Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 28 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

HISTORIA
Quisnam sepultus est .

Quisnam sepultus est ...

... in sepulcri monumento apud Amphipolim reperto ? (i)

Qui historiam antiquam diligunt ac norunt, secum nempe cogitant quisnam sepultus sit intra solidos lapideosque muros magni sepulcri apud Kastam positi, in Graecia Septentrionali, non longe ab urbe Amphipoli a quo portu classis Macedonum profecta est incepitque expeditio in Asiam : nonne Alexander Magnus, cuius monumentum ferale tot periti archaeologiae frustra petiverint?

Post biennium quo circa tumulum effossum est archaeologi cubicula intus explorare coeperunt. Ante duos menses periti ductu rectricis Katharinae Peristeri duas karyatides inventas esse declaraverunt, id est statuae velut columnae specie feminarum sed, quod mirum est, brachiis expansis, quasi introeuntes arcerent. Non solum karyatides sepulcrum ornant, sed etiam leo, imperii Alexandrini imago. Ad hoc duae Sphinges sunt portae custodes, velut aenigmatis signa: ad quem sepeliendum huiusmodi Mausoleum ex lapide Thasio cui quingenta metra sunt in circuito, octoginta septem diametri et tria in altitudinem abhinc duo milia et trecentos annos tanta magnificentia exstructum est? In vestibulo venusta stratura polita ex marmore albo rubro colore tessellato etiamque pictura muralis magnae opulentiae indices videntur: quae revocant operum musivorum luxuriam regiae Pellae, ubi Alexander natus est.

Decies tantum est quantum sepulcrum existimatum Philippi, Alexandri Magni patris, apud Berginam situm. Dubium non est quin pro rege vel regia familia aedificatum sit paulo post Alexandri obitum. Tamen haud verisimile est hic Alexandrum sepultum esse. Nam rerum scriptores tradunt eum interisse febri palustri vel typho aegrotantem anno CCCXXIII a.Ch.n.; deinde corpus melle integrum servatum in Macedoniam versus translatum est, sed unus ducum Ptolemaeus narratur id surripuisse in Aegyptum laturus. Sunt autem qui putent in Mausoleo unum familiae conditum esse: vel Olympiam matrem vel Roxanem uxorem vel filiolum cui idem nomen ac patris fuerat: omnes propinqui ab alio duce Alexandri, regni cupido, necati sunt.

Scripsit Lydia Ariminensis



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: