Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Mercurii die 27 mensis Januarii 2021
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

HERMETICA
Rubrica Stephani Feye de Veterum scientiae arcanis.
1.

Vergilianae eclogae primae commentarius secundum Iohannem (van Kasteel) (III)

6. HC

Quaestio loci est maximi momenti. Vergilius in primo Bucolico, utitur non minus quam 19 pronominibus, adjectivis et adverbiis vocabulo hc cognatis (i.e. paene tam multis quam in cunctis Bucolicis reliquis); e quibus plurima sive versum sive sententiam aperiunt, praecipue adverbia hc et hinc (vide 14, 38, 42, 44, 51, 53, 56, 64, et 70) [1]. Insuper poeta expressim quasi explanationem adiungit:  nec alibi  (41).

Iuxta interpretationem usitatam horum plurima verborum convenienter significant locum ubi pastores colloquuntur.

[Auctor, quod plus est, 18 exempla citat, quibus cum Meliboeus tum Tityrus locum ubi sunt sine dubio indicant eodem verbo utentes.]

Videntur duo vel tria vocabula excipiend : haec (24), i.e. Roma, et hc (42 et 44), i.e. Romae, pertinere ad locum longinquum videntur. Servius autem docet Romam hanc de qu loquitur Tityrus esse in loco hoc ubi est pastor ipse!

7. ROMA MYSTICA

 Urbem quam dicunt Romam, Meliboee, putavi

stultus ego huic nostrae similem

Verum haec tantum alias inter caput extulit urbes … (19-24)

Si verba huic nostrae urbem propinquam significant, nonne esset stupendum vocabulum haec, quo poeta in eadem laude utitur, subito urbem longinquam significare ? Nonne huic et haec ad eundem locum pertineant necesse est?

Re ver non agitur de Rom urbe quam omnes plus minusve bene novimus, sed de aliqu urbe mystic cuius solum imago est urbs quam dicunt Romam. Statim clarius apparet cur Vergilius tam ambigue locutus sit et non simpliciter dixerit: urbem Romam vel etiam Romam.

Ecce Servii interpretatio mystica:

 SIC CANIBUS CATULOS SIMILES, SIC MATRIBUS HAEDOS NORAM, SIC PARVIS COMPONERE MAGNA SOLEBAM. Vult (sc. Tityrus vel poeta) urbem Romam non tantum magnitudine, sed etiam genere differe a ceteris civitatibus et esse velut quendam alterum mundum aut quoddam caelum, in qu deum Caesarem vidit.

Qui enim comparat cani catulum vel haedum capellae, magnitudinis facit, non generis differentiam; qui autem dicit, leo maior est cane, et generis facit et magnitudinis differentiam, sicut nunc de urbe Rom fecit.

Putabam, inquit, ante, ita Romam comparandam esse aliis civitatibus, ut solet haedus caprae comparari; nam quamvis maior esset, tamen eam civitatem esse ducebam: nunc vero probavi eam etiam genere distare; nam est sedes deorum   (Servii Comm., p. 8)

Cum hac explanatione congruit etiam versus 24:  Verum haec tantum alias inter caput extulit urbes… 

Poeta non scripsit ceteras vel reliquas, sed alias, id est urbes alterius generis. Haec autem urbs mystica re ver appellatur Amaryllis, quae Tityro proxima est, sicut iam clarius ostendemus.

Pergit Tityrus:

 Namque fatebor enim, dum me Galatea tenebat,

nec spes libertatis erat, nec cura peculi.

Quamvis multa meis exiret victima saeptis,

pinguis et ingratae premeretur caseus urbi,

non umquam gravis aere domum mihi dextra redibat.  (31-35)

Olim Tityrus ingratae urbi, id est Mantuae vel Galateae, victimas dabat; nam Galatea eum tenebat,  ac si servus esset, inquit Servius, quia se diu apud Mantuam servisse memoravit  (Servii Comm., p. 10), sed numquam gravis aere domum… redibat. Quomodo tunc temporis Amaryllis Tityri vicem doleret, statim dicit Meliboeus:

 Mirabar quid maesta deos, Amarylli, vocares,

cui pendere sua patereris in arbore poma:

Tityrus hinc aberat. Ipsae te, Tityre, pinus,

ipsi te fontes, ipsa haec arbusta vocabant.  (36-39)

Amaryllis maesta erat, quia Tityrus hinc aberat; ille numquam domum redibat, quia Mantuae, cum Galate, erat. Eum ergo domum vocabant et Amaryllis et natura quae sunt una eadem, id est Roma cum incolis suis, sicut explanat Servius:

 PINVS Roma.

FONTES senatores. ARBUSTA fructeta, id est scolastici.  (Servii Comm., p. 11)

Et aliter:

 Secundum quosdam allegoria est… ut apostrofam ad urbem fecerit Romam, quam vocat Amaryllim, et ipsa sit pinus, fontes autem senatores, arbusta scolastici, qui cuncti absentem Virgilium vocaverunt, id est desideraverunt…  (Servii Comm., p. 11 - in apparatu critico -)

Eo modo fieri potest ut sit Amaryllis vel Roma cum incolis suis hc sita et hinc Tityrum absentem vocet. Nunc idem vocabulum hc in versibus quoque 40-44 sensum proprium et aptum servare clare videtur:

 Quid facerem? Neque servitio me exire licebat,

nec tam praesentis alibi cognoscere divos.

Hc illum vidi iuvenem, Meliboee…

Hc mihi responsum primus dedit ille petenti

In his versibus vocabulum hc idem significat ac hc et hinc in ceteris versibus, id est hoc in loco ubi sunt ei qui loquuntur, nec alibi.

Ergo ut videret deos, Tityrus numquam longe profectus est; numquam iter fecit longinquum ut videret urbem quam dicunt Romam; econtra domum, id est huc, rediit, ut hc Amaryllis eum habere posset.

Roma vera, Roma mystica, Amaryllis quoque appellata, sita est hc. Vergilius modo philosophico de urbe locutus est. Non mirandum est eum in aliis locis, scilicet Aeneidis, similiter locutum esse : hc domus, haec patria est (VII, 122); hc amor, haec patria est (IV, 347); et nos scire vult nec procul hinc Romam (VIII, 635).

 

[1] Si ageretur de carmine hodierno, certe Vergilius malus poeta haberetur qui vocabulorum varietatem non posset invenire!!! Feliciter Antiqui non superficialiter nec mundialiter iudicabantur…

Scripsit Stephanus Feye



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
De calamitate et miseria docentium in ludis litterariis
Gregorii Bersman carmen Latinum
  HISTORIA
DE ACTIS DIURNIS ANTIQUITATIS
Etiam tunc exstiterunt
  HISTORIA
ΓΝΩΜΗ Ε'
  CULTUS
DE AMPHITHEATRO VOLTERRIS INVENTO
Aliquid necopinatum effossum est
  CULTUS
Poeta-poema
Casparis Barth carmen Latinum

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: