|
|
INSOLITA
De homine niveo.
De homine niveo...
qui cenae deerat.
Adalbertus, diurnarius, qui et ipse montes altissimos mundi
ascendit et (saepius) de disciplina alpinistica pro ephemeridibus
scribit, modo e Nepalia revertit, ubi cacumina nonnulla
Himalaiorum pervasus erat, vestigia sequens duorum Polonorum, qui
praeterito anno mortem in horum montium praeruptis sibi inopinato
invenerunt. Nudius tertius cum aliis amicis cenae aderamus, ubi
Adalbertus multa scite narrabat de Himalaiis montibus [est quoque
nomen graeco-latinum Mons Ima(v)us, sed mihi non placet], de
hominibus scilicet in montes ascendendo mortuis, de rebus
technicis ad disciplinam alpinisticam spectantibus etc. Nihil
tamen dixit de re mihi maximi momenti, id est homine niveo*,
nomine Tibetanico yeti noto. Utrum viderint eum Adalbertus
aliive ascensores an non viderint. Nihilominus "aura"
cenae tam sollemnis erat, ne ausus sim de hac re rogare.
* Nescio utrum nomen 'homo niveus' ad yeti denotandum
optimum sit, nam eodem nomine interdum nuncupantur
"idola" e nive a pueris structa.
Excerptum ex: http://iconoclastes2.blogspot.it/
Scripsit Stanislaus Tekieli - 04/02/2014 00h00
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|