentis et consideratis fidelitate et fidelibus servitiis egregii Ladislai Briny de Malomfalwa, quae ipse nobis atque huic regno in multis, variisque negotiis nostris fidelis industriae suae commissis fideliter exhibuit et impendit, ac in futurum quoque exhibiturus et impensurus est, Joannem Giuda, alias Ombozy cognominatum, item Michaelem et Marcum Cynganos, ceterosque filios et filias ipsius, quos videlicet ipse hactenus quiete et pacifice possedit, ac nunc quoque libere et pacifice possideret, verum litteris et litteralibus instrumentis superinde necessariis se destitutum esse asserit, simul cum uxoribus, rebus, aliisque emolumentis et tentoriis quibuslibet ipsorum Cynganorum, rebus tamen sic, ut praefertur, stantibus et se habentibus, memorato Ladislao Briny, suisque haeredibus et posteritatibus universis, novae nostrae donationis titulo dedimus, donavimus et contulimus, imo damus, donamus et conferimus iure perpetuo et irrevocabiliter tenendos, possidendos, pariter et habendos, salvo iure alieno, harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante. Datum Albae Juliae, sexta die mensis Julii, anno Domini millesimo quingentesimo octogesimo tertio.

 

Annuentia super mineris Ladislao Zalanczy

Nos Sigismundus Bathori de Somlio, vaivoda Transsylvaniae et Siculorum comes, etc. memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis, quod nos cum ad nonnullorum dominorum consiliariorum nostrorum nobis propterea factam intercessionem, tum vero volentes usibus et emolumentis, atque commodis tam nostris, quam etiam publicis subditorum nostrorum prospicere, ac insuper habitu respectu fidelitatis et fidelium servitiorum egregii Ladislai Zalanczy, comitis comitatus Zarand, id eidem clementer annuendum et concedendum duximus, ut ipse in bonis suis ubique contusorium suum minerale intra metas possessionum suarum Haczegan, Bukurest et Trezthie vocatarum, in eodem comitatu de Zarand existentium et habitarum erectum, fodinasque suas auri proprias suis sumptibus excolere possit et valeat, hac tamen conditione interiecta, ut idem Ladislaus Zalanczy aurum exinde provenientem bona fide, more alias consueto ad coementum nostrum Cibiniensem importare debeat et teneatur; quemadmodum annuimus et concedimus praesentium per vigorem. Quocirca vobis, egregiis Gregorio litterato Giarmathy supremo auricampsori nostro, eiusque vicem gerentibus, modernis scilicet et futuris, praesentes visuris, harum serie committimus et mandamus firmiter, quatenus vos quoque annotatum Ladislaum Zalanczy conditione sub praemissa ad excolendas dictas suas mineras libere admittere, neque propterea eundem in bonis suis damnificare praesumatis, nec sitis ausi modo aliquali. Secus non facturi. Praesentibus perlectis exhibentibus restitutis. Datum Albae Juliae, die decima sexta Augusti, anno Domini millesimo quingentesimo octogesimo tertio.

 

Nundinalis possessionis Hodos in sede Maros existentis

Nos Sigismundus Bathori de Somlio, vaivoda Transsylvaniae et Siculorum comes etc. memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis, quod nos cum ad intercessionem magnifici domini Volffgangi Kowachoczy, cancellarii et consiliarii nostri nobis propterea factam, tum vero pro commodo et utilitate certarum partium huius regni nostri et incolarum possessionis ipsius Volffgangi Kowachoczy Hodos vocatae, aliarumque in vicinitate eiusdem, in sede Maros existentium, ad eandem possessionem nundinas liberas, seu fora annualia libera, ter in anno, nimirum singulis festis beatorum Fabiani et Sebastiani, Vitique et Modesti martyrum, ac Sancti Michaelis archangeli, aliisque diebus ipsas festivitates procedentibus et sequentibus, ad id scilicet necessariis, aptis et sufficientibus; item forum hebdomadale singulis diebus Dominicis in qualibet hebdomada; omnino sub iisdem libertatibus et praerogativis, quibus nundinae, seu fora, annualia scilicet et hebdomadalia libera aliarum civitatum oppidorum, villarum et possessionum celebrantur, perpetuo celebrandas, annuendas duximus et concedendas, imo annuimus et concedimus praesentium per vigorem, absque tamen praeiudicio nundinarum, seu fororum, annualium scilicet et hebdomadalium aliorum quorumlibet locorum vicinorum. Quocirca vos, universos et singulos mercatores, institores, atque alios forenses et viatores homines quoslibet seri praesentium affidamus, certificamus et assecuramus, quatenus ad praedictas nundinas seu fora, annualia scilicet et hebdomadalia libera per nos in praescripta possessione Hodos modo praemisso perpetuo celebrari concessas cum omnibus mercimoniis, rebusque et bonis vestris libere, secure et sine omni pavore veniatis, properetis et accedatis, praedictisque negotiatiationibus vestris inibi peractis, ad propria vel alia, quae malueritis, loca redeatis, salvis semper rebus et personis vestris sub nostra protectione et tutela speciali remanentes. Et haec volumus per fora et alia loca publica, ubi necesse fuerit, proclamari facere. Praesentes autem, quas secreto sigillo nostro communiri fecimus, post earum lecturam semper et ubique reddi volumus exhibentibus. Datum in civitate nostra Claudiopoli, octava die mensis Decembris, anno Domini millesimo quingentesimo octuagesimo tertio.

 

Annuentia universorum incolarum oppidi Offenbania, ut antiquis ipsorum iuribus et libertatibus conserventur

Nos Sigismundus Bathory de Somlio, waivoda Transsylvaniae et Siculorum comes etc. memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis, quod prudentes et circumspecti judex et iurati cives oppidi Offenbanya nostram venientes in praesentiam, suis ac caeterorum universorum civium et inhabitatorum eiusdem oppidi Offenbanya nominibus et in personis significare curaverunt nobis in hunc modum. Quomodo ipsi certa iura, libertates et immunitates a divis quondam regibus Hungariae etc. concessas haberent, quibus hactenus usi fuissent; petentes a nobis debita cum instantia, ut nos ipsos, possessionesque ipsorum in huiusmodi eorum iuribus, libertatibus et immunitatibus gratiose conservare vellemus, neque in eisdem turbare, molestare, seu damnificare permitteremus. Proinde aequum esse ducentes in eorum iuribus, libertatibus et immunitatibus, in quarum usu hactenus fuisse dinoscuntur, conservare eosdem judicem et iuratos cives memoratos, in cunctis eorum iuribus, libertatibus et immunitatibus, ipsis a divis quondam Hungariae regibus concessis, in quarum usu hactenus fuerunt, etiam deinceps in posterum uti, frui et gaudere concessimus, prout concedimus praesentium per vigorem. Quocirca vobis, universis et singulis magnificis, egregiis, nobilibus comitibus, vice comitibus ac judlium quorumcunque comitatuum, capitaneis, praefectis, provisoribus ac quorundam locorum officialibus, ittem civitatibus, oppidis et possessionibus, earumque rectoribus, cunctis etiam aliis, quocunque officio ac praefectura fungentibus, praesentium notitiam habituris, harum serie committimus et mandamus firmiter, quatenus acceptis praesentibus, etiam deinceps in posterum annotatos cives et inhabitatores dicti oppidi Offenbania, eorumque possessiones in cunctis iuribus, libertatibus et immunitatibus a divis quondam regibus Hungariae, ut praemissum est, ipsis concessis, in quarum tamen hactenus usu fuerunt, conservare et per vestros conservari facere debeatis, neque in illis quoquo modo eosdem turbare, molestare, seu damnificare praesumatis, nec sitis ausi modo aliquali. Secus non facturi. Praesentibus perlectis exhibentibus restitutis. Datum Albae Juliae, quinta die Martii, anno Domini millesimo quingentesimo octogesimo quarto.

 

Annuentia honestorum Andreae Kowacz et Faith Kran de Abrugbania super elaboratione fecium ferri minerarum ex fodinis Siculicalibus

Nos Sigismundus Bathori de Somlio, vaivoda Transsylvaniae et Siculorum comes, etc. memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis, quod nos cum ad nonnullorum dominorum consiliariorum nostrorum humillimam intercessionem nobis propterea factam, tum vero confisi de industria et in rebus metallicis experientia honestorum Andreae Kowachy et Faith Kran de Abrugban˙a, qua ipsi pollere perhibentur, eisdem igitur de gratia nostra speciali id clementer annuendum et concedendum duximus, ut ipsi feces ferri minerarum, Ungarico sermone Slok, vel Haldom vocatas, ex fodinis nostris ferreis in sede Siculicali Chyk existentibus, tam veteribus, quam recentioribus abiectas denuo investigare, aperire, eruere et ad culturam earundem sectores, aliosque montanistas ducere, elaborarique facere, atque ibidem contusorium ad materiam illam eliciendam et conterendam erigere, praeparare propriis eorum laboribus, fatigiis et expensis possint atque valeant. Ita tamen, ut ipsi singulos centenarios ferri ex materia illa abiecta contusi et praeparati singulis florenis nobis, fiscoque nostro administrare et assignare debeant et teneantur; prout annuimus et concedimus praesentium per vigorem. Quocirca vobis, egregiis nobilibus Friderici Zawor, praescriptae ferri fodinae nostrae Siculicalis praefecto, eiusque vicem gerentibus modernis et futuris harum serie committimus et mandamus firmiter, ut vos quoque annotatos Andream Kowach et Faith Kran in praescripta benigna annuentia nostra illaese conservare, eisdemque liberam et omnimodam facultatem in investigandis, eruendis, atque elaborandis mineris supra iam specificatis, conditionibus tamen sub praemissis concedere, permittere, neque eosdem propterea in personis, rebus et bonis ipsorum universis turbare, molestare, seu quovis modo damnificare debeatis, nec sitis modo aliquali. Secus non facturi. Praesentibus perlectis exhibentibus restitutis. Datum Albae Juliae, nona die mensis Januarii, anno Domini millesimo quingentesimo octuagesimo quinto.

Proposuit Petrus Toth



Catherine Gauchon
Artiste peintre

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: