Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

LAMPAS
Mense Martio anni 2004, cum de "Ephemeride" condenda iam cogitarem, sua acta menstrua Polonice scripta conditurus erat amicus meus vetus Paulus Dunin-Wasowicz, rogans me tunc, an pro iis aliquid regulariter scribere possem. Iocose respondi: Omnia, quae vis, dummodo Latine! At mirabilis Paulus iocum in materiam transmutavit: unoquoque mense summarium fasciculi novi in paenultima eius pagina Latine apparet. - Nanompouphos.

Summarium "Lampadis" mensis Augusti...

Pewną panią mąż rzucił w Maroku,

SUMMARIUM "LAMPADIS" MENSIS AUGUSTI

            Thomas Budzyński, vir Musis amicissimus multarumque artium cultor, declarat se semper in vita omnia optima sperare. Quin etiam putat eos, qui tali spe careant – utpote iuvenis vicinus, quem olim norat – certo certius vitam esse pessumdaturos.

Ipse tamen Budzyński putat pueritiam esse felicissimum tempus vitae et saepe ad eam mente redit ut ad paradisum amissum. Cum autem de rebus, quae nunc aguntur, loquitur, amaritudo quaedam in eius verbis sentitur. Nempe dicit se emissiones radiophonicas et televisivas iam numquam auscultare, quia ei videntur tantum vulgo rudi et profano destinatae. Tum quasi alteram faciem Budzynii cernimus: non est bonae spei plenus, sed maestus ac deiectus, ut femina, de qua narrat hic limericus:

 

Once a man left his wife. You know why?

She developed a stye on her eye.

                        She exclaimed: “Stupid swine,

                        styes are stylish and fine!

Who ignores that, should stay in a sty!”

 

Quod carmen ita Polonice et Latine verti:

 

Pewną panią mąż rzucił w Maroku,

kiedy jęczmień jej wyrósł na oku.

                        – Ty masz za złe jęczmieniom,

                        że się blaskiem tęcz mienią,

wolisz – rzekła – szarzyznę, ty ćwoku!

 

Facit, quandam ut linquat maritus,

in palpebra hordeolus situs.

                        – Olim corde oblato,

                        dum sum hordeolato

vultu, abis amoris oblitus?!

 

                                                                                  Nicolaus Simonides



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: