|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
LAMPAS
Mense Martio anni 2004, cum de "Ephemeride" condenda iam cogitarem, sua acta menstrua Polonice scripta conditurus erat amicus meus vetus Paulus Dunin-Wasowicz, rogans me tunc, an pro iis aliquid regulariter scribere possem. Iocose respondi: Omnia, quae vis, dummodo Latine! At mirabilis Paulus iocum in materiam transmutavit: unoquoque mense summarium fasciculi novi in paenultima eius pagina Latine apparet. - Nanompouphos. De cantatore Hiacyntho Kleyff... Ante paene quadraginta annos
ita querebatur Hiacynthus Kleyff de vi rationis et memoriae a carminibus
scribendis eum impediente: Bądź, mój Boże, tak łaskawy, Idem Latine: Esto, Deus, mihi bonus: sinas diu ferre onus. Sed in primis, Deus bone, serva me a ratione, quae nitore me allectat, carminis sed tramâ sectâ saepe vocem aufert, ita me ut praedo privans vita. Est ut sarcina mens mea: quidvis capitur ab ea. Est finita, sed immensa: intus manet, quidquid prensat. Si quid comminus vidisti, iam non potes oblivisci. Es, memoria, oblita? Mens est arca, in qua sita opum copia est larga, facile sed perit arca. In hac
„Lampade” cantator narrat de sua vita atque carminibus. Plane videmus vanum fuisse eius
metum, ne memoriam perderet, tot enim res relatu dignas et auditu iucundas
optime recordatur. Nicolaus Simonides |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||