|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
IN ORBE
MONUMENTUM DICTATORIS COMMUNISTICI IN GEORGIA EVERSUM EST Stalin demum depositus
Noctu magistratus Georgiani deposuerunt statuam dictatoris Sovietici Iosephi Stalin, quod monumentum aeneum altitudinis sex metrorum ab anno 1956 forum in media urbe Gori "ornare" solebat. In eodem loco monumentum struendum nunc sit "aggressionis Russicae anni 2008". Statua autem Staliniana sui novum locum in musaeo inveniet - docet burgimagister Zviad Khmaladze. Gori est urbs natalis dictatoris sanguinarii et permulti eius incolae creduntur probare acta Staliniana, putantes eum, si aliqua mala fecerit, ea facere pro bono patriae debuisse. Noctu statuam deponentes magistratus sperabant se pugnas cum civibus huic rei reclamantibus vitaturos. Talibus reclamitationibus prohibitus erat primus conatus statuam deponendi, anno scilicet 1991, modo postquam Georgia sui iuris res publica pronuntiata esset. Inceptum novissimum magistratuum defendere ausus est minister cultus civilis Georgiae, Nika Rurua, dicens: "Puto Stalin fuisse politicum scelestum, qui anno 1921 immisit in Georgiam Exercitum Rubrum Russorum, ita occupationem diuturnam Georgiae efficiens". Iosephus Stalin natus est Gori in familia pauperum anno 1879. Anno 2009 monumentum Iosephi Stalin erectum est, ope et studiis actuosorum factionis communisticae, Cataractopoli (Zaporissiae) Ucrainensium. Scripsit iconoclastes.blog.onet.pl - 25/06/2010 22h13
. .
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||