Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

HOMINES IN CONSPECTU
SPIEGEL ONLINE - 20

MAGI REVELATIO

Album Dumbledoreum maximum magum magistrum esse - cinaedum

Nonnulli lectores Arrii Potteri hoc iam suspicati erant - nunc auctrix Iohanna K. Rowling rumores affirmavit: eadem enim Neo-Eboraco in urbe opus suum recitans auditoribus stupentibus pandit Album Dumbledoreum, directorem scholae magorum Hogwartianae, esse cinaedum, i.e. virum ad viros potius quam feminas inclinatum.


Albus Dumbledoreus, Arrius Potter (in cinemate "Arrius Potter et cella terroris"): "Amor potest homines obcaecare"

Neo-Eboraco ex urbe - In paginâ interretiali, c.t. "The Leaky Cauldron" (i.e. „Cortina rimosa"), assectatores Arrii Potteri fanatici iam magno cum ardore animi disputant de hac re: Iohanna ex septem annis primum iter lectorium in Civitates Unitas faciens omnes dubitationes ad inclinationem magi magistri illustrissimi veneream spectantes sustulit.

Iohanna (42 annos nata) postquam brevem textum recitavit e tomo novissimo excerptum, c.t. „Arrius Potter et sacra mortis", a lectoribus interrogata est, Dumbledoreus num quando invenisset suum „amorem verum". Tum Iohanna respondit se „semper cogitavisse Dumbledoreum esse cinaedum". Spectatores in Oeco Carnegiano congregati statim obmutuêrunt - deinde applausêrunt.

Iohanna autem addidit futurum fuisse, ut ipsa rem de Dumbledoreo cogitatam iam prius cum lectoribus communicaret, si praevidisset hanc assensionem.

"Magna tragoedia" vitae magicae

Porro Iohanna narrare pergens dixit Dumbledoreum prius in amorem incidisse lepidi magi Grindelwaldii. At spem Dumbledorei esse „horribiliter deceptam", cum Grindelwaldius se converteret ad artes obscuras. Denique Grindelwaldium a Dumbledoreo devictum esse proelio quodam magorum illustri.

CAVE AENIGMATIS SOLUTIONEM: QUIS MORITURUS SIT - AENIGMA SOLVETUR POST SIGNUM SUBSISTENDI


Arrius Potter Voldemortii adversarius: Non licet eum moriturum esse - hic ne moriatur! At quid, si vaticinium ei est adversum?


Hermione: Haud scimus an de eâ fanatici sollicitentur plurimum - et muginentur num eadem sit moritura.


Ronaldus: Qui amicus Arrii optimus semper paratus est ad illum adiuvandum - ideoque facile periculum subit, ne victima fiat Thanatophagorum (Angl. Death Eater, Theod. Todesser).


Mad Eye Moody: Qui Aurorus oculo vitreo instructus est quidem circumspectator, sed is quoque dicitur in periculo esse, ne occidatur a Potestate Obscurâ.


Ginny Weasley: Ut est vera filia gentis Gryffindorianae, soror Ronaldi contra Malum pugnans se praestat esse fortissimam - ideoque iam a nonnullis dicta est moritura.


Snape:
Lusus istius professoris exosi nescimus, an vertatur mirabiliter - omnes, qui ab Arrio stant, paululo tantum de isto lugerent.


Suntne Draco Malfoy et Neville morituri? Arrii adversarius acerbissimus nunc pugnat proximê cum Thanatophagîs, et haud scimus an vaticinium fatale minus valeat ad Neville Longbottom quam ad ipsum Arrium - adversarii quoque versantur in summo periculo mortis.


En Voldemortium magum obscurissimum: Potestas Domini Obscuri dicitur esse infinita - tamen multi fanatici sperant istum esse moriturum.


Ecce geminos Weasleyanos: Qui igne libenter ludunt - num iidem proelium sunt commissuri mortiferum cum Potestate Obscurâ?


Luna "Loony" Lovegood: Quae mortem iam vidit - num effugiet istius ungues?


Cho Chang: Haec puella prima ab Arrio amatissima a multis fanaticis habetur pro moribundâ.


Profestrix McGonagalla: Eademne nova scholae directrix facta num nunc specialiter periclitatur?


Dobby Albus: Multi Potteriani opinantur libertatem eidem male evasuram esse - fortasse ei quoque imminet mors.


Ecce Dumbledoreus director scholae dilectus: Num Snape eum tamen non interfecit? Si ita est, hic quoque iterum est candidatus indicis moriturorum.


Hagridus custos ferarum: Qui hemigigas difficilis est petitu, sed si idem vult Arrium tutari, is quoque subit periculum Thanatophagorum horribile.


Certône scis te reverâ scire velle, quis moriturus sit in fabulâ, c.t. "Arrius Potter et sacra mortis"? Si nescis, ne pergas progredi!


Aurorus Mad Eye Moody: Idem Arrii cum sit satelles, idem membrum Ordinis Phoenicei iam tomo septimo ineunte vitam amittit.


Dobby: De hôc Albo domestico Arrius vehementer dolet, cum idem servet Arrium a morte et e domo Malfoyanâ, sed in hôc faciendo ipse moriatur.


Fridericus (Fred) Weasley: Ronaldi frater geminus temerarius in pugnâ finali contra Thanatophagos faciendâ animam efflat.


Severus Snape: Voldemortius ipse interficit istum virum sibi subditum.


Ecce Voldemortius: Cum denique etiam ultimus eius Horkrux, serpens Nagini, sit destructa, Dominus Obscurus in duello, quod cum Arrio facit, abit ad plures.

"Si nos" Iohanna inquit „in amorem incidimus, eodem possumus obcaecari". Eadem narratrix rationem amatoriam, quae intercedat inter Dumbledoreum et Grindelwaldium, dicit esse Dumbledorei „tragoediam magnam".

Nonnulli lectores diu iam muginati erant de Dumbledorei inclinatione venereâ - idem enim magus magister nullam habet rationem artiorem ad mulieres. Iohanna narrat in scripto scaenario sexti cinematis Potteriani, c.t. "Arrius Potter et princeps mixticius", originaliter praedispositam esse scaenam, in qua Dumbledoreus quandam puellam recordaretur desiderio completus. Iohanna dixit se hunc textum delevisse eidemque superscripsisse verba, quae essent „Dumbledoreus est cinaedus". Deinde David Yates scaenarum dissignatorem notulâ certiorem factum esse.

Fanatici in paginâ interretiali Cortinae rimosae mago revelato alii aliter responderunt: Nonnulli expressis verbis speraverunt Iohannam verba sua esse revocaturam, alii eadem dixerunt non fuisse necessaria - alii revelationem laetê comprobaverunt.

Iohanna coram publico Neo-Eboracensi in memoriam revocavit quosdam fundamentalistas Christianos in USA vituperasse opus suum, quia eodem illis videretur praedicari magia. Auctrix addidit se haud scire, num illi vituperatores re Dumbledorianâ patefactâ nunc usuri essent tamquam novâ sagittâ in Arrium Potterum iaculandâ.

Adnotatiuncula interpretis:

„Dumbledore", nomen magi Potteriani praecipui, originaliter est nomen Britannicum insecti alati api similis, sed crassioris, bombizantis, sub terrâ habitantis, florum nectar sorbillantis, socialis; eidem insecto alterum nomen Anglicum (multo notius) est „bumblebee". Nomen magi originale („Dumbledore") Britannis auribus sufficiat, sed parum sonat Latinê, quod dedecet tantum magum. Entomologi illam bestiolam appellant „Bombum" (quod antiquitus significat sonum, non bestiam); sed Latinius eadem appellatur formâ nominis mediaevali, quae est: +bombylius, -ii m. Itaque equidem mago Potteriano praecipuo nomen imponam, quod est „BOMBYLIUS".

Ceterum doleo, quod entomologi idem nomen mediaevale attribuunt alii insecto aliquatenus tantum simili:


Bombylius discolor (Gefleckter Wollschweber)

Sed scilicet sermo scientificus non semper congruat cum cottidiano.

Hanc relationem d.20.m.Oct., h.19.14, a.2007 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross - 29/10/2007 17h52



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: