Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 25 mensis Septembris 2020
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

IN ORBE
REGNVM IVRIS: DE IVRISDICTIONE TEMPORE VIRI CORONARII

Magistratus ministrique, qui rerum publicarum regimina tenent, cum et virus coronarius diffundatur totam per Europam latius, et gravior fiat apud populos morbus, modos quosdam, ut civium et negotia et vitae ipsae circumscribantur, quo melius crescentem reprimatur virum, vel citius vel tardius imposuerunt.

Etiamsi inter tardiores nonnulli in Britannia suum Primarium Ministrum numerant, tales tamen modos, quales per multam Europam civibus impositi sunt, Boris Iohnson die XX, mense Martis tandem promulgavit. Ex quibus, cauponae popinaeque, nisi afferendum parabunt cibum, clausi sunt. Liberi, nisi quorundum operariorum, qui necessarii a ministris designati sunt ad rem publicam administrandum, ab ludis gymnasiisque exclusi sunt. Palaestrae, theatra, musea prohibita sunt, ne fores apertent.

Ad hoc, Primarius Minister totam septimanam per diurnas contiones televisificas hortabatur omnes cives, ut manus persaepe lavarent et spatium inter se conserverent.

Sed quaedam aedificia, ubi tale spatium inter cives nullo modo conservari potest, in urbibus atque oppidis Angliae aperta manebunt. ea sunt basilicae, ubi causas vel publicas vel inter cives disceptantur. Usitatum eorum negotium, ministri iustitiae et principalium iudicorum iussu, aliquatenus agetur, ne regnum iuris dilabatur.

Quid, igitur, significat “regnum iuris?” Gordanus Hewitt quondam capitalis Angliae iusticiarius, in libro suo “De Nova Tyrranide ”, regnum iuris scripsit (inter alia) significare: civem quemque cuiuslibet ordinis iure et legibus suae patriae usitatis regnari, obnoxiumque esse cuiusquam vel delicti vel facinoris, quod commiserit, tribunalibus ordinariis.

Tempore viri coronarii, in tribunalibus causarum publicarum ordinariis (quae in Anglia fortasse “perpetuam regni quaestionem ” Latine vocemus), Primarii Ministri hortationibus officiuntur, quod plurimi ex toto vel vicino vel pago vel provincia in basilicam ad ius dicendum conveniunt.

Reus enim consuetudine et iure apud et Anglos et omnes, qui ius commune ab Anglis trahunt, aut condemnandus aut absolvendus sententiis iudicum iuratorum vel XII (in Anglia, Cambria et Hibernia Septentrionali) vel XV (in Scotia).

Qui iudices, apud quos nonnulli vel senes vel anus saepe reperiuntur, quod sorte ex populo delecti, ad basilicam arcessuntur, ubi in conclavi proprio, donec causam agandam incipiat, opperientes considant. Iurisconsultes interim, ex quibus multi plus quam LX annos nati sunt, in indutorium suum conveniunt; testes ex omnibus ordinibus in conclave suum; iudices quaestionum, quorum perpauci iuvenes sunt, in suam cenationem; vigiles in conclave suum; scribae et adiutores in tabularium. Rei ipsi, qui vel venenis inlicitis vel aliquo morbo nonnumquam imbecilli sunt, aut e vico vademonia sistunt aut e carcerbibus publicis ad subterraneas basilicae cellas a custodibus adducuntur.

Omnes deinde in unum locum ante tribunal, ubi sedet iudex quaestionis, convocantur.

In Australia, periculis contagionis cognitis, eae causae publicae, quibus iudices iurati e publico diligantur, diremptae sunt. idem in Scotia factum est. In Anglia autem cives ex urbibus oppidisque et rure ad basilicas arcessebantur, qui iusiurando iudices fierent, quia die XVII, mense Martis, Iohannes Burnett capitalis Angliae iusticiarius imperavit eis, qui quaestionibus praesunt, ut omnes, quae tres dies dicerentur et discepterentur, causae publicae agerentur. v Quod postridie Amanda Pinto, quae Iurisconsultorum Consilio praeest, per litteras missas ad capitalem iusticiarium, questa est. Professa nessesse esse iurisdictioni atque regno iuris florere, ut res publica valeat. Ea autem, quae capitalis iusticiarius imperaverat, cum eis, quae hortatus erat Primarius Ministarius, pugnare. Praeterea, quasdam basilicas sordidiores esse, non satis bene purgari, sapone egere.

Contra, capitali iusticiario illo subiecit: omnes causae, ubi necesse esset vel partibus ipsis vel testibus vel causidicis coram quaestionis iudice sistere, XXX dies differrentur. Tales causae privatae, quales vel per telephonum agerentur vel per interrete, ita dicerentur ut nullus ipse ad tribunal arcesserentur.

Deinde, eis litteris acceptis, capitalis iusticiarius, cum aliquae pro Iurisconsultorum Consilio rogatae adscivisset, praecepta nova promulgavit de telephono et interreti utendo in causis privatis, nihil autem novi de causis publicis. Quod vehementer causidici conquesti et inter se et sunt apud acta diurnia.

Ad extremum, hodie (id est die XXIII, mense Martis), eis iudicibus, qui quaestionibus praesunt, capitalis iusticiarius nuntiavit, ne ullas novas, quibus iudices iuratos deligendos sint, causas publicas incipient, donec tales modos, qualibus omnes in basilicis Primarii Ministeri praecepta sequantur, iustitiae minister instituat. Sed tamen in aliis causis publicis, rei, ut sistant coram quaestionum iudicibus, ad basilicas arcessentur; causidici ante tribunalia dicent.

Viderint qui res gestas Britannorum scribent, utrum hoc consilio, ut et regnum iuris servet et civum salutem tueatur, capitalis iusticiarius satis fecerit, an facultatem crescendi et diffundendi viro dederit. Ad tempus, ut in Anglia dicunt, aequo animo protinus pergendum nobis aliquatenus est.

Scripsit Rufus Britannicus - 23/03/2020 23h29



L.V.P.A. e.V. - Latinitati Vivae Provehendae Associatio e.V.

LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales

Grex Latine Loquentium

VOX LATINA - Latinitas recens vivaque Saravipontana

FOLIA PERENNI LATINITATI DICATA


.

.

BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM





Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: