Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Mercurii die 19 mensis Junii 2013
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

INSOLITA
Hitchcock pellicula cinematographica "

Hitchcock pellicula cinematographica "Aves" vera evasit

Urbs quaedam Hopkinsville (in Kentucky posita ) ab immenso avium agmine invasa est. Plurima milia merularum aliarumque volucrum tenebras offuderunt et civibus atque domesticis animalibus magnum terrorem affecerunt. Sol fulgebat, civis quidam dixit, cum ex improviso coelum avium nube operiri visum est. Aquae vehementibus coniectionibus et igneis crepitibus excussae, aves denique evolaverunt et cives incolumes metu liberati sunt; multi canes et feles autem pavore perculsi perierunt et urbs excrementis operta est. Scientiae periti aeris mutatione atque nimia calefactione haec fieri adfirmant; plerumque aves prope solum insidere solere cibum quaesituras; solum autem gelu cum consisteret et cibum abesset, volucres consuetudinem mutavisse.

“Aves” (graece Ornithes) comoedia V saeculo ab Aristophane scripta est, in qua duo Athenienses, cum vellent bella et concives rixosos atque iudiciorum maxime studiosos effugere, caelestem avium urbem (Nubicuculiam nomine) condere statuerunt, moenibus cinctam, ex qua incolae in homines deosque dominari possent. Veri simile est ex bello, quod Athenienses paucis ante annis contra Selinuntem et Syracusas susceperant auxilium Segestae laturi (id quod infeliciter evenit), Aristophanem materiam repetivisse. In extrema comoedia urbis incolae pacem cum deis composuerunt.

Aves et coelum libertatis et animi aequi symbola sunt; mutatis autem aeris condicionibus, homines et animalia laborare coeperunt.

Scripsit Dominicus Caveosanus - 19/02/2013 23h24


ANL

BREVES Rectores octo maximarum orbis civitatum post conventum in Hibernia de vectigalium evasoribus repugnandis convenerunt; minime de bello Syriaco.
Tribunal supremum Hellenicum statuit non licere rete televisificum publicim ERT a regimine claudi: quod cras transmittere recipiet.
Dum rectores et praesidentes octo potentissimarum civitatum in Hibernia septentrionali conveniunt, Russi negant zonam volatui interdictam supra Syriam instituendam esse.
Constat custodes publicos Constantinopoli exulceranti umore "Jenix", ex capsico expresso, ad reclamentes repellendos usos esse.
Custodes publici iussu praesidentis Turcarum ex foro Taxi et silva destruenda reclamantes vi expulere, iam diu ibi commorantes.


ATHLETICA
POLITICA
IN ORBE
POLITICA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: