|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
LAMPAS
Mense Martio anni 2004, cum de "Ephemeride" condenda iam cogitarem, sua acta menstrua Polonice scripta conditurus erat amicus meus vetus Paulus Dunin-Wasowicz, rogans me tunc, an pro iis aliquid regulariter scribere possem. Iocose respondi: Omnia, quae vis, dummodo Latine! At mirabilis Paulus iocum in materiam transmutavit: unoquoque mense summarium fasciculi novi in paenultima eius pagina Latine apparet. - Nanompouphos. De laeta mente quam primum lege vetanda... SVMMARIVM "LAMPADIS" MENSIS NOVEMBRIS Amoris spes est dubia: aut verax, aut
contraria. Amanti necessaria virtutis est constantia. Ita nos docent Carmina Burana. Saepe amantes non tantum a se invicem incommoda
patiuntur, sed etiam cum concordes sint, ab inhumanis legibus male tractantur. De
talibus impedimentis amoris Frigidi Pueri Mortis cantant: Żądam, żeby jak najprędzej zdelegalizować
szczęście. stworzyć tajną
policję Est quam primum – rex, hoc manda! – lege laeta mens vetanda et libertas punienda est supplicio. Quemque bonum, factum servum, raptent vigiles in nervum. Felix amor exstirpetur in initio. Sed cupido satiari potest sine iurgiis aut invidia, procul ab hominibus.
Quomodo? Scies id, care lector, ex hoc limerico: A Swiss gardener from Lenz or Brienz doesn’t screw either ladies or
gents, but he fucks without pardon wooden dwarves in the garden. This is why they’ve got hollows and
dents. Ecce idem carmen Polonice et Latine versum: Pewien młody ogrodnik jest w Łebie, który pań ani panów nie jebie – tak cnotliwy jest! – ale ogrodowe krasnale chętnie dyma,
gdy bywa w potrzebie. Quidam cultor hortorum ad mare nec cum femina coit, nec mare. Sed non despicit nanos (vilis ars!) hortulanos, quando sentit id penem rogare. Nicolaus Simonides |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||