Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 19 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

IN ORBE
23

d.23. m.Aug. a.2014, h.20:44

Bellum Gazense

Homines sceleribus nacistarum superstites repudiare, quod "Palaestini trucidentur"

Appellatione dramaticâ in actis diurnis, q.t. New York Times, publicatâ aliquot centum homines sceleribus nacistarum superstites eorumque liberi postulant, ut finiatur expeditio Israhelianorum Gazetica. In Laciniâ Gazeticâ milites Israheliani bombis deiectis effecerunt, ut domus duodecim tabulatorum inhabitata irrueret.

 

En bombas a militibus Israhelianis in aedificium duodecim tabulatorum inhabitatum deiectas: Sphaeram igneam in caelo Gazensi lucere.

Gazâ et Novo Eboraco ex urbibus – Impetu aerio exercitûs Israheliani irruit aedificium duodecim tabulatorum Gazense. AP agentura nuntiorum teste locutore cuiusdam nosocomii localis refert eo factum esse, ut 22 (viginti duo) minimum homines violarentur. Locutor Israheliae militaris dicit hoc aedificium fuisse sedem imperatricem quorundam pugnatorum Hamasianorum.

 

Testes observaverunt compluribus telis iniectis supra aedificium surrexisse ingentem sphaeram igneam. Displosione domûs propinquae

contremuerunt. Accolis testantibus in hôc aedificio habitaverunt 44 familiae.

 

In conflictu, qui ante septem septimanas incohatus est, quinque ferê milia impetuum aeriorum in regionem Palaestinorum facti sunt - at hôc impetu in aedificium complurium tabulatorum facto multo plures homines violati sunt quam prioribus.

 

Grex quidam trecentorum triginta ferê hominum, quorum aliquot decuriae sunt holocausto superstites eorumque liberi, magnâ annuntiatione in actis diurnis q.t. New York Times factâ renititur actionibus Israhelianorum militaribus. Huic annuntiationi subscripserunt homines ex Civitatibus Unitis Europâque oriundi, qui repudiant expeditionem Israhelianorum Gazeticam dicentes, quod "Palaestini trucidentur". Appellatione suâ iidem homines etiam vituperant annuntiationem Eliae Wiesel viri praemio Nobeliano honestati. Qui unâ cum quibusdam adiutoribus in ephemeride Hamasianis, quos cum nacistis comparaverat, obiecerat, quod se contra impetûs militares obtegerent infantibus tamquam scutis abutentes.

 

"Vidi infantes Iudaeos comburi. Nunc non possum, quin videam infantes muslimicos nefariê adhiberi scuta humana – utroque in casu ab iis, qui mortem adorant." Talia verba ab Elia Wiesel facta homines holocausto superstites nunc indignati vituperant. Scribunt enim: "Taedet nos et indignamur, quod Elias Wiesel abutitur historiâ" et condemnant, quod Americani Israhelianis arma dent necnon quod civitates occidentales studio Israheliae affecti iniquê iudicent: "Genocidium incohatur mundi silentio".

 

Die Saturni Mahmud Abbas praeses Palaestinorum urgenter postulavit, ut pergeretur de pace agere Aegyptiis internuntiis. Oportere, ut Israheliani et Palaestini "quam citissimê" reverterentur Cairum in urbem ad colloquia indirecta de indutiis firmis habenda. Disceptationes mediâ septimanâ ad irritum ceciderant, quia Hamasiani indutiis nondum finitis denuo coeperant ruchetas in Israheliam iaculari.

 

E conflictûs Gazetici initio duo milia centum (2100) ferê Palaestinorum interfecta sunt, plus decem milia quingenta (10.500) violata. Israheliani interfecti sunt 64 (sexaginta quattuor) milites et quattuor civiles.

 

Israheliani interim foliis volaticis Palaestinos monuerunt, ut evitarent locos, ubi pugnatores Hamasiani ruchetas iacularentur. In foliis ex aeroplano deiectis scriptum est impetum factum iri in omnem domum, e qua actiones militares fierent.

 

Hanc relationem d.23.m.Aug., a.2014 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/ Titulus originalis est „Gaza-Krieg – NS-Überlebende prangern ‚Massaker an Palästinensern’ an".

 

Scripsit Nicolaus Gross - 24/08/2014 16h03



L.V.P.A. e.V. - Latinitati Vivae Provehendae Associatio e.V.

LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales

Grex Latine Loquentium

VOX LATINA - Latinitas recens vivaque Saravipontana

FOLIA PERENNI LATINITATI DICATA


.

.

BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM





Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: