|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
E variis terris venientes possessores 'trabantium', automobilium scilicet in pristina communistica civitate Germana (DDR) fabricatorum, congregunt in limite Austriae et Hungariae, ut una celebrent vicesimum anniversarium Saeptorum Ferreorum demolitorum.
Biocolyta Pachistanus accendit rogum, in quo comburendae sunt substantiae narcoticae ac potiones alcoholicae contra legem a civibus possessae, quas vigilibus urbis capitalis Islamabad reperire contigerat.
Mulieres Indae spargunt aqua pueros, ut imbres veniant in siccos agros regionis Allahabad.
Illuvies percussit Poloniam meridionalem. In area stativa oppidi Ropczyce ductores autoplaustrara relinquere atque in tutum per aquam vadere coacti sunt.
Sole oriente in mare proficiscuntur captatores locustarum civitatis US-Americae Maine.
Rubro pingendae sunt facies mulierum regionis Agartala Indorum tempore festi Ambubachi.
Calores vero incredibiles! Frigus quaerentes duo viri Sinici prosiliunt in undas flumis Yangtze de ponte urbis Wuhan.
Miles Austrocoreanus vigilat in clare illuminata zona limitali, quae dividit australem et borealem partem Paeninsulae Coreanae.
Scripsit ANL - 03/07/2009 08h04
. .
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||