Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Mercurii die 21 mensis Novembris 2018
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

INSOLITA

Homo qui ad negotium natat

MONACHII - Viis frequentibus Monachii lassatus, Beniamin David ad negotium natando coepit ire.

Vir torosus, qui apud quandam tabernam germanicam (Theodisce: “Biergärten”) laborat, nunc vestimenta in manticam (quae aquam repellit) ponit, synthesin ad natandum induit, et in flumen Isarum illabitur.

“(Iter) pulchre refectorium atque modus celerissimus,” inquit Beniamin.

“Antea, birota, raeda, coenautocineto, vel pede vectus sum; his autem modis plus temporis requiritur. Hodie amnis potentior erat itaque sola duodecim minuta mihi satis fuerunt ad iter perfectum,” inquit.

Hieme autem flumen quod iuxta medium capitis Bavarianensis fluit frigescere potest.

“Plerumque aestate hoc facio; paulum muricidus sum, sed hieme fieri potest ut quo casu synthesin ad natandum longiorem habeam,” inquit.

Scripsit Stephanus Rex - 23/08/2017 02h30




BREVES Britannia. Industriosi maximi Regionis Ministram Primariam Theresam May in consilio suo Brexitus noua maxime pactione inter Britanniam atque Communitatem Europaeam adiuturos se dixerunt, maxime Rector Societatis Industriae Britannicae Fairbairn , "ut adfectus inter potentias colatur".
Non intermittitur calamitas incendiaria magnam partem Californiae vastans quae ingentissima ex omnibus existimata est; quinquaginta perierunt in flammis, sed plurimi dilapsi; multa milia domorum incensa sunt, abeuntes quinquaginta milia.
In electionibus medii temporis Civitatum Americae Unitarum Populares maiorem numerum subselliorum in consilio legatorum populi, Republicani in senatu tulerunt; Praeses Trump victoria partim comparata exsultat.
Athenarum Administratio hodie publicum proclamauit nuntium: fines maritimos Graecos diffundere nam excupescit a VI usque ad XII milia nauticas, sed non in neminis aquas. Limes enim Turcorum ualicandus putatur apud Administrationem Graiam, quodpropter Praesidi Turco Erdogan hoc "casu belli" nuncupat.
Imbres vehementes et ventus furens plures Italiae regiones vastant: ob casus arborum vel res lapsas septem perierunt, decades sauciati. Fluctuum impetus et eluviones timentur.


POLITICA
INSOLITA
SCIENTIAE
INSOLITA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: