|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
HOMINES IN CONSPECTU
IN MEMORIAM CAESARIS PAVESE Mors ferens veniet tuos ocellos
In memoriam Caesaris Pavese (Santo Stefano Belbo, die 9 mensis Septembris anno 1908 – Augustae Taurinorum, die 27 mensis Augusti anno 1950) carmen inscriptum “Verra la morte e avra i tuoi occhi” converti in in hendecasyllabos Phalaecios: valeat, lector, potius intentus quam eventus. Mors ferens veniet tuos ocellos Mors ferens veniet tuos ocellos Mors quae nos comitatur a die orto Ad noctem vigil auribusque capta Tamquam conscia sit diu doloris Ut stultum vitium; atque inane verbum Clamor mutior in silentioque Luces sic videbuntur esse nobis. Omni mane ita tute eas videre Soles te ad speculum movens remotam. Tum nobis quoque scire te licebit Vitamque o mea cara spes nihilque. Morsque cuilibet est suoque visu. Mors ferens veniet tuos ocellos. Ut si nos vitium relinqueremus Vultum si a speculo exstitisse spectes Mortui tacito ore et audiamus Muti ex gurgite subter occidemus. Vertit Lydia Ariminensis
Scripsit Lydia Ariminensis - 27/08/2010 15h25
. .
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||