Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Veneris die 6 mensis Maii 2016
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

IN ORBE
Americani reconciliationi Turcorum Israeliumque operam dant

Americani reconciliationi Turcorum Israeliumque operam dant

Americani, cum in oriente paci conciliandae student, Turcis carere nolunt. Itaque Ioannes Kerry, minister Americanus rerum externarum (quem in imagine adposita conspicis), qui modo in Turcia commoratur, Turcos hortatus est, ut cum Israelibus se reconciliarent. rationes, quas Turci cum Israelibus haberent, ad securitatem et ad pacem in oriente conciliandam plurimum valere.

Illae rationes ingravuerunt, cum Israeles ante paucos annos impetum in navem Turcam "Mavi Marmara" appellatam fecissent compluresque Turcos occidissent. mense Martio Israeles sero tamen de ea re se excusaverunt. sed Ahumetus Davutoglu, minister Turcus rerum externarum, proximo Solis die Israeles monuit, ne diutius Palaestinenses a commeatu intercluderent: aliter rationes , quas altera civitas cum altera haberet, in pristinum statum redactum non iri.

Sed et Israeles et Palaestinenses dubitant, num intercessio Turcorum quicquam proficiat. Iuval Steinitz, minister Israelianus rerum strategicarum, dixit colloquiis directis careri non posse; se non credere Ioannem Kerry a Turcis petiturum, ut intercederent.

Scripsit Volfgangus Austriacus - 08/04/2013 00h12



L.V.P.A. e.V. - Latinitati Vivae Provehendae Associatio e.V.

LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales

Grex Latine Loquentium

VOX LATINA - Latinitas recens vivaque Saravipontana

FOLIA PERENNI LATINITATI DICATA


BREVES
Generalis Curtis Scaparrotti nominatus est dux agminum exercitus Americani (EUCOM) necnon agminum NATO in Europa.
In electione praesidis USA exeunte anno 2016 luctaturi inter sese sunt: candidata democratarum Hilaria Clinton (hodie ministra rerum externarum) et miliardarius Donald Trump. Hic solus candidatus republicanorum manet, cum post recentem victoriam Trumpianam prae-electionis in civitate Indiana habitae, aemulator eius senator Ted Cruz de certamine evasit. - 04/05/2016 13h31
Ob siccitatem agros vastantem Res Publica Africae Meridionalis decrevit statum summae necessitatis in quinque e novem sui provinciis.
4.144 homines necaverunt bellatores Civitatis Islamicae in regionibus Syriae a se occupatis a proclamatione "chalifatus" mense Iunio 2014 anni Ė docet aestimatio Syriaci Observatorii Iuris Hominis. - 02/05/2016 16h08
24 biocolytae Galli sauciati sunt, tres quidem graviter, in pugnis cum reclamantibus contra novam legem laboris. Reclamationes habebantur in 40 urbibus. - 29/04/2016 09h34
VIDE ETIAM





Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: