Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Martis die 27 mensis Junii 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

HISTORIA
Brevis de G.

Brevis de G. G. Leibniz (+ 14 Nov.1716) commemoratio

Hoc die quarto et decimo m. Novembris a. 2016 trecenti anni elapsi sunt, ex quo Godefridus Guilelmus Leibniz, qui Lipsiae natus erat, Hannoverae septuagenarius mortuus est. Cuius viri scripta adhuc edita ne dimidia quidem pars sunt omnium opusculorum, quae ipse conscripserat quaeque una cum milibus paginarum epistularumque etiamnunc inedita iacent in bibliotheca Hannoverensi. In his omnibus paginis editis et ineditis componendis tres linguas usurpavit Leibnitius, nempe Theodiscam, Francogallicam, et maxime Latinam: hanc nullo praeceptore eruditus tam bene didicit, ut vix duodecennis Latinos quoque versus componere valeret.

Postquam in universitate Lipsiensi et Altdorfiana studio variarum disciplinarum incubuerat, anno 1667 librum edidit c. t. ‘Nova methodus discendae docendaeque iurisprudentiae’, quem dicavit Ioanni Philippo Schoenborn, tunc Moguntiacensi principi Electori. Anno 1672 Lutetias Parisiorum missus est Leibnitius ut Aloisio XIV, Francogallorum regi, ad expeditionem in Aegyptum faciendam suaderet utque in Turcos bellum susciperetur. Sed istud propositum in cassum cecidit. Ineunte anno 1673 iter in Britanniam fecit vir Lipsiensis et Londinii convenit Henricum Oldenburg, secretarium ‘Regiae Societatis’, in quam ascitus est. Anno 1676, dum in Germaniam rediit ut bibliothecarius fieret Ioannis Friderici Braunschweig- Lueneburg, ducis Hannoverensis, in Nederlandia adivit Benedictum Spinoza, a cuius philoophia statim dissensit: nam Benedictus mundum considerat variis necessitatibus obnoxium, dum necessitatum catenam philosophice rumpere semper contendit Leibnitius. Qui et historicus fuit atque tribus annis itinera fecit in Germaniam et in Italiam: hanc in paeninsulam ut vinculum consanguinitatis domum Braunschweig inter et domum ‘Este’ (huius domus principes ducatum Ferrariensem et Mutinensem regebant) commune exstare demonstraret.

Interea multa effecit, sed frustra, ut religio catholica et protestantica inter sese conciliarentur. Anno 1700 Berolini ‘societatem scientiarum’ condidit, quae postea fuit ‘Academia Borussica’. Post aliquot annos Petrus I Romanov, Russorum imperator, elegit Leibnitium sicut consiliarium. Qui non modo epistularum commercium colere perrexit cum permultis viris doctis, sed etiam amplam opusculorum seriem de variis rebus composuit (nonnulli tituli: ‘Nova methodus pro maximis et minimis’; quo libro explanatio 'calculi infinitesimalis', qui dicitur, continetur; ‘Meditationes de cognitione, veritate, ideis'; ‘De scientia universali seu calculo philosophico' multaque alia). Quae inter memoratu dignum est opusculum ‘Monadologia’ vocitatum, quod is anno 1714 Francogallice conscripsit quodque post eius mortem Latine anno 1721 Lipsiae editum est in ‘Actorum Eruditorum Supplementis’, tomo VII.

Quamvis multis et lautis muneribus honestatus esset, tamen infeliciter postremos vitae annos degit Leibnitius, maxime quia Carolus Ludovicus, Hannoverensis princeps, qui ab anno 1714 Britnnorum rex factus est, Godefrido munus historiographi in aula Londiniensi explendum denegare voluit.

Quaedam Leibnitiana principia philosophica graviora:

1) Ordo, quo mundus regitur, liber est.

2) Ad hunc mundum recte intellegendum magis iuvat categoria ‘possibilitatis’ quam ‘necessitatis’.

3) Praeterea nulla res cum alia re confundi potest, quia non exstant duae res qualescumque aequales.

4) Est in mundo 'harmonia praestabilita'; hoc principio usus est Leibnitius ut demonstraret hunc mundum 'meliorem' esse inter varios mundos,

quos Deus creare potuit. Sed hac de doctrina nonnulli interpretes a Leibnitio dissentiunt.

En propositiones quasdam e ‘Monadologia’ excerptas:

# MONAS, de qua dicemus, non est nisi substantia simplex, quae in composita ingreditur. Simplex dicitur, quae partibus caret. 2. Necesse autem est dari substantias simplices, quia dantur composita: neque enim compositum est nisi aggregatum simplicium. 3. Ubi non dantur partes, ibi nec extensio, nec figura, nec divisibilitas locum habet. Atque monades istae sunt verae atomi naturae et, ut verbo dicam, Elementa rerum.

7. Destituuntur monades fenestris, per quas aliquid ingredi aut egredi valet […] 20. In nobis enim ipsis experimur statum quendam, in quo nihil recordamur nec ullam perceptionem distinctam habemus, veluti cum deliquio animi laboramus, aut quando somno profundo absque insomnio oppressi sumus […] 31. Ratiocinia nostra duobus magnis principiis superstructa sunt. Unum est ‘principium contradictionis’, vi cuius ‘falsum’ iudicamus, quod contradictionem involvit, et ‘verum’, quod falso opponitur vel contradicit. 32. Alterum est ‘principium rationis sufficientis’, vi cuius consideramus nullum factum reperiri posse verum, aut veram existere aliquam enunciationem, nisi adsit ratio sufficiens, cur potius ita sit quam aliter, quamvis rationes istae saepissime nobis incognitae esse queant. 36. Enimvero ‘ratio sufficiens’ reperiri etiam debet in veritatibus contingentibus vel facti, hoc est, in serie rerum, quae reperitur in universo creaturarum, ubi resolutio in rationes particulares progredi posset in infinitum, propter immensam rerum naturalium varietatem et divisionem corporum in infinitum […] 49. Datur in Deo ‘potentia’, quae est fons omnium, deinde cognitio, quae continet idearum schema, et tandem voluntas, quae mutationes efficit seu productiones secundum principium melioris. 55. Quemadmodum vero infinita sunt universa possibilia in ideis Dei et eorum nisi unicum existere potest; ita necesse est dari rationem sufficientem electionis divinae, quae Deum ad unum potius, quam ad alterum determinat. 76. Atque ideo etiam nulla datur generatio, nec mors perfecta, rigorose loquendo. Sunt enim evolutiones et accretiones, quas generationes appellamus; quemadmodum involutiones et deminutiones, quod mortem vocamus. 82. Animae agunt secundum leges causarum finalium per appetitiones, fines et media. Corpora agunt secundum leges causarum efficientium seu motuum. Et duo regna, alterum nempe causarum efficientium, sunt harmonica inter se […] #

------------------------------------------------------------------------------------------

Exsequias Leibnitii, qui "mente universali et immensa doctrinarum copia praeditus erat, tantum secretarius ivit" (ita rettulit Maria Raschini, quae in Genuensi universitate theoreticam docuit, in libro c. t. 'Historia philosophiae occidentalis/ a Francisco Bacone usque ad Emanuelem Kant', apud Marzorati, Mediolani, a. 1973, p. 150).

Scripsit Victorius Ciarrocchi, Italus Pisaurensis



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
Universum magnitudinem et cogitationes hominum fragilitas innuitur -
Investigationis philosophicae repetitae Johannis Teresi

  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
Conversio in Latinitatem classicam hic praebetur (Capitulum 2)
  CULTUS
Logica demonstratio de perpetua felicitate
  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
Conversio in Latinitatem classicam praebetur (Capitulum 1)
  CULTUS
Significatio verborum : “flamma”, "ira per vitium" et "ira per zelum" in Canto XXVI Dantis Aligherii - Critica analysis Johannes Teresi

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: