|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
LAMPAS
Mense Martio anni 2004, cum de "Ephemeride" condenda iam cogitarem, sua acta menstrua Polonice scripta conditurus erat amicus meus vetus Paulus Dunin-Wasowicz, rogans me tunc, an pro iis aliquid regulariter scribere possem. Iocose respondi: Omnia, quae vis, dummodo Latine! At mirabilis Paulus iocum in materiam transmutavit: unoquoque mense summarium fasciculi novi in paenultima eius pagina Latine apparet. - Nanompouphos. De Amore Adulescentium qui senescit... SUMMARIUM LAMPADIS MENSIS NOVEMBRIS Sigismundus Staszczyk,
nuper quinquagenarius factus, est a Christophoro Varga „Zygmunt
Stary” (Sigismundus Senex) appellatus (is enim fuit titulus, quem dedit
censurae novi disci a cantatore publici iuris facti). Quod cognomen ipsi
Sigismundo – ut dixit „Lampadis” nostrae redactori –
magnopere placet. Certe lepor ioci in eo consistit, quod ita etiam unus e
clarissimis Poloniae regibus vocabatur. Eius tamen epitheton idem ac
„senior” aut „maior” valebat, nam distinguebat eum a
filio, Sigismundo Augusto. Ita et Staszczyk potius Sigismundus Senior quam
Senex dici debet, nam minime decrepitus videtur, sed certe grandior aevo est,
quam cum gregem cantatorum T-Love creabat. Non est, cur id miremur, nomen
gregis enim idem significat ac „Teenage Love” sive „Amor
Adulescentium”. Miror autem cantatorem a
familia et amicis Sigismundum appellari solumque in vita publica deminutivo Muniek
uti. Ceteroquin enim solent deminutiva a propinquis usurpari, coram publico
autem plena nomina. Sed homines, qui varias artes colunt, nonnumquam multo
mirabiliora cognomina sibi indunt, utpote Aurora Dudevant, Francogallica
scriptrix, quae Anglico masculino vocabulo Georgii Sand utebatur. De qua hunc
limericum scripsi: – Czemu nosisz dziwaczną tę maskę, po angielsku się zwąc Jerzym Piaskiem? – Nazwana za młodu Jutrzenką Od-przodu, z takim mianem czy mogłam zbić kaskę? Idem Latine: – O carissima,
ratio quaenam te Georgium fecit
Harenam? – Prius Anteriorem me dicebant Auroram. Tale nomen non implet
crumenam. Nicolaus Simonides |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||