Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

IN ORBE
Russi et Cubani  pristinas necessitates  renovant

Hugo Chávez urgetur

Nonnulli socii pristini, in quibus Luis Alfonso Dávila , qui quondam minister rerum exterarum fuerat, Hugonem Chávez, praesidem Venetiolae, litteris publicatis hortati sunt, ut a munere abdicaret. quem, cum civitas corruptione exuberaret, quam pollicitus esset se exstincturum, omnem suam fidem atque auctoritatem perdidisse.

Venetiola in tanto discrimine est, ut multi iam finem eversionis illius praedicant, quae “bolivaro-socialistica” appellatur, aut saltem id exspectent, ut partes praesidis ex electione, quae mense Septembri habebitur, victae exeant.

Tamen Hugoni Chavez, qui anno MCMXCIX ex electione democratica victor exierat, nonnullae res feliciter evenerunt. Numerus eorum, qui in paupertate vivunt, vicenis centesimis imminutus esse dicitur, mortalitas puerorum quinis fere centesimis. Iam quinque annis ante UNESCO Venetiolam laudaverat, quod nulli fere iam essent, quin legere et scribere possent.

Ex omnibus fere electionibus Chávez, qui etiamnunc maiori plebis parti gratus atque acceptus est, victor exiit.

Tamen praetermittendum non est, quod lucrum, quod res publica ex petrolio vendito fecit, hoc decennio solito maius fuit. Ii, qui regimini oppositi sunt, praesidem largiendo ac subveniendo plebi gratum factum esse censent, cum familiaribus suis praeter ceteros faverit. Quorum sententia haud aliena esse videtur: sumptus publici octuplicati sunt, numerus magistratuum duplicatus. Ut aerarium in aequilibrio esset, pretium nummorum nuper minutum est; ex quo evenit, ut anno superiore inflatio XXV centesimarum fuerit, qua re infimus quisque haud mediocriter laborat.

Tamen Chavez nulla alia re magis urgetur quam vi energetica intermissa. Cum regimen affirmet vim electricam propter siccitatem non satis praestari posse, alii  persuasum habent vitium esse in ipsis societatibus publicatis, quae ex magna parte ab iis regantur , qui distributionis energeticae minime periti sint.

Sed Chávez popularitati ac facundiae suae confisus non id quidem cogitat, ut de hac re causam dicat. Qui nuper annuntiavit se in emissione radiophonica modo instituta, cui nomen 'repente cum Chávez' (de repente con Chávez), populum aditurum, etiam tertia vigilia, si opus sit. Electione Septembri habita videbimus, num populus Venetiolanus etiam tunc eum auditurus sit.

 

Russi et Cubani pristinas necessitates renovant

Russos Cubanosque denuo societatem inituros Sergio Lawrow, ministro Russo rerum exterarum, persuasum est. Necessitates , quae inter utramque civitatem sint, in dies meliores fieri; consilia rationesque ea de causa arte coniungi, quod altera civitas alii grata sit, deinde quod permulta sint, quae fieri utriusque intersit.

Bruno Rodriguez, collega eius Cubanus, de „facultatibus ingentibus“ locutus est, quas utraque civitas haberet ad necessitates amplificandas. Praeterea semper fore, ut fraternae necessitatis memores essent, qua cum pristina Unione Sovietica coniuncti fuissent.

Russi Cubanique e nonnullis annis necessitatibus suis renovandis student, quae Bello Frigido finito minus valuerint. Anno MMIX mense Ianuario Raúl Castro primus praeses Cubanus fuit, qui post interitum Unionis Sovieticae iter in Russiam fecit. Anno autem superiore Demetrius Medwedew Cubam visitaverat. Ut iteratam amicitiam significarent, pactiones fecerunt de rebus quibusdam consociandis, quae ad oeconomiam, ad rem militarem , ad eruditionem pertinent.

 

Sloveni petitionem pro exercitu dissolvendo subscribunt

Acta septimanalia Slovenica „Mladina“ in petitione interretiali poscunt, ut exercitus Slovenicus dissolvatur. Quam petitionem plus quinque milia septingenti Slovenorum adhuc subscripserunt, in quibus illustrissimus quisque civitatis. „Tot homines subscripturos esse non exspectavimus“, Grega Repovz, moderator Mladinae, dixit.

Se discrimine oeconomico ad eam petitionem esse adductum; qua petitione effici, ut Sloveni de futura sua civitate cogitarent. Iam nunc LX fere milia seniorum Slovenorum subsidio cottidiano egere, quae propter penuriam pecuniae a re publica praestari non possent. Se credere ea subsidia ab exercitu praestari posse. Viginti annis superioribus apparuisse exercitu opus non esse. Quem minorem esse, quam ut pro re seria haberetur, sed maiorem, quam ut sustentari posset.

Haec sunt, quae diurnarii „Mladinae“ proponunt: MM eorum, qui nunc militent, securitati civili se dent; quingenti ita instituantur, ut a foedere NATO ad pacem servandam mittantur; reliquos, quorum numerus sit ad quinque milia militum, institui oportere ad senes curandos; ex castris gerontotrophia aut hospitia aut domicilia iuvenum fieri oportere.

Quin etiam NATOnis relinquendae mentio facta est.

Danilo Türk, praeses Slovenus, qui summum in exercitu imperium obtinet, nondum ad eam rem locutus est. At Ljubica Jelucic, ministra rerum militarium, huic petitioni vehementer repugnavit, quod contra rem publicam constitutam contraque legem de terra defendenda esset.

Scripsit Volfgangus Austriacus - 15/02/2010 15h20



L.V.P.A. e.V. - Latinitati Vivae Provehendae Associatio e.V.

LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales

Grex Latine Loquentium

VOX LATINA - Latinitas recens vivaque Saravipontana

FOLIA PERENNI LATINITATI DICATA


.

.

BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM





Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: