Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 28 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

HISTORIA
4vc002mittendum

De proelio Buvinensi...

...quod die 27 Iul. 1214 commissum est

Die vigesimo septimo mensis Iulii a. 1214 prope oppidulum Franciae Septentrionalis, quod 'Bouvines' appellatur et urbes inter Tornacum (Francogallice: Tournai) et Nemetacum (Franc.: Arras) situm est, duo exercitus acriter pugnarunt. Quo in proelio primas egerunt Philippus II Capetingius, Francorum rex, qui exeunte saeculo XII regiones quasdam Franciae occidentalis ab Anglorum dominio subtraxerat ideoque 'Augustus' appellatus erat (cuius imago a Federico Theodoro Lix (1830-1897) picta adponitur), et Otho IV, rex Germaniae qui Sacro Imperio Romano praeerat. De aliis duobus viris etsi ab eo proelio absentibus est mentio facienda: de Ioanne Plantageneto 'Sine Terra' cognominato, Anglorum rege, qui Philippo adversabatur, deque Innocentio III, summo pontifice, qui ecclesiae catholicae vim ac potestatem augere conabatur ideoque iis regibus favebat, e quorum auxiliis illum finem melius adsequi posset.

Iam anno 1208 ob iuridicas controversias Innocentius ecclesiastico interdicto Ioannem afflixerat et facultatem Philippo concesserat ut hic etiam armorum usu terras Plantageneto subiectas recuperaret. Otho, postquam anno 1209 in Urbe imperator coronatus erat ab Innocentio, iuramentum non occupandi meridianas Italiae regiones fregit et in regnum Siciliae, quod ecclesiasticum feudum censebat pontifex et Friderico II Hohenstaufen tribuere volebat, exercitu invasit. Quare insequenti anno Otho excommunicatus est. Attamen sibi multos duces, comites, viros potentiores allicere valuit atque anno 1214 bellum adversus Philippum movere ausus est.

Dum Ludovicus, Philippi filius, conamina Ioannis in Pictavico territorio bellantis compescit, Philippus cum exercitu eam regionem petit supra memoratam. Sed «ad proelium illud adducti sunt» Philippus et Otho eorumque proceres «in primis ob invidiam quandam et rixandi cupiditatem», ut scribit Georgius Duby, historicus Francogallus, in libro c. t. 'De die dominico Buvinensi- 27 Iul. 1214' (translatio Italica: 'La domenica di Bouvines- 27 luglio 1214', Einaudi, Torino, a. 1977; sententia relata: «Bouvines è veramente prima di tutto un duello fra gelosi, venuti lì per il piacere di azzuffarsi», pag. 39). Quoniam dies ille dominicus erat et hac de causa Deo - ut iam pridem pontifices statuerant- dicatus et dicandus, indutias usque ad insequentem diem mansuras credebat Philippus. Qui tamen, ut ab equite speculatorio comperit Othonianum exercitum munito agmine adversus pontem 'Buvinensem' procedere, firmo animo imperavit ut milites Franci per longas lineas se ipsos disponerent atque ita, ut solem in tergis haberent; in oculos Othoniani. Ipse in fronte aciei se collocavit eodemque modo se gessit Otho. Nam uterque bellicae artis haud inscius erat et proeliandi minime pavidus, ut mos tunc omnium fere procerum.

Post sex septemve acrioris proelii horas, victoria exercitui arrisit Francorum. Philippus, vir prudens et callidus, statim intellexit quanti momenti esset ea victoria, effecitque ut gloria, quam eo die Franci et ipse adepti erant, posteris traderetur. Neque immerito, quia «revera singularis momenti fuit id, quod die dominico 27 Iul. 1214 accidit» (pag. 173 libri supra memorati). 'Singularis momenti'- pergit Georgius Duby - non modo quod ad Francorum regnum attinet (nam post eam victoriam multo crevit regis auctoritas), verum etiam quod ad Ioannem Plantagenetum et Othonem spectat. Horum enim potestas valde imminuta est. Philippus II Augustus in Parisiensi ecclesia sancto Dionysio dicata sepultus erat; eius autem sepulcrum, dum bellum Anglicum et Francicum 'centum annorum' geritur, partim vastatum est atque anno 1793, imperantibus rerum Francogallicarum eversoribus, unâ cum aliorum regum sepulcris violatum est ac paene omnino deletum. Utique illam victoriam 'Buvinensem', cuius meritum in primis Philippo II Augusto tribuendum est, nemo adhuc obscurare potuit.

Scripsit Victorius Ciarrocchi, Italus Pisaurensis



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: