|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
Post insidias Hierosolymis novi tumultus imminentPost insidias Hierosolymis factas magistratus Israëliani vim crescentem timent. Mercurii die vesperi iuvenis quidam Palaestinianus autocinetum suum consilio in gregem hominum direxisse videtur, qui in statione currus electrici commorabantur. Ita factum est, ut complures graviter vulnerarentur; infans trium mensium occisus est. Insidiator glandibus vigilum ictus postea in nosocomio mortuus est. Vigiles publici illam rem impetum terrificum appellantes dixerunt se talem violentiam nullo modo tolerare velle. Post insidias in parte orientali urbis pluribus locis tumultus orti sunt adulescentibus in custodes publicos lapides conicientibus. Moses Yaalon, minister rei militaris, magistratibus Palaestinianis obiecit, quod populum in Israeles incitarent: impetum illum esse factum, quod adulescentes ad odium Iudaeorum educarentur. Quin etiam sunt, qui flagitent, ut insidiis coloniis Israëlianis amplificandis respondeatur. Mensibus superioribus plus CC impetus in custodes atque in domos Iudaeorum esse factos; cui rei parum accommodate esse responsum Naftalius Bennett dixit, qui partibus colonorum praeest. «sic nobis dicendum est : », inquit, « hic manebimus, hoc in capite aedificabimus ». Mater insidiatoris in pagina quadam interretiali narravit filium suum, cum ad custodiam XVI mensium damnatus esset, anno MMXIII exeunte e vinculis esse dimissum, sed paulo post iterum in carcerem coniectum esse; quaestionibus perpetuis, quas officium secretum de eo habuisset, eum ita perterritum esse, ut sanitas ac mens eius turbaretur. Scripsit Volfgangus Austriacus - 24/10/2014 21h44 . . |
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||