Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

LAMPAS
Mense Martio anni 2004, cum de "Ephemeride" condenda iam cogitarem, sua acta menstrua Polonice scripta conditurus erat amicus meus vetus Paulus Dunin-Wasowicz, rogans me tunc, an pro iis aliquid regulariter scribere possem. Iocose respondi: Omnia, quae vis, dummodo Latine! At mirabilis Paulus iocum in materiam transmutavit: unoquoque mense summarium fasciculi novi in paenultima eius pagina Latine apparet. - Nanompouphos.

Summarium "Lampadis" mensis Decembris

SUMMARIUM

Libri Gaiae Grzegorzewska narrant de Iulia Dobrowolska, pulcherrima femina, quae invenit veneficos et sicarios, ut poenis debitis afficiantur. Primo eius libro titulus fuit Messor. Cum enim scriptrix die aprico rura Silesiaca bicyclo (sive velocipede) permetiretur, imaginata est hominem in viae fine cum falce stantem et tum de opere cogitare coepit. Is titulus optime quadrat libro, qui de morte violenta narrat, nam mortis deus saepe ut messor pingitur. De tali messore cantat grex musicus Americanus, qui “Cultus Caerulearum Ostrearum” (Blue Öyster Cult) appellatur:

Harvester of eyes, that’s me,

And I see all there is to see

When I look inside your head

Right up front to the back of your skull;

Well, that’s my sign that you are dead,

My list for you checks off as null. […]

I’m the harvester of eyes.

I’m just walkin’ down the street,

I see a garbage can, I pick it up,

I look through all the garbage

To see if there are any eyes inside.

I’ll put ’em in my pink leather bag. […]

So if you see me walkin’ down the street,

You’d better get out of the way

And put on your eye glasses

’cause I’m gonna take your eyes home with me.

 

Idem Latine:

Oculorum sum ego messor.

Visu tuum caput incesso

atque cuncta inibi cerno,

quae in fronte sunt et a tergo.

Cum id ago, tu scito te tum

e vivorum albo deletum. […]

Oculorum sum ego messor.

Vado via. Adhuc non cesso,

donec vas purgaminum cerno,

et tunc scrutor id ab interno

invenire oculos volens,

uti roseum impleam follem. […]

Si me igitur cernas euntem,

aufer ilico e via tum te

perspicillaque indue, ni – vae! –

velis ut te oculis privem.

 

 

Nicolaus Simonides

 













Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: