Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

LAMPAS
Mense Martio anni 2004, cum de "Ephemeride" condenda iam cogitarem, sua acta menstrua Polonice scripta conditurus erat amicus meus vetus Paulus Dunin-Wasowicz, rogans me tunc, an pro iis aliquid regulariter scribere possem. Iocose respondi: Omnia, quae vis, dummodo Latine! At mirabilis Paulus iocum in materiam transmutavit: unoquoque mense summarium fasciculi novi in paenultima eius pagina Latine apparet. - Nanompouphos.

Summarium Ianuarii 2008

SUMMARIUM

SUMMARIUM

Profectus Lutetiam Parisiorum transibam aliquando per Saravipontem (vulgo Saarbrücken) ibique magnopere admirabar virides colles amoenissimos. Postea demum aliquis me certiorem fecit eos nihil aliud esse ac strues carbonum fodinis, quae multae olim ea in regione fuerant, erutorum. „Quam pulchra esse possit – dixi mihi ipse – Silesia nostra, si ita oblitterentur omnia vestigia industriae hominum terrae viscera scrutantium! Nonne tunc ea terra suis incolis, illa severissima verba Dei: "Maledicta terra in opere tuo. In laboribus comedes eam cunctis diebus vitae tuae", oblitis, paradisus recuperatus videbitur?"

Fortasse tamen ut gaudiis paradisi plene fruamur, debemus laborum, quibus prius insudabamus, non oblivisci, sed semper eos ante oculos habere. Nempe ait Cicero, Euripidis Andromedam citans: „Suavis laborum est praeteritorum memoria". Id est, cur nunc saepe veteres fabricae forma exteriore servata tabernae vel theatra fiant, utpote Posnaniensis officina olim cerevisiae coquendae destinata, Lodziensis textrina, quam Israel Poznański fundavit, aut Varsoviensis fabrica Ludovici Norblin.

Officina ferraria Gregorii Kopaczewski, de qua hac in „Lampade” ipse auctor cum Paulo Dunin-Wąsowicz colloquitur, praesagit tempus futurum, cum officina Catoviciensis in honorem Ioannis Baildon Caledonii appellata, nunc paene labefacta, locum praebebit viris caelibibus, qui divites atque ab omni humili cura liberi ingenuis artibus otium suum impendent.

Quae mihi legenti in mentem venit id, quod olim a Constantino Gebert audivi. Ante triginta fere annos in quadam Silesiaca carbonum fodina nova pars sollemniter inaugurabatur. Aderat palatinus Catoviciensis, secretarius factionis communisticae atque alii proceres. Ad eam occasionem celebrandam omnes vinum spumans Sovieticum bibebant. Sed res perquam mira evenit: vinum omnino non spumabat. Quisquis scientiis naturalibus studet, facile causas eius rei perspiciet: in loco tam profunde sub terra abdito pressio aeris ita magna fuit, ut omnes bullae e vino evanuerint.

Sed postea palatinus et secretarius machinam ascensoriam ingressi sunt, ut in ea ad superficiem terrae reverterentur. Quae machina, fossoribus destinata, parvula fuit et secretarius paene naso nasum palatini tangebat. Eis ascendentibus necopinato vinum ante epotum spumare coepit et naso utriusque permultae bullae evolabant. Imaginare, lector benevole, quam difficile eis fuerit dignitatem gravitatemque asservare!

Ea fabula nos admonere videtur, ne luxuriemus otio in fodinis atque officinis, quia id possit nobis aliquando, ut vulgo Poloni dicunt, „naso exire", id est, taedium afferre.

Nicolaus Simonides



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: