Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Mercurii die 27 mensis Januarii 2021
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

HERMETICA
Rubrica Stephani Feye de Veterum scientiae arcanis.
DE GERARDO DORN

DE GERARDO DORN

Mala existimatio hodie generatim viget de alchemia. Saepe homines obscuros laborantes obscuris in locis mente fingere solemus, plumbum in aurum convertere conantes. Suntne magi, periculosi, insani, simplices, stulti, innocentes ? Cur rem quaerunt quam scientiae nostrae hodiernae (positivae et empiricae quae dicuntur) dilucidum in modum evicerunt ? « Si alchemia vera esset, omnes hanc pro certa haberent », putant plerique.

Textus quem infra legetis vos fortasse ab hac sententia eripiet. Alchemia non solum ad metallorum transmutationem pertinet, sed etiam philosophiā nititur. Maxime aliis cum scientiis traditis congruit, id est physica antiqua, hermetismo, religione, theologia, astrologia, medicina. Proverbium enim apud alchemistas eminet : « Ora et labora ». Non prodest laborare sine oratione, neque orare sine opere. Quae cum ita sint, nobis Gerardi Dorn scripta legentibus mirandum non est Geneseos versus juxta Hermetis Tabulam Smaragdinam, post Paracelsi textus inveniri, nomine Deo interdum invocato, Jesu Christi verbis passim laudatis.

Philosophus Belga, physicus necnon alchimista fuit ille Gerardus Dorn, parum notus hodiernis diebus, suo autem tempore notissimus. Natus est anno 1530 Mechliniae et diem supremum anno 1584 Francofurti ad Moenum obiit. Pauca de eius vita sciuntur... sed non raro philosophi adepti qui dicuntur vitae transitoriae vestigia relinquere noluerunt seque ipsos celaverunt. « Optimus itinerator pede vestigium nullum facit », legitur in Laotii (philosophi Sinensis) doctrina.

Heidelbergae anno 1559 studuit ; Basileae fuit anno 1570 ; aliquando etiam Argentorati. Latine et Francogallice loquebatur. Non perfecte linguam Theodiscam callebat.

Anno 1566 Adamo von Bodenstein obviam iit cui primum librum suum dedicavit. Adami gratia, Paracelsi opera novit statimque amavit et divulgare statuit.

Paracelsus sive Philippus Theophrastus Aureolus Bombastus de Hohenheim, natus anno 1493 Eremitarum Coenobii (vulgo Einsiedeln) in Helvetia, obiit Salisburgi die 24 m. Septembris 1541. Medicus fuit, astrologus, philosophus, chemicus, alchemicus. Vir sui generis omnibus est notus ; inter multa alia inventa, repperit medelam e mercurio factam ad syphilidem sanandam, corporis saluti servandae favit. Multi homœopathae hodierni se autumant discipulos eius.

Gerardus Dorn plerosque Paracelsicos libros (Germanice scriptos) edendos curavit et Latine vertendos. Dorn Paracelsi re vera et discipulus spiritalis et quasi patronus fuit. Ille enim Paracelsus multa passus erat ab omnibus invisus. Multi enim huic fuerunt hostes, varias ob causas quas longius sit dicere.

Dorn primus fertur de alchemia spiritali locutus esse, etsi haec opinio mihi erronea videtur, propterea quod alchemia spiritualitasque iam longe antea continuo inter se junctae erant. Christianus fuit quamquam sententia eius erga Reformationem non patet. Libros ad Ducem Fredericum ex Bavaria, ad Archiducem Ferdinandum ex Austria, ad Ducem Ludovicum ex Wurtemberg, ad Carolum Marchionem ex Aquis Helvetiae composuit. Officium quoque praebebat Principi Othoni Henrico qui praestantissimus inter Germanicae Renascentiae illustres principes fuit cuiusque capitales litterae OHPC (Otho Henricus Palatinus Comes) castelli Heidelbergensis clupeum ornant.

In opere Jacobi van Lennep1, scribitur Dorn primus enuntiavisse sensum acrostichidis VITRIOLEVM, i.e. Visita Interiora Terrae Rectificandoque Invenies Occultum Lapidem Et Veram Medicinam.

Ecce eius librorum nonnullas inscriptiones : Clavis totius philosophiae chymisticae per quam obscura Philosophorum dicta referantur ; Congeries Paracelsicae chemiae de transmutationibus metallorum ex omnibus quae de his ab ipso scripta reperire licuit hactenus ; Genealogia mineralium atque metallorum omnium ; Monarchia physica ; Dictionarium Paracelsi.

Carolus Jung, psychiater vicesimi saeculi, Dorn doctrinam magni aestimabat.

Sexto decimo saeculo Renascentia Paracelsiana pancratice floruit. Si quis de hac re dubitet, legat doctissimum librum a Desiderio Kahn scriptum post lauream impetratam in Studiorum Universitate Sorbonensi (Lutetiae Parisiorum IV), « Alchimie et Paracelsisme en France (1567-1625) »2. Alchemia ergo hoc saeculo floruit. Nam textuum alchemicorum optimorum excerpta in lucem ediderunt magnae domus editoriae:

  • Theatrum Chemicum, praecipuos selectorum auctorum tractatus de chemiae et lapidis philosophici Antiquitate, veritate, jure, praestantia et operationibus, continens : In gratiam verae Chemiae et medicinae chemicae studiosorum (ut qui uberrimam inde optimorum remediorum messem facere poterunt) congestum et in sex partes seu volumina digestum3 ;
  • Artis Auriferae quam chemiam vocant volumina duo4.

Multi scriptores interpretes exspectant, ut scientia illa ab oblivione vindicetur.

Gerardus Dorn suo tempore valde notus fuisse videtur, cuius opus 400 pagellas refercit in Theatro Chemico supra dicto.

Temporibus illis miris studium historicum certe excitatur. Ego quidem ad materiam ipsam doctrinamque transibo. Agiturne de doctrina Paracelsi an Dorn ? Difficile est inter magistrum Paracelsum et discipulum Dorn dignoscere. Mox prima interpretatio Gerardi Dorn tractatus lectoribus Francophonis in lucem edetur apud domum editoriam Beya, cui titulus Tractatus de naturae luce physica ex Genesi desumpta iuxta sapientiam Theophrasti Paracelsi et Tractatus alter de tenebris contra naturam et vita brevi.

Haec sunt argumenta :

  • Tractatus prior. Post exclamationem auctoris ad Deum (Quis asseverare audebit alchemistas atheistas esse ?), duo prima capitula Geneseos juxta physicam explicantur. Postea invenitur De medio spagirico dispositionis ad adeptae philosophiae veram cognitionem et lucis naturae purum conspectum Hermetis Trismegisti cum expositionibus Gerardi Dorn. Omnes iam nonnulla de Tabula Smaragdina audiverunt quam clarissime aperit Gerardus Dorn. Deinde De spagirico artificio Ioannis Trithemii sententia ; abbas Trithemius (1462-1516) enim plurimum auctoritatis apud Paracelsum habebat. Posthac De philosphia meditativa quam sequitur De philosophia chemica ad meditativam comparata.
  • Tractatus alter. De tenebris contra naturam et vita brevi (commentarium in tertium Geneseos capitulum), De duello animi cum corpore, De lapidum preciosorum structura.

Tractatus momentum maxime constat in hoc : Gerardus Dorn varios fontes conferre vult : Genesin, Tabulam Smaragdinam, doctrinam Trithemii Paracelsique. Sic clare demonstratur vinculum inter scientias traditas, quod supra dixi.

Nonnulla loca ex duobis his tractatibus excerpsi, in vestram gratiam ut spero.

Exclamatio auctoris ad Deum5.

O summa bonitas, immensa sapientia, aeterne Deus, fieri haudquaquam potest, ut humanus intellectus absque maxima suae mentis consternatione, vel minimum punctum inexhaustae tuae sapientiae considerare, taceo quidem ut exprimere titubante lingua, vel tremente calamo scribere valeat : ni jussu tui sacratissimi spiritus, idipsum in cordibus hominum imprimentis, fiat : quos etiam admonere tacite, & in dies exhortari non cessat ad veritatis confessionem in omnibus. Quandoquidem attentari vel effici a quopiam in terris viventium hoc si debeat, lumine divini tui splendoris illustretur inprimis necessum est, ut ignorantiae suae tenebras agnoscat, ingenueque fateatur ab eis nulla ratione liberari posse alia, quam tua potentia. Et si forte suasu calumniatoris, a seipso quaerat auxilium, in profundiorem captivitatis lacum se mergi comperiet : cum per seipsum nunquam aliud medium liberationis inveniat, quam laqueum quo seipsum irretivit ab initio recedens ab obedientia, quam tibi soli Creatori suo debebat.

De principio creationis. In principio creavit Deus caelum et terram (Genesis I, 1)6.

Variae sunt opiniones apud nonnullos de principio creationis Mundi. Sunt inter alios qui negant hoc ad tempus quoquo modo referri posse, quia nondum existeret, quodque a vespere et mane prius ortum habuit. Alii volunt ordinem denotare, ac si dictum esset, primum omnium. Verum haec verba, in principio videlicet, videntur cum pro tempore, tum pro ordine, extra omnem loquendi modum & rationem interpretanda. Cum potius in ea significatione temporis Moyses dixisset a principio, ut etiam habent aliquot vulgares interpretationes, vel inprimis, primo &c. Locum etiam designare minime videntur. Nam verbum Dei Deum ipsum aliquo loco includere velle, nefas. Etiam ante mundi creationem nullus potuit esse vel assignari locus. Infinita siquidem immensitatis divinae amplitudo, nullos terminos habet, quo fit ut locus in infinito non sit, qui dicitur a limitum circumscriptione. Quid ergo sibi velle videtur Moyses per principium ? (...) Scripsit etiam antea praeceptor ille noster, nunquam satis laudatus Paracelsus, ab exordio mox suae Philosophiae ad Athenienses his ferme verbis : « Omnium quae creata sunt, & sunt obnoxia corruptioni, unicum fuit principium, in quo conclusae fuerunt omnes creaturae, quas universa regio capit aetherea : sic tamen, ut omnium unica materia duntaxat extiterit, & non unicuique sua. Materia haec rerum omnium est mysterium magnum, non perceptibile quid, non ullius essentiae vel formae, nullius proprietatis, inclinationis, similiumve : item absque ullo colore, & elementari natura. Quam late se extendit aetherea regio tota, tam ampla fuit sphaera mysterii magni. Hoc mater fuit elementorum, stellarum, arborum, creaturarum carnis, ac reliquarum omnium sensibilium et insensibilium, omniumque corruptibilium rerum. Singula suam ex eo mysterio duxerunt originem, non successive, ut unica creatione tantum : substantia, materia, forma, essentia, natura & inclinatio, datae sunt a Domino. Mysterium magnum creati nullius similitudinem habuit, nec etiam creatum fuit. Fuit nihilominus materia prima, ex qua res omnes mortales & corruptibiles ortae sunt. Increatum igitur mysterium hoc, fuit ab altissimo opifice Deo praeparatum, ut ei simile nunquam futurum sit, nec ipsum unquam rediturum, ut fuit. (...) »

De practica operis spagirici7 ad medicinam vitae longae parandam, commentarium in Tabulam Smaragdinam.8

Separabis terram ab igne, subtile a spisso &c.

Postquam theorice demonstravit spagiricam artem, approbans eam a similitudine creationis mundi, practice tandem (ut est rationi consonum) a separatione rem aggreditur Hermes, non immemor abyssi per firmamentum divisionis inferiorum aquarum a superioribus. Separabis (inquit) terram ab igne, ut a viro fœminam, quo generare valeant. Oportet siquidem in omni generatione duo prius convenire, ut agens & patiens, superius & inferius quod antea, cum in sacra Genesi, tum in spagirica vocata : nec tantum duo, sed quae ab uno separata sint, vel divisa. Et eiusmodi separatio proprie dicitur a spagiricis philosophis elementorum divisio puriorum ab impurioribus. Docet auctor primam operationem esse praeparationem et mundificationem partium in hac arte convenientium. Nonnulli putant elementorum quatuor separationem hic intelligendam, quod nemini quidem negatum velim, si de spagirica separatione loquatur, & non de vulgari. Quandoquidem sub ignis appellatione duo alia continentur elementa, scilicet aer & aqua. Nullus enim ignis est aeris expers, nec aer aquae, cum aer sit aqua per ignem resoluta, quo sursum ascendere coacta est : terra vero partim ascendit, partim inferius fixa manet. Nonnulli putant particulam hanc, subtile a spisso, referri ad priorem, nempe separabis terram ab igne : verum ego sum eius opinionis, quae magis ad mentem auctoris videtur accedere, peculiarem esse purificationem ac magis philosophicam illa priore : poterit qui volet credere, qui non, minime cogitur. Subtile namque dicitur a philosophis spagiricis omne quod aethereum est, aut per aetherei virtutes in subtilitatem adductum. Nam uti supra dictum, aethereum & elementa unum esse per substantiam, remotis etiam ab eis utrinque accidentibus, quibus solum differunt, in unum facile redibunt. Est igitur auctoris sententia, per separationem subtilis a spisso, subtiliari spissum elementare, ac in aetherei subtilitatem spagirice redigi posse. Haec spagirica separatio, solutio etiam esse dicitur, quae nisi praecedat, nulla pariter compositio spagirica fieri potest. Quapropter ista posterior separatio peroptime consideranda est, ne cum priori confundatur. Ex ordine dictionum in orationibus (etsi nulla conjunctio sit intermedia) patet, auctoris menti meam opinionem esse conformem. Cum prius dixerit, separabis terram ab igne, si hanc sententiam per eam quae subsequitur exposuisset (ut nonnulli volunt) debuisset etiam dixisse spissum a subtili, & et non subtile a spisso. Quia terra spissior est igne, quem etiam illa praecessit in priore oratione, aut in posteriore ordo invertitur substantivorum.

De tenebris contra naturam et vita brevi.9

Proinde non merentur dici Physici, neque medici, quotquot spagiricam artem ignorant : quanto minus digni his appellationibus qui calumniis in eam invehuntur, ac illius veros professores odio persequuntur multa cum invidia. Quid illis prodest ex superficie tantum res cognoscere naturales, nisi quod in istis latet ex centro pariter discant, cum scire, tum experiri ? Cadaverum anatomia scholae medicorum hactenus delectatae sunt. Cur non etiam anatomiam corporum naturalium arte spagirica per ignem, & non per novaculam professi sunt ? ea siquidem humano generi longe est utilior magisque necessaria. In cadavere porro quid praeter mortem quaerimus ? Atqui in anatomia spagirica contra, nil nisi vitam invenire licet.

De serpente.10

Proinde notanda qua via sibi fecit calumniator ille serpens in monarchiam humanam aditum, & irrepsit miranda quadam astutia. Scivit enim, ut omni astutia plenus, Adamum unario insignitum, hac de causa primum non est aggressus, dubitavit nimirum se nihil efficere posse : item non ignoravit Evam a viro suo divisam tanquam naturalem binarium ab unario sui ternarii. Proinde a similitudine quadam binarii ad binarium, & multitudinis ad multitudinem armatus, in mulierem fecit impetum. (...) Etenim Quarenus11 ille serpens aures & mentis oculos tenebris occlusit & occæcavit, ne sui videant suam nuditatem & quandoque fatentes eam cum Adamo resipiscant. Quod ut faciant, serpentis calliditatem in fallendo, nudius est quod pro viribus detegamus. Ait propheta Moyses : Sed & serpens erat callidior cunctis animantibus terrae quae fecerat Dominus Deus, qui dixit ad mulierem, quare praecepit vobis Deus ut non comederetis ex omni ligno Paradysi ? Primo calliditas est nobis consideranda calumniatoris, qui serpentis speciem induere voluit potius, quam alterius animantis. Scivit enim hoc esse prudentissimum, ut ergo sibi conciliaret auctoritatem a prudentia, qua major fides illi adhiberetur a muliere, hoc pallio oblongo opus esse decrevit, sub quo singulae partes nequitiarum suarum a capite usque ad pedes, hoc est, ab initio ad finem molitarum a se deceptionum, laterent & contegerentur : tum quod videret hoc genus animalis promptissimum ad per quascunque rimas vel fissuras penetrandum, hoc ipso melius in mentem integram adhuc nullius mali consciam, sibi serpendo sensim faceret ingressum. Proinde ad hunc modum palliatus, & eam simplicitatem adorsus, captiosis atque mendacibus e sophismatum suorum genere quaestionibus sic alloquitur : Quare praecepit Deus omne lignum. Ecce quam astute mox pater Sophistarum proposita fallacia, per mendacem quaestionem conatur mulierculam etiam ad mendacium trahere, tentans si quo modo hoc impetu rimulam faciat in integram adhuc monarchiam, & per eam irrepat, quod fecit. Respondens itaque male cauta mulier, (quae sanius vel tacuisset vel abi, dixisset, hincprocul) mendacio diaboli (de omni ligno) duplicatum addit mendacium (ne tangeremus, inquit, & ne forte moreremur) non autem dixerat Deus, de omni ligno non comedas, imo contra, ex omni ligno paradysi comede. Sed Sophista nequam esca mendacii ad mendacium inescare conatus est. Non etiam Dominus Deus prohibuerat, ne tangerent arborem, neque reliquit eis aliquam occasionem dubitandi de morte, si comederent ; quinimo affirmative prorsum asseruit, inquiens, mortemoriemini, quasi moriemini, imo sane moriemini. Facto sibi iam introitu per mendacia utrinque prolata, mendacium replicat blasphemus nequam, simulque Deum insimulat mendacii : Nequaquam (inquit) moriemini. Ac si diceret, non ita se res habet ut Deus persuasit vobis. Addidit nequam quo falsum & sophisticum argumentum suum confirmaret : Scit enim Deus, quocunque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, & eritis sicut Dii scientes bonum & malum. Primo Deum insimulat invidiae, quo reddat mulierem Deo hac parte inimicam, quasi illis invideret et felicitatem divinitatis possidendae. Secundo persuadere conatur mulieri, ut fructum aspiciat oculis carneis, & hoc aspectu alliciatur ad appetentiam, item loquitur ac si Deus fascinaret oculos eorum, ne viderent in fructu felicitatem, quo magis ac magis Deo faciat inobedientes. Tertio concludit non esse obediendum, quin potius faciendum periculum eventus. Haud secus infidelium sapientium doctrina, hominum ingenia hactenus captiose fallere solita, primum omnium auctoritatem sibi conciliat apparatu quodam palliato, cum vestium ornatu in longam serpentis formam protenso, & prudentiam serpenteam prae se ferente, tum elegantia sermonis interserti, modo Latinis, mox Graecanicis, jam Hebraicis Chaldæis, Arabicis (cum istorum nonnulli vix maternum idioma calleant) verbulis, ut hac varietate fascinentur hominum aures, ac in admirationem tam variegati sermonis tractae, sub talari veste multam occultari credant sapientiam.12

1 Alchimie, contribution à lhistoire de lalchimie, Crédit Communal, 1985, Gandavi, p. 201.

2 Apud domum editoriam Droz, Genevae, 2007, 807 pp.

3 Anno 1602, Argentorati apud Zetznerum.

4 Anno1590, Basileae.

5 Theatrum Chemicum, vol. I, p. 328.

6 Idem, vol. I, p. 335-337, passim.

7 Ars spagirica pertinet ad separationem et unionem, sp£w et ¢ge…rw.

8 Idem, p. 380.

9 Idem, p. 460.

10 Idem, p. 465 ; 475-477 passim.

11 Id est serpens qui semper rogat « Qua re ? »

12 Nil novi sub sole !

Scripsit Carolina Thuysbaert



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
De calamitate et miseria docentium in ludis litterariis
Gregorii Bersman carmen Latinum
  HISTORIA
DE ACTIS DIURNIS ANTIQUITATIS
Etiam tunc exstiterunt
  HISTORIA
ΓΝΩΜΗ Ε'
  CULTUS
DE AMPHITHEATRO VOLTERRIS INVENTO
Aliquid necopinatum effossum est
  CULTUS
Poeta-poema
Casparis Barth carmen Latinum

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: