Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Mercurii die 27 mensis Januarii 2021
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

HERMETICA
Rubrica Stephani Feye de Veterum scientiae arcanis.
Vergilianae eclogae primae commentarius (I).

Vergilianae eclogae primae commentarius (I)...

secundum Iohannem (van Kasteel)

Anno 1996, optima FUNDATIO MELISSA (www.fundationmelissa.org ) fasciculum 24 paginarum in lucem edidit c.t. SERVII GRAMMATICI IN VERGILII BUCOLICON PRIMUM COMMENTARIUS. Reverâ auctor Iohannes van Kasteel, vir eruditissimus et Latinitatis Vivae fautor, symbolam suam sic inscribere voluit, modestiae causa. Nam ipse introductionem generalem et commentarios, licet secundum Servium antiquum, effecit, quibus Antiquorum virtutem, quam Modernorum eâ multo superiorem existimat, sedulo demonstravit.

Quam symbolam hîc non integram, sed multa eius excerpta exhibebimus ad res satis hodie inauditas demonstrandas. Eorum quae deducimus e symbolâ, summam brevem faciemus. Adnotationes quoque erunt nostrae.

Qui plura scire cupiant fasciculum ipsum apud Fundationem Melissam emant. Quo scripto speramus fore ut Vergilius verus noster, maximus inter Poëtas Occidentales, e litterariis levibusque cineribus resurgat quibus oblivio eum sepeliverat.

De totius autem Vergiliani operis sensu Hermetico, exstant quidam libri inter quos: Emmanuel d’Hooghvorst, Le Fil de Pénélope, Beya éditions, GREZ-DOICEAU (Belgium) 2009.

Pr Stephanus Feye

1. INTRODUCTIO GENERALIS

Modus quo utuntur Antiqui ad sciptores suos, philosophos vel poetas, commentandos, longe alius est ac modus quo utuntur Moderni. Putant hi saepe se Antiquos melius intelligere quam illos ipsos. De quâ re Veteres, si hodie adessent, quid dicerent? Fortasse silerent et subriderent. Certe admirarentur nos sententias ab eis modo traditionali et scriptas et explanatas modo novo interpretantes.

Permulta exempla afferri possunt. Ex quibus unum tamen sufficit ut illustretur interpretes antiquos generaliter maiore cum curâ vocabula legisse et ad ea interpretanda multo minus delirasse quam hodiernos. Imprimis ab eo exemplo quod nunc breviter proponimus, speramus fore ut melius intellegatur quomodo Antiqui primum carmen bucolicum Vergilianum interpretati sint.

[Iohannes van Kasteel nunc tamquam exemplum capit Homeri Odysseas famosissimas lineas quibus Ulyxes nuntiat se ad Cyclopum insulam cum sociis iturum esse. Textum autem Graece et Latine in medium affert. Nos autem solum quattuor lineas Latinas:]

« Ast ego cumque mea navi atque meis comitibus

tendens hosce viros temptabo, quinam homines sint,

utrum hi saltem avidique atque agrestes et iniqui,

anne pio hospitio, sitque his mens religiosa. » (Od. IX, 173-176)

[Auctor hic optime demonstrat plerosque scriptores hodiernos textum perperam legere ac interpretari. Nam mente fingunt verbum hosce (Graece toond’ ) illos designare, i.e. Cyclopes, qui absunt, cum tamen Ulixes in insula eorum nondum adsit. Multis Eustathii Archiepiscopi Thessalonicensis duodecimi saeculi testimoniis utitur, quibus perfecte apparet hosce Ulixis comites ipsos designare, qui, statim ac Cyclopis antrum intraverint, ut « avidi atque agrestes et iniqui » se manifestabunt et castigabuntur.]

Omnes hi commentarii et inter se et cum textu Homerico concordant: comites Ulixis temptati et reprobati severe castigantur. Optime ergo intellexerunt Antiqui vocabula « hosce viros temptabo » et cetera; quae non significant, sicut false opinantur Moderni, Cyclopes tunc procul absentes.

His bene intellectis veniamus ad primum carmen bucolicum Vergilianum.

2. INTRODUCTIO AD PRIMUM CARMEN BUCOLICUM VERGILII PERTINENS

Vergilius circiter 40 annis a.C.n. primum carmen bucolicum scripsit. (…)

Non est inutile totum carmen breviter contrahere:

Agitur de duobus pastoribus, Meliboeo et Tityro, inter se colloquentibus.

- In primâ parte carminis (vers. 1-45) Meliboeus, qui cum capellis suis agros a militibus turbatos et occupatos exsul relinquit, Tityrum interrogat quem inter boves suas otio fruentem quasi beato miratur; Tityrus ei gradatim explanat quomodo et cuius gratiâ fortunatus factus sit.

- In alterâ parte (vers. 46-83) Meliboeus rerum statum depingit: primum Tityri condicionem felicem, deinde suam infelicem; Tityrus paucis verbis ei bis respondet.

Proponimus dialogi paraphrasim singulas partes referentem:

Meliboeus : - Tu summo in otio pulcherrimam Amaryllida tuam cantas; nobis autem regio relinquenda est!

Tityrus : - Ex deo mihi sunt omnia; illius operâ licet hîc remanere bobus meis ad pascendum et mihi ad musicae studendum.

M. : - Res tua est mira, quia ubicumque agri turbantur. Deus tuus quisnam est?

T. : (Respondet laudando urbem Romanam in quâ, sicut postea explanabit, deum invenit).

M. : - Et quâ de causâ Romam videre voluisti?

T. : - Libertatis causâ! Libertas mihi cordi fuit sera, i.e. postquam Galatea me reliquit et Amaryllis rem meam curavit. Nam dum Galatea me tenebat, spes libertatis erat vana nec cura aeris (quo libertatem emerem) erat ulla. Quamvis multas victimas et multos caseos in urbe venderem, numquam multâ cum pecuniâ domum redibam.

M. : - Iam tunc temporis mirabar cur, Amarylli, tam tristis esses. Nunc intellexi : tristis eras, quia Tityrus aberat. Scire tibi licet, Tityre, totam naturam huius loci te vocavisse ut redires.

T. : - Quid aliud mihi faciendum erat in condicione mea? Nec mihi licebat meum laborem servilem deserere nec deos alio loco quam Romae videre. Ut omnia breviter narrem, Romae illum iuvenem vidi et audivi respondentem mihi liciturum esse boves meas quiete pascere.

M. : - Quam es fortunatus! Ergo tibi manebunt rura et pecora; tibi licebit reliquo tempore otium agere prope flumina, prope fontes, inter apes susurrantes, inter aves concinentes.

T. : - Certe, et sciendum tibi est me numquam illius dei memoriam amissurum.

M. : - Nobis autem longe abhinc abeundum est. At timeo me numquam iterum patriam meam et casam meam videam. Ecce exitus belli civilis : barbari milites nunc terras nostras tenent et omnibus fructibus fruuntur. Ite, capellae meae! Numquam iterum hîc carmina canam et pastor vester ero.

T. : - Poteras tamen hîc mecum nocte remanere. Mihi multus cibus est omnis generis. Ecce nox venit.

... sequitur ...

Scripsit Stephanus Feye



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
De calamitate et miseria docentium in ludis litterariis
Gregorii Bersman carmen Latinum
  HISTORIA
DE ACTIS DIURNIS ANTIQUITATIS
Etiam tunc exstiterunt
  HISTORIA
ΓΝΩΜΗ Ε'
  CULTUS
DE AMPHITHEATRO VOLTERRIS INVENTO
Aliquid necopinatum effossum est
  CULTUS
Poeta-poema
Casparis Barth carmen Latinum

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: