|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
Qua de causa Palaestinenses...... in quaestiones perpetuas Hagenses adoptari velint.Rijad Mansur, legatus Palaestinensium apud Nationes Unitas, IV.Non.Ian. petivit, ut res publica sua in quaestiones perpetuas internationales adoptaretur. Qui cum petitionem traderet, dixit plurimum interesse iniurias, quas Palaestinenses ab Israelibus accepissent, vindicari. Petitio nunc secretario generali Ban Ki-Moon probanda est. Qua probata atque affirmata Palaestinensibus licebit iudices Hagenses hortari, ut in Israeles, sive in magistratus sive in milites, inquirant, qui criminis contra humanitatem commissi arguuntur. Causa petitionis erat, quod Palaestinenses frustra postulaverant, ut Consilium Securitatis diem constitueret, ad quam Israeles cum Palaestinensibus pacem facerent vel copias suas e finibus eorum reciperent. Quod ,cum praeter ceteros a Francogallis et Luxemburgensibus esset probatum, tamen in irritum cecidit Nigerianis suffragiis se abstinentibus. Scripsit Volfgangus Austriacus - 02/01/2015 23h35 . . |
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||