Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

INSOLITA
14

REPERTAM ESSE REM PRETIOSISSIMAM

Imaginem Mozartii per saecula amissam

nunc esse repertam

Ecce rem per saecula amissam, scientistis mirificentissimam, quae pretio est milionum euronum: Homines artis figurativae periti Londinio in urbe comprobaverunt picturam oleariam usque nunc incognitam esse imaginem adulti Volfgangi Amadei Mozartii.

 


Cliffius Eisen historicus artis figurativae stans ante imaginem Mozartii, quae credita erat amissa esse in sempiternum: Repertam esse rem pretiosissimam, ad artem figurativam mirabiliter valentem

Londinio ex urbeCliff(ius) Eisen Londiniensis Collegii Regis coryphaeus investigator historiae artis figurativae die Veneris: "Haec imago Mozartii" inquit „certe est gravissima omnium, quae post mortem compositoris, i.e. a.1791, repertae sunt". Eandem imaginem, quae est latitudine 35 (triginta quinque), longitudine 48 (duodequinquaginta) centimetrorum, „procul dubio" circa annum 1783 (millesimum septingentesimum octogesimum tertium) pictam esse a Iosepho Hickel pictore illo tempore aulico Vindobonensi.

Imago modo reperta est quarta demum omnium fide dignarum, quae pictae sunt annis musici extraordinarii et compositoris melodiarum Vindobonensibus. Mozartius in hac pictura olearia apparet e latere. Qui gerit iaccam rubram, quae congruit cum iacca, quam descripsit in epistulâ ad patrem missâ. Cliffius Eisen aestimat hanc picturam esse pretio complurium milionum dolariorum.

Idem opus originaliter possessum erat a gente Iohannis Laurentii Hagenaueri, qui saeculo duodevicesimo fuit amicus Mozartii Salisburgensis familiarissimus. Quidam collector picturarum Americanus hanc imaginem êmit a.2005 (bis millesimo quinto), nesciens, quantum eadem valeret ad historiam artium.

Hanc relationem d.14.m.Mart. a.2008, h.22.24 in periodico interretiali „Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

____________________

 

ITER ULTIMUM

Britannum crassissimum sepultum esse excavatro

Hic vir 29 (undetriginta) annos natus moriens habuit pondus 330 chiliogrammorum: Eius arca funebris erat tam ponderosa, ut vir sepeliri non posset nisi excavatro (Angl. excavator) adhibito. Antea sex vespillones per quinque dies sepulchrum praeparantes erant operati.

Londinio ex urbe Opus erat plus quattuor horis, ut ingens arca funebris, cui impositum erat corpus iuvenis prorsus desolati mortuum, excavatro tolleretur et in sepulcro deponeretur. Qui vir 29 annos natus moriens habuerat pondus 330 (trecentorum triginta) chiliogrammorum. Idem mense Februario exeunte mortuus inventus erat in conclavi cuiusdam domicilii hominum drogomaniâ aut morbis psychicis laborantium, quod situm est Taunton in urbe Angliae australis. Magistratûs putant mortem factam esse naturalem.

Cum nullus cognatus mortuus esset cognitus, funeris particeps nemo fuit nisi hospes funebris, cui pecunia dari solet ab oppidanis. Godefridus (Geoff) Boucher sacerdos dixit maximê valere, quod mortuus sepultus esset cum dignitate. Sex vespillones per sex dies praeparaverant sepulcrum. Arca funebris autem latitudine erat unius metri et quadraginta centimetrorum, longitudine duorum metrorum et triginta centimetrorum.

Hanc relationem d.14.m.Mart. a.2008, h.15.50 in periodico interretiali „Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

____________________

 

CONFUSIO CHIRURGICA

Pro crure sectum esse intestinum mulieris redituariae

Error artis medicae tragicus: Cum in Münchberg oppido Franconico mulier 78 (duodeoctoginta) annos nata e narcosi expergisceret, stupefacta est dolorosê: Medici enim hanc mulierem per errorem instruxerunt ano praeternaturali – quamquam in nosocomium illata erat ad sectionem cruris faciendam.

Münchberg ex oppido – Incolae oppidi Münchberg in circulo provinciali Hof siti sollicitantur vehementissime. Ephemeris enim "Frankenpost" rettulerat de confusione in nococomio huius oppidi facta. Nunc actor publicus Hofiensis coepit inquirere propter errorem artis medicae. Gerhardus Schmitt rector magistratus hodie dixit fortasse per neglegentiam corpus esse violatum. Indicia inventa esse esse recondita.

Mulier redituaria, quae d.29. m.Febr. per errorem instructa est ano praeternaturali, ab ephemeride dicitur facta esse victima confusionis. Gregem operationis statim post a munere suspensum esse. Ephemeris "Frankenpost" refert esse inter munere suspensos etiam duos archiatros.

Norbertus Goßler nosocomii praepositus hodie dixit se valde dolere hanc confusionem. Infortunio cognito statim actum esse. Mulierem patientem eiusque necessarios necnon magistratûs ad rem spectantes penitus esse certiores factos. Alia non licere referri propter iura mulieris personalia tutanda.

Hanc relationem d.14.m.Mart. a.2008, h.14.14, in periodico interretiali „Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross - 17/03/2008 17h36


.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: