Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Mercurii die 27 mensis Januarii 2021
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

HERMETICA
Rubrica Stephani Feye de Veterum scientiae arcanis.
NE IN OBLIVIONEM EAT

NE IN OBLIVIONEM EAT
DOM. ANTONIUS IOSEPHUS PERNETY

Sapientia foris praedicat, in plateis dat vocem suam, in capite turbarum clamitat, in foribus portarum urbis profert verba sua.

Proverbiai, 20 et 21

Mihi si adnuntiaretur in insulam longinquam discedendum esse et habitandum inter homines penitus toto divisos orbe, quo liceret tantum tres quattuorve libros mecum ferre, procul dubio inter alios eligerem quem anno 1758 composuit dominus Antonius Iosephus Pernety (1716-1796), monachus Benedictinus congregationis Sancti Mauri, inscriptum Fabulae Aegyptiacae et Graecae revelatae et ad idem principium reductae[1].

Etiamsi Pernety opus suum magnum Francogallice conscripsit, commentarii eius pertinent ad textus maiore parte Latinos vel Graecos quos Francogallice versos aut non raro Latine refert. Quia scopus eius est clavem proponere ad totam mythologiam antiquam explanandam, certe non indignabuntur Melissae lectores quod hic pauca verba de eo faciemus.

De Pernety ipso haec brevissima : erat scientia tam universali[2] ut bibliothecarius factus sit Frederici ii ; Borussiam autem reliquit ad societatem Avennione condendam c.n. Société des Illuminés d’Avignon (1786), quae tunc temporis multos doctos undique adliciebat ; creavisse dicitur etiam quosdam ritus massonicos, etsi ipse numquam francomurarius fuisse videtur.

Veniamus ad sermonem introductorium Fabularum, qui incipit his verbis :

Auctores qui permulti de hieroglyphis Aegyptiorum et de fabulis inde oriundis scripserunt tantum inter se differunt ut liceat libros suos tamquam novas fabulas ducere. Systemata eorum, quamvis ingeniosa et concinna sint aut certe appareant, mox omnibus partibus invalida patefiunt eis qui praeiudiciis non excaecantur.
Sunt qui credant in fabulis historiam veram inveniri illorum temporum quae tamen fabulosa dicunt.
Alii ibi solum principia moralia agnoscunt, quamquam sufficit oculos tendere ut ubique exempla videantur ad depravandum apta.
Alii denique, quibus illae explanationes non satisfecerunt, suas in rebus physicis hauserunt ; quae ab inquisitoribus rerum naturalium hodiernis licet petere num eis potius quam illae placeant. [t. i, pp. 1 et 2]

Hos tres modos interpretandi iam optime, exemplis adhibitis, descripsit professor Berolinensis Andreas Fritsch in symbola c.t. " In mytho veritas ? "[3].

Quamquam hae methodi interdum ducunt ad explanationes quae non omnino absona vel inepta videntur, ita ut liceat putare mythologos ex parte sensum eiusmodi in animo habuisse, non semper adhiberi possunt, neque ad totum mythum vel omnia eius singula explananda, neque ad totam mythologiam antiquam intellegendam. Pernety bene demonstrat interpretationem tantum historicam, cuius propugnator suo tempore fuit abbas Banier (1673-1741), etiam suscitare problemata chronologica inextricabilia ; explanationem ethicam, a Natali Comite (1520-1580) solam laudatam, redargui rebus ipsis immoralibus quae consulto a mythologicis in infinitum fictae videntur ; physicos modernos non posse explanare, exempli gratia, pluvias aureas, arbores aureas, vella aurea, transformationes miras ab Ovidio narratas.

Quoniam nemo horum prosperos exitus [in fabulis explanandis] consecutus est, licet credere principium generale quo usi sunt ad systemata sua aedificanda numquam verum principium illarum fabularum fuisse. Inveniendum est principium unum quo possibile sit res explanare omnes, usque ad minimas ex eis quae narrantur, quamvis mirae, incredibiles et inter se contrariae appareant. [t. i, p. 2]

Condicio haec, tamquam " sine qua non ", iterum iterumque in memoriam repetitur :

Quae scriptores antiqui de Typhone dixerunt, alii conati sunt explanare modo morali, historico, physico. Hae explicationes aliquotiens satis bene ceciderunt, sed numquam mythologis licuit fabulam explicare integram iuxta idem systema. [t. i, p. 315]

In systematibus eorum qui fabulas historice vel ethice explanare voluerunt, insunt difficultates inexpugnabiles quas se non extricare neque solvere posse ipsi confitentur. In meo inest nulla : omnia plana, omnia simplicia, omnia consentanea. [t. ii, p. 597]

In systemate historico fateor haec omnia intellectu molesta videri et insuperabilia ; in opere autem Hermetico nulla iam est difficultas, quod denuo ostendit hoc opus in omnibus fabulis doceri. [t. i, p. 308]

Res in fabulis circumstantes concordant et coaptantur cum coloribus et operationibus de quibus loquuntur philosophi [Hermetici], ita ut verisimilius explanentur in hoc quam in quovis alio systemate. [t. i, p. xi]

Vix ulla similitudo inter quaslibet fabulas ; omnes tamen idem docent. [t. ii, p. 113]

Ipse Athanasius Kircher (1601-1680), celeberrimus Iesuita cui alchymiam acriter refellere placuit, tamen suspicatus est eam sub velo fabularum latere. Nam ratio interpretandi a Pernety proposita omnino non est recens :

Systema hoc non est novum ; absit a me ut velim laudari eius inventor. Partes eius collegi sparsas apud multos scriptores, et veteres et modernos, quorum opera parum nota sunt parumque leguntur, quia scientia quam tractant aut ignoratur aut praeiudicatur. [t. i, p. 2]

Inter illos scriptores plurimos, quorum testimonia Pernety persaepe syllabatim profert, enumerentur sanctus Clemens Alexandrinus, Origenes, Synesius, Morianus, Eustathius, beatus Raimundus Lullius, Albertus Magnus, Basilius Valentinus, Petrus Vicot, Iohannes Trithemius, Rogerius Baco, Marsilius Ficinus. Quae nomina consulto ponimus quia sunt viris Christianis, id est patribus vel doctoribus Ecclesiae, abbatibus, theologis, episcopis vel archiepiscopis, vicariis necnon monachis, sicut Pernety ipse Benedictinus fuit[4]. Longe absit ut inferre velimus doctrinam Hermeticam publice agnosci ab eis qui Ecclesiam constituunt ; potius hic illustratur eos saepe in scientiam incumbere quam comitem fidei quasi necessarium habent. Ut aliter dicamus, Ecclesiam a Schola separare nolunt. Verba Pernety ipsius sunt luce clariora :

Philosophia ergo Hermetica est schola pietatis et religionis. Quibus Deus hanc scientiam largitur, pii iam fuerunt aut fiunt. [t. i, p. 23]

Omnes Antiqui Palladem [Minervam] duxerunt sapientiam et prudentiam, quippe quae nata est de cerebro Iovis. Nam cerebrum est sedes ingenii sine quo non est possibile procedere in ulla re spinosa, neque in opere magno quod ea de causa " magisterium sapientium " vocatur. Quia est secretum secretorum, quod Deus non revelat nisi quibus favet, divulgatio eius esset profanatio. Oportet sapientiam Palladis habere ad secretum discendum ac servandum. [t. ii, pp. 116-117]

Pernety addit multa verba Salomonis, auctoris Sapientiae et Proverbiorum :

[Sapiens] animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientium et aenigmata eorum. [Proverbia i, 6]

Gloria Dei celare verbum, et gloria regum investigare sermonem. [Proverbia xxv, 2]

Sapientes abscondunt sapientiam. [Proverbia x, 14]

Homo versutus celat scientiam. [Proverbia xii, 23]

Qui revelat mysteria, ambulat fraudulenter. [Proverbia xx, 19]

Sine mysterio tamen ipsi philosophi, quia opus suum perficiunt in vase cui nomen indiderunt " navis "[5], recte " nautae " dicuntur, quippe qui operationes in " nave " sua faciendas observant, curant, exercent :

Navis est imago vasis naturae... [t. i, p. 391]

Oportebat ergo quaerere vas simile ei vasi quo natura utitur ad metalla formanda, ut fieret matrix arboris aureae philosophorum. Non inventum est melius quam vitreum quod, ad naturae similitudinem, sigillaverunt ne ullum principium inde exhalaretur. [...] Philosophi de vase ita locuti sunt in allegoriis suis, ut nemo suspicaretur sententiam eorum. Iam erat turris, iam navis... [t. i, p. 162]

" Navis " est etiam nomen proprium signi sideralis quod " Argo " quoque vocatur. Nemo est qui nesciat Argonautas profectos esse ad vellum aureum conquirendum, id est membranam, ut vult Suidas, in qua ars chrysopoeica docebatur.

Si vas hermetice sigillandum frangitur, naufragium a philosophis dicitur fieri :

Flatores [Fr. " souffleurs "] creduli dies noctesque laborant ut eis bene succedat ; nam credunt se bonam viam sequi. Post autem multos labores, cum paene pervenerunt quo exspectabant, aut vasa eorum franguntur aut alium casum patiuntur, ita ut rursus sint in loco ipso ubi in initio fuerunt. [t. i, p. 619]

In mari plures nautae sapientes naufragium passi sunt[6]...

Iam explanavimus comites Ulixis esse alchimistas vulgares, discipulos philosophiae pravos, qui se perdent stultitiis suis singuli. Nemo eorum perveniet ad finem navigationis[7].

Opus suum perficiunt veri Hermetistae - vel veri filii Hermetis, id est Mercurii - laborando in materia quam permultis nominibus appellaverunt ; inter quae Ûlh vel " hyla " :

Alphidius nos docet illam materiam vel fumum album radicem esse artis et argentum vivum sapientium. Philalethes confirmat illum argentum vivum esse verum Mercurium philosophorum. [...] Philosophi ei indiderunt nomina haec inter alia : ..... " hyla "... [t. i, pp. 183 et 184]

[...] Omnia existentia sub globo lunari sunt creata et formata ex dicta materia, quae nominatur " yle " [...][8].

Mercurius dissolvans est vas unicum philosophorum, in quo totum magisterium perficitur. Philosophi ei Mercurio varia nomina dederunt, quorum celeberrima sunt : [...] " aqua fontis " [...], " vas philosophorum " [...].
Quando autem ille Mercurius cum corpore dissolvendo coniungitur, philosophi ambas res significant tamquam unam ; tunc dicuntur sapientes in Mercurio invenire quidquid eis necessarium est. Ne ergo diversitas nominorum in errorem ducat, ecce quaedam maximi momenti : " aqua crassa " [...], " hyle ", " compositum nostrum " [...], " lapis " [...]. [t. i, pp. 160 et 161]

Pythagoras in Turba dicit totam scientiam artis Hermeticae esse hanc : materiam invenire, eam in aquam reducere, illam aquam cum corpore argenti vivi et magnesiae iungere.
Dicit Cosmopolita : " Quaerite materiam quam in aquam reducatis quae aurum dissolvat naturaliter et radicaliter ". [t. ii, pp. 582 et 583]

Scriptor Rosarii refert Merculinum qui dicit : " Est lapis occultus et sepultus in fonte ". [t. ii, p. 392]

Lector noster animadvertat hos paucos locos citatos undique ex domini Pernety opere contractos esse ; qui tamen sufficiunt ad duos versus ex Vergilii sexto carmine bucolico sumptos Hermetice interpretandos et intelligendos :

His adiungit, Hylan nautae quo fonte relictum
clamassent, ut litus " Hyla ! Hyla ! " omne sonaret[9].

Commentarius ipse quem Pernety his versibus addidit paene superfluus est :

Diximus illum principem iuvenem [Hylan], aut devoratum aut demersum, esse materiam philosophicam quae dissolvitur vel iam in aquam dissoluta est. [t. ii, p. 427]

Nam Ûlh, unde " Hyla ", dicitur non solum " silva ", sed etiam " materia " ex qua aliquid fit ; ita ut multi philosophi vocabulo " yle " vel " hyle " usi sint ad materiam generaliter designandam ex qua medicina aurea fit [...].
Hylas descendit ad aquam hauriendam, quia materia in vase ponitur ut in aquam dissolvatur. [...] Materia non iam solida est, ut antea, postquam in aquam soluta est ; forma eius non iam patet, soliditas evanescit, et artifex, quia eam non iam talem videt qualis erat ante solutionem, recte dicit modo allegorico eam submersam esse. [...]
Mirandum non est scriptorem fabulae finxisse Herculem litus sonantem nomine carissimi Hylae quem non iam videbat. Illas vociferationes si quis aestimaret esse gemitus, male interpretaretur ! Sunt clamores laetitiae vel stuporis, quales Trevisanus dicit se sustulisse cum videret librum suum foliis aureis compactum in fonte solutum et relictum esse ; quales emisit Cosmopolita cum animadvertit fructum arboris solaris fusum et ex oculis ablatum in aqua ubi Neptunus eum reliquit. [t. ii, p. 423-425]

Hoc solo exemplo adlato, lectori licet de similitudine inter fabulas et libros Hermeticos iudicare ; quae in opere domini Pernety tam clara et admiratione digna apparet ut amatoribus linguae ac Antiquitatis Graecae Latinaeque necnon Aegyptiacae omnino nefas sit Fabulas eius revelatas ignorare.

Ad concludendum, placet addere quaedam verba quae Pernety conscripsit in Dictionnario suo mytho-Hermetico :

Scientia quae dicitur saepe praeiudiciis colliditur quae multo difficiliora victu sunt quam ipsa ignorantia. Puto ego homini, quo est maiore ingenio et scientia, eo minus negandum et plus possibilitatum in natura videndum esse. Credulus plus acquirit quam perdit : credulitas eius mentem in inquisitiones impulsat quae eam ex errore eripiunt et semper docent ea quae ignoravit[10].

__________

scripsit Johannes van Kasteel

(Melissa n. 146)


[1] Les Fables égyptiennes et grecques dévoilées et réduites au même principe. Editionem anno 1786 divulgatam modo photographico in lucem revocavit domus editoria La Table d’ émeraude, Parisiis, 1982. Sunt duo tomi quorum primus continet 580 paginas, secundus 627.

[2] Scripsit de rebus religiosis, geographicis, naturalibus, de physiognomia, de artibus etc.

[3] Cfr Nuntius (l.v.p.a.) xi, 1995, pp. 8-13, ubi tres rationes vocantur : euhemerismus ; ethica sive moralis ; physica sive naturalis. Notandum tamen est dominum Pernety in loco citato scientiam naturalem hodiernam vel modernam in animo habere quam " physicam vulgarem " vocat (t. ii, p. 402) necnon dignoscit a " physica Hermetica " (t. i, p. 129), ita ut re vera quattuor rationes explanandi exstent.

[4] Alberto Magno testante, " multi canonici, et docti et ignari in rebus physicis, huic arti [Hermetico] studebant " (t. i, p. 38).

[5] Nam plura nomina eiusmodi ambigua sunt : ¥katoj, kÚmbh, kumb…on, sk£fh, sk£fion, skaf…j, tri"rhj, etc. significant et navem, vel naviculam, et vas formae plus minusve similis. Vocabulum Francogallicum " vaisseau " et vas et navem indicat.

[6] N. Valois, La Clef du secret des secrets [Clavis secreti secretorum], La Table d’ émeraude, Parisiis, 1992, p. 171.

[7] E. d’ Hooghvorst, Le Fil de Pénélope [Filum Penelopae], t. i, La Table d’ émeraude, Parisiis, 1996, p. 92.

[8] R. Lullius, Testamentum i, 3.

[9] Vergilius, Bucolica vi, 43 et 44. Sensus alchymicus huius carminis totius ab E. d’ Hooghvorst iam illustratus est in symbola quam in lucem edidit Melissa 70, pp. 12 seq.

[10] Dom. Antonius Iosephus Pernety, Dictionnaire mytho-hermétique, Denoël, Parisiis, 1972, p. 27.

Scripsit Johannes van Kasteel



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
De calamitate et miseria docentium in ludis litterariis
Gregorii Bersman carmen Latinum
  HISTORIA
DE ACTIS DIURNIS ANTIQUITATIS
Etiam tunc exstiterunt
  HISTORIA
ΓΝΩΜΗ Ε'
  CULTUS
DE AMPHITHEATRO VOLTERRIS INVENTO
Aliquid necopinatum effossum est
  CULTUS
Poeta-poema
Casparis Barth carmen Latinum

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: