Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Martis die 25 mensis Aprilis 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

HISTORIA
Quisnam sepultus est

Quisnam sepultus est

… in sepulcri monumento apud Amphipolim reperto? (ii)

Ingens monumentum sepulcrale apud Amphipolin situm, in tumulo Kastae, nova magni momenti sine intermissione archaeologis effodientibus ostendit. Ante aliquot menses opus musivum in secundo cubiculo repertum est quo raptus Proserpinae imago exprimi videretur. Nam vir barbatus, id est Pluto, deus Inferorum, puellam repugnatem fulvis capillis candida veste indutam rapere reputatur. Qua re inventa, sunt qui putent hoc sepulcrum ad feminas regales pertinere, eo magis quod imago ad alteram pictam in sepulcreto Verginae mentem revocet quo loco Philippus II, pater Alexandri, sepultus est; simulque satis similis est eiusdem raptus deae in troni dorso Eurydicis, Philippi matris efficto: signa ad sententiam trahunt.

Nuperrime novus nuntius vulgatus est: fere quingenta quinquaginta ossa, quinque virorum et feminarum et etiam pueruli, modo nati, inventa sunt. Pars reliquiarum esse uni feminae sexaginta annorum videtur, Olympiadi, Alexandri matri, ut plurimi censent. Tamen post id tempus singula ossa agnosci poterunt, cum diuturna peritorum investigatione opus sit.

Peropportune in actis diurnis Novi Eboraci (New York Times) haec effossio “spectaculum verum archaeologicum” appellata est : ossa enim plerumque humi nullo ordine inventa sunt, sparsa, ut a peritis existimatur, a furibus vel quodam terrae motu, praesertim quod indicia agnoscendi prope deessent.

Scripsit Lydia Ariminensis



Profectae de profectura edita sunt!

  HISTORIA
Quaerere historiam antiquam Johannis Teresi
"Heroicus autem tribunus militum in Primo Punico bello"
  CINEMATA
MANCUNIUM APUD MARE
Aestimatio pelliculae bis Praemio Ansgariano exornatae
  ARS VIVENDI
BRASSICAE ESCULENTAE
...Et iusculum castanearum.
  ARS VIVENDI
SOUPA AD NORMAM ARTIS
Aliud quam brodium primordialis! Gusta soupam Leonardi Vincialis!
  PERIEGETICA
Quo modo legenda sit Mnenosyne et interpretanda secundum Platonis et Jordani Bruno opinionem

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: