|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
Saltator gentis Neozelandensis Maori artem linguamque suam ostendit Venetiis, tempore Biennalis Artium Spectaculi.
Histrio pantomimicus Hongkongiensis personam gerens militis Sinensis commemorat victimas caedis reclamantium in Platea Pacis Caelestis (Tiananmen), quae caedes ante viginti annos perpetrata est.
Ecce Mons Tractus Cacuminis (Zugspitze), altissimus mons Germanorum. Ante tempus aestivum moles glaciata eius linteis tegi debet, ne nimis caloribus glacies dissolvatur.
Miles femina Boreocoreana vigiliam tenet ad ripam fluminis Ialu, quod flumen est etiam limes Coreae et Sinicae provinciae Liaoning.
Rude donati (sive pensionarii) Londinenses se a regimine "nudati" putant, pecunia scilicet sibi merita privati. Quam ob rem nudi reclamant ante aedes parlamenti Britannorum.
Britanni milites umbellis decidendo ad Caen Normannicam Gallorum commemorant escensionem hic factam 4 Iunii anni 1944, cui nomen secretum erat D-Day.
Tali modo, sine necessitate tesseram emendi, tramine vehuntur pueri Russi, se scilicet "agglutinando" ad caudam currus finalis traminis.
Scripsit ANL - 19/06/2009 11h34
. .
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||