Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 25 mensis Septembris 2020
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

IN ORBE

SANCTI VALENTINI FESTUM APUD PHILIPPINOS OMNIBUS PATET

Quisquis Sanctus Valentinus ille fuit, de quo agitur, sive episcopus Interamnensis, sive presbyter Romanus, sive ex his commixtio –exempli gratia, presbyter Interamnensis– sive quilibet alius tertii saeculi Christiani Valentinus, parum de eo cogitatur quotienscumque postridie Idus Februarias sponsi vel amantes, necnon sane coniuges, amorem suum celebrant. Sunt autem qui festi Sancti Valentini origines magis in Lupercalibus Romanis inveniant, vel invenire sibi videantur, quam in historica Valentini cuiusvis Christiani persona. Lupercalia, festum Luperco nempe (qui deus pastoralis saepe cum Fauno et cum Graeco numine Pane confundebatur) dicatum quod medio mense Februario agi solebat, aliquid prae se ferebant lascivae festivitatis nonnihilque vero attinens ad fertilitatem.

In Philippinis Insulis dies amantium (qui “Araw ng mga Puso” quoque dicitur, quod “dies cordium” interpretatur) totum mensem Februarium mensem reddit amoris, quod percommode accidit; cur ita se res habeat mox explicabo. In iisdem autem Insulis, in quibus et versor, postquam “tempus natalicium” –id est, ad Nativitatem Christi pertinens– inde a mense Septembri usque sane ad Ianuarium saltem exspectatione protractum est (Iesu Pueri cultus tertio die dominico Ianuario culmen in festo Sinulog Caebuae habens nihil aliud quidem est nisi festivitatum Nativitatis illius continuatio) multisque harum Insularum in locis, imprimis Manilae, tumultuosa erga Nazarenum Nigrum devotio (Iesum nunc adultum et crucem baiulantem, de quo hic loqui non vacat), quae permulta hominum milia primo anni mense attrahit, tandem consiluit, Sancti Valentini festi cogitatio paulatim amantium et amare amantium animos irrepit. Cum vix Carnelevarium quavis forma in Insulis Philippinis exstet, spatium vacuum quidem exsisteret inter festivitates de quibus supra sum locutus et tempus quadragesimale, cum ad paenitentiam disponuntur animi ut ad Pascha se parent, nisi quid ad taediolum quoddam praeveniendum interponeretur. Non casu accidit –ut mea fert opinio– quod in Brasilia, ubi Carnelevarium maximi est ponderis, dies sponsorum vel amantium (Lusitanice “Dia dos Namorados”) non mense Februario habetur, sed Iunio. In Philippinis Insulis, contra, Sancti Valentini festum intercapedinem eam, quam Carnelevarium absens integram relinquit, implet. Huc accedit quod his in Insulis Asiaticis, magis quam aliis in locis, festi Sancti Valentini thema –necnon totius mensis Februarii, qui magna ex parte eo coloratur– alias ad amorem sponsalem coartatur, alias vero ad amorem lato sensu amplectendum ita amplificatur ut etiam ii qui amante careant aequo laetoque animo salutationes atque vota “Valentiniana” –ut ita dicamus– accipere apto tempore valeant. Sancti Valentini festi, tali modo, omnes participes fieri possunt eoque frui, quamquam ii soli qui dulci amore cum sponso (aut sponsa) vel utcumque amante coniungantur atque cum eodem Sancti Valentini die loco amoeno aliquid temporis iucunde transigant festo die perfrui forsitan sint dicendi. Ceterum responsiones ad percontationem quandam recens apud populum Philippinicum factam indicant Philippinos decimam in medio prope partem stipendii mensualis minime despiciendi in dono Valentiniano emendo (quod esse potest charta Valentiniana, fasciculus floriger, capsa corculorum socolateorum seu alterius generis bellaria, indumentum –utputa tunicula collari praedita, focale, gunna, subligar, strophium–, instrumentum electronicum, ludicrum amatorium…), quo amatorem aut amatricem saepius –sed etiam amicos, collegas, cognatos, affines– afficere velint, quotannis, si quid sane dono dent, persolvere non dubitare. Quinta vero eorum pars qui aliquem potissimum amant, at nondum amorem suum dilecto vel dilectae confessi sint, ad talem confessionem demum faciendam Sancti Valentini diem, si percontatoribus credere volumus, eligunt.

Non desunt autem in Insulis Philippinis qui colore quodam religioso, utpote qui dilectionis mensis quodammodo iis sit, mensem Februarium afficere cupiant de amoreque suo erga Iesum –ut exemplum afferam Valentini martyris personae consonum– hoc potissimum tempore palam loquantur. Propter aliud tamen huius anni (qui bismillesimus vigesimus est a Christo nato) festum Valentinianum memoratum iri arbitror, hoc est propter persollas a multis ad virus coronarium in Sinis alibique grassans arcendum super os nasumque gestas, qua de re ineunte mense Februario iocosa ac lepida quaedam prolata perque interrete iam erant vulgata. Sit denique et persollatis omnibus et non persollatis, itemque et amantem habentibus et amante carentibus dies Sancti Valentini laetus!

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus - 14/02/2020 08h42



L.V.P.A. e.V. - Latinitati Vivae Provehendae Associatio e.V.

LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales

Grex Latine Loquentium

VOX LATINA - Latinitas recens vivaque Saravipontana

FOLIA PERENNI LATINITATI DICATA


.

.

BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM





Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: