Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Mercurii die 27 mensis Januarii 2021
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

HERMETICA
Rubrica Stephani Feye de Veterum scientiae arcanis.
1.

Vergilianae eclogae primae commentarius ... (II)

3. INTERPRETATIO HISTORICA

Commentatores antiqui, inter quos Servius, nos docent Vergilium in hoc carmine scribendo inspiratum esse suis periculis.

Anno enim 40 a.C.n. veterani milites Octaviani rura inter alia Mantuana acceperunt, impendio incolis Mantuanis. Vergilius autem Romam iit et ab Octaviano rura sua repetivit prospero eventu.

Ergo, sicut vult Servius, Tityrus ipsius poetae partem agit. Meliboeus miseros incolas Mantuanos refert. Urbs Roma nomine suo vocatur ; Mantua significatur vocabulis versus 20 : huic nostrae (sc. urbi), et versus 34 : ingratae urbi. Deus iuvenis est Octavianus, tunc temporis 23 annos natus.

Carmen totum licet habere pro panegyrico futuri principis.

Attamen in operibus Vergilianis semper plures explanandi modi sponte suâ apparent.

Interpretatio historica fortasse historicis quodam modo satisfacit, sed multae quaestiones manent sine responsis. Cur Vergilius, tunc temporis triginta fere annos natus, ipse a se referretur senex (vers. 46 et 51)? [1] Cur Mantuani proficiscerentur exsules in Africam, Scythiam, Britanniam (64-66) ? Quae esset sensu historico illa pulchra Amaryllis quae Tityro videtur esse magni momenti ? Si omnia bene inspiceres, etiam laus Octaviani esset dubia ; nam carmini non desunt, teste Servio, vehementes in eum obiurgationes.

Quod si velles ea omnia simpliciter imagines quasi poeticas dicere, nihil explanares. Etenim explanandum quoque esset cur poeta eis imaginibus usus sit.

4. INTERPRETATIO MYSTICA

Servius primum Bucolicum non solum historice et grammatice commentatur, sed etiam allegoricôs interpretatur, ita ut sensum carminis revelet mysticum.

Qui tametsi apparet satis fundatus et consequens, tamen adhuc non ab aliis commentatoribus animadversus esse videtur.

Mysticum volumus esse id quod ad mysteria antiqua pertinet, i.e. ad initium a quo mysta deorum notitiam accipit et ipse salvus fit. Ut ille sensus mysticus clare appareat, iam partim sufficit ut legamus non id quod poetam scripsisse saepe solemus imaginari, sed id quod poeta re verâ scripsit.

Nam numquam nomine Octaviani usus est Tityrus ; a quo non adoratur quidam vir quasi deus habendus, sed expressim aliqui deus (v. 6, 7 et 18) ; deus illustris (ille, v. 7, 9 (bis), 42, 44, 63) ; deus iuvenis (42) ; deus cui in aris sacrificatur (aram, 7 ; altaria, 43) ; deus pastoralis (9 et 45) ; deus musicus (10) ; deus solaris (42-43) ; deus oracularius qui interrogatur et pedibus dactylicis respondet [2] (44-45) ; deus qui sedet in adorantis pectore (63).

Haec omnia sunt propria Apollinis, patroni carminum pastoralium; qui cum Octaviano idcirco confundi potest, quia Octavianus se Apollinis imaginem esse voluit. Animadvertendum quoque est in hoc carmine deos invocari (deos vocares, 36): quam invocationem ad eorum notitiam conducere (cognoscere divos, 41); Tityrum eorum tutelâ factum esse felicem (fortunate, 46 et 51); econtra Meliboeum cum suis superatum ab impiis (impius, 70) factum esse miserum (miseros, 72).

Carmen ergo manifeste sensum complectitur multo universaliorem quam tantum historicum. Sine dubio eâ de causâ adhuc, post duo milia annorum, tam gratum nobis est.

Ad eum sensum, mysticum vel religiosum vel philosophicum, commentarii allegorici a Servio propositi pertinent. Nos eum nunc illustrare, i.e. in lucem educere, volumus.

5. AMARYLLIS

Meliboeus negotium vel magis otium Tityri describit his verbis:

« formosam resonare doces Amaryllida silvas » (5).

(...) Ita de eâ refertur ut Amaryllis in unoquoque carmine sive puella sive mulier similis vel etiam eadem agnosci possit. Nam si carmen octavum omittimus, Amaryllis inducitur in carmine primo amica Tityri ; in secundo, amica Corydonis ; in tertio Damoetae ; in nono, Menalcae. Omnes hi pastores, sicut vult Servius, personam tenent Vergilii. Ex alterâ parte pastor Lycidas, in v.23 carminis 9, Amaryllida appellat delicias nostras, quae vocabula Servius hoc modo explicat: « communem amicam ».

Sed ubi Tityrus in primo carmine Amaryllida laudibus fert, sicut Meliboeus nos credere vult? Nullo loco eam cantare videtur!

Immo, Tityrus pulchrâ cantilenâ, incipienti a spondeis augustis, non Amaryllida sed Romam laudat:

« Urbem quam dicunt Romam, Meliboee, putavi

stultus ego huic nostrae similem, quo saepe solemus

pastores ovium teneros depellere fetus

Sic canibus catulos similes, sic matribus haedos

noram, sic parvis componere magna solebam.

Verum haec tantum alias inter caput extulit urbes

quantum lenta solent inter viburna cupressi. » (19-25)

Variae res autem hic animadvertendae sunt : Primo, Roma inducitur tamquam mulier, capite elato. Secundo, Roma aliis [3] urbibus comparatur non solum magnitudine, sed etiam genere et formâ. Eodem modo arbores arboribus comparantur in versu quasi resonabili (tantumquantum; interinter ; lenta solent). Nonne Tityrus hic formosam resonare docet Romam silvas?

Num est mirum Veteres hanc laudem pulcherrimae Romae (vide Georg. II, 534: pulcherrima Roma) ad formosam Amaryllida pertinere dixisse?

Audiamus Servium:

« RESONARE DOCES AMARYLLIDA SILVAS i.e. carmen tuum de amicâ Amaryllide compositum doces silvas sonare, et melius est, ut simpliciter intellegamus : male enim quidam allegoriam volunt, tu carmen de urbe Româ componis celebrandum omnibus gentibus. Plus enim stupet Meliboeus, si ille ita securus est, ut tantum de suis amoribus cantet. » [4]

Quaedam subtilitas in verbis Servianis inest. Ut infra clarius apparebit, grammaticus noster minime negat Romam eandem esse ac Amaryllida ; negat Amaryllida esse eandem ac urbem Romam.

Intellegamus oportet Tityrum de suo amore mulieris cantare. Manifeste Servius explanationem allegoricam quae Amaryllida Romam esse vult non recusat. Relegamus versus 27-30:

« Libertas, quae sera tamen respexit inertem,

candidior postquam tondenti barba cadebat;

respexit tamen, et longo post tempore venit,

postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit. »

Quos Servius ita interpretatur:

« ET LONGO POST TEMPORE VENIT, POSTQUAM NOS AMARYLLIS HABET, GALATEA RELIQUIT iungendum est hoc totum : nam duplici ratione tempus ostendit, quo eum libertas aspexit, i.e. quando coepit secare barbam, et relictâ Galateâ Amaryllis amore detineri. Allegoricôs autem hoc dicit, postquam relictâ Mantuâ Romam me contuli : nam Galateam Mantuam vult esse, Romam Amaryllida. » (Servii Comm., p. 8)

Idem ergo qui detinet Tityrum amor, et Roma [5] et Amaryllis apellatur. Memorare volumus apud Antiquos comparationem inter formosam mulierem et pulchram urbem, vel vice versa, non fuisse raram. Cuius naturae sit haec Roma, infra monstrabitur.

Est alia quoque quaestio difficillima : quomodo Vergilius congruenter potuit comparare Amaryllida quae Tityro proxima esse videtur (vide 36-37 in quibus Meliboeus eam adloquitur), cum Româ quae videtur esse longinqua ? Sed ea quaestio nata est ex aliquo praeiudicio.

... sequitur ...


[1] Addimus nos « iuvenem » quoque non esse terminum idoneum ad Octavianum designandum, qui 23 annos natus erat. Vergilius enim « adulescentem » melius dixisset…

[2] Notandum est vocabulum « respondere » esse imprimis proprie sacrificalem. Nam oritur e Graeco « spendoo », i.e. fundere libationem ut deus respondeat.

[3] Aliis, non ceteris

[4] Servii Grammatici in Vergilii Bucolicon librum commentarius, HILDESHEIM 1961, p. 5.

[5] Amor, Roma et Maro anagrammata sunt…

Scripsit Stephanus Feye



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
De calamitate et miseria docentium in ludis litterariis
Gregorii Bersman carmen Latinum
  HISTORIA
DE ACTIS DIURNIS ANTIQUITATIS
Etiam tunc exstiterunt
  HISTORIA
ΓΝΩΜΗ Ε'
  CULTUS
DE AMPHITHEATRO VOLTERRIS INVENTO
Aliquid necopinatum effossum est
  CULTUS
Poeta-poema
Casparis Barth carmen Latinum

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: