|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
De laophoro e via deversoDie dominica, XXII mensis Decembris (vel, more antiquorum, Solis die, a.d. XI kal. Ianuarias), in via Brasiliensi nomine "Regis Bittencourt" quae inter urbes Flumen Ianuarii et Curitybam interest magna calamitas facta est. Laophorum vehens LIV viatores, cum prope oppidum Sanctum Laurentium a Monte in provincia Sancto Paulo esset, e via devertit atque in clivum lapsum est. Saltem XIV viatores perierunt et XXXII vulnerati sunt. Gubernator laophori dixit 'repente sibi gubernationem defuisse'; alii vero dicunt 'eum gubernantem dormivisse'; quidquid est, is de homicidio involuntario accusatus est.Scripsit Villelmus Brasiliensis - 24/12/2013 18h20 . . |
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||