Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Lunae die 6 mensis Julii 2015
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

INSOLITA
Accurre Petroni,

Accurre Petroni, arbiter elegantiarum!

In urbe Venetia charta hygienica effigiata detecta est!

Habemus ….(Papam iam habemus!) …chartam hygienicam singulari effigie pictam! Ephemeris quaedam Venetus (“Il Gazzettino”) nuntium edidit, de quo plurimi lectores cachinnaverunt.

Non est dubium quin summa cum difficultate haec scribere ego quoque pergam, propterea quod cachinnare (onomatopeia videtur esse hoc verbum et ad rem maxime pertinere) simulque scribere admodum difficile est.

Aures et oculos praebete, internautae! Maxima attentione nunc opus est! Navis oneraria quaedam ad Venetiae portum appulit, in qua (praefectus adfirmavit) merces pauli praetii continebantur. Portus vigiliae, timentes ne quid furtivum aut contra legem abditum esset (arma et cetera) “container” inspexerunt et … mirum! chartae higienicae voluminibus id plenum invenerunt. Attoniti autem et obstupentibus oculis animadverterunt volumina non omnino alba esse: Berlusconii effigie contra “ornata” esse. De qua re Portus Praefectus Legum Tutores docuit ex iisque quaesivit quid sibi esset faciendum. Ei responsum est ut eo quo tendebat navem dimitteret, nisi in iudicium a Berlusconio aliquis vocaretur. Quod non factum est, cum alia et admodum gravia iudicia (Ruby, Mediaset, senatorum corruptio ….) et carceris pavor Berlusconii mentem agitent. Cachinnent internautae omnes et … si eis opus sit, singulari charta utantur!

Scripsit Dominicus Caveosanus - 21/03/2013 22h57




BREVES Plus quam 60% civium Graeciae plebis scitu dixerunt se nolle condiciones UE auxiliorum fiscalium probare.
36. certaminis pedifolii "Copa America" victores discesserunt sphaeristae Chilienses, in ludo finali superantes Argentinianos effectu 4:1 (in poenariis).
Regimen Tunesiae statum extraordinale introduxit, postquam praeterita septimana civis Tunesianus sclopetando necaverat 38 homines in ora maris otio fruentes in quorum numero 30 peregrinatores Britannos.
89% Russorum favent suo praesidi Vladimiro Putin patet e demoscopia liberae agenturae aestimatoriae "Levada". Praeterito (2014) anno 86% civium Russiae se praesidi favere declaraverunt.
Mexicum et Indoniesiam anno 2050 fore inter maximas decem oeconomias mundi docet prognosis agenturae Bloombergianae; relinquere autem hoc forum debebunt Russi et Itali. Maxima vis oeconomica mundi sint a. 2050 Sinae, deinde USA et India.


INSOLITA
ATHLETICA
RELIGIO
SCIENTIAE
OECONOMIA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: