|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
Ius itinerarium: Nauarcho licet emittere epibatas non cinctos Si quis non induit cingulum securitatis, ei non licet convolare, sed est abeundum: Iudices nunc assenserunt aeroplanigae, qui emptoribus suis eadem de causa emiserat ex aeroplano. Epibatae enim recusaverant, ne induerent cingula securitatis.
Francofurto ad Moenum ex urbe – Aeronauarcho licet epibatas ex aeroplano emittere, si iidem nolunt induere cingula securitatis. Sic statuit iudicium municipale superius Francofurti ad Moenum. Haec sententia iudicialis commemoratur a Societate Iuris Itinerarii Germanicâ in periodico, c.t. "ReiseRecht aktuell".
In casu, de quo actum est, nonnulli epibatae recusaverant, ne considerent in sedibus suis neve induerent cingula sua securitatis. Iudicium municipale superius iudicavit aeroplanigae ideo ius fuisse, quo illos iuberet aut rem neglectam facere aut escendere. Cum iussum suum nullum habuisset effectum, ei nihil relictum esse nisi epibatas ex aeroplano emitteret.
Hoc ius aeronauarchi etiam eo non irritum fieri, quod quadam in parte aeroplani actione proficiscendi ineunte olfactum esse quendam odorem notabilem. Nam si epibatae incommodum timuissent, iisdem licuisset escendere. At non licuisse impedire, ne transportarentur illi epibatae, qui volare vellent.
Hanc relationem d.19.m.Oct., a.2012 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/Titulus originalis est: „Reiserecht: Kapitän darf unangeschnallte Passagiere rauswerfen".
Scripsit Nicolaus Gross - 20/10/2012 21h24 . . |
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||