Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Lunae die 20 mensis Maii 2013
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

LAMPAS
Mense Martio anni 2004, cum de "Ephemeride" condenda iam cogitarem, sua acta menstrua Polonice scripta conditurus erat amicus meus vetus Paulus Dunin-Wasowicz, rogans me tunc, an pro iis aliquid regulariter scribere possem. Iocose respondi: Omnia, quae vis, dummodo Latine! At mirabilis Paulus iocum in materiam transmutavit: unoquoque mense summarium fasciculi novi in paenultima eius pagina Latine apparet. - Nanompouphos.

Silesiaca lingua loquor, Polonice cogito...

SUMMARIUM

SVMMARIVM "LAMPADIS" IANVARII-FEBRVARII AD 2013

Stephanus Durinus (vulgo Twardoch) dicit in hac „Lampade” Paulo Dunin-Wąsowicz se nolle fieri scriptorem Silesium, sed malle esse tantum scriptorem, sine ullo adiectivo. Prius tamen, colloquens cum Iacobo Majmurek in actis diurnis interretialibus, quae “Iudicium Politicum” appellantur, “Mea prima lingua – inquit – est, ut puto, Silesiaca, qua utor facillime, sed Polonice cogito”. Postea autem addit: “Quia res Polonicas tamquam e longinquo specto quiaque paulo diversa lingua Slavica puer utebar, loquor Polonice aliter atque ii, qui id a primis annis faciunt. Mea elocutio non est fortasse melior, sed certe peculiaris”.

Durinus Polonice tantum scribit. Aliter facit amicus meus Sbigneus Kadłubek, qui Epistulas Roma missas Silesiace confecit[1]. Talia meditabatur Antii, quod est oppidum a Volscis olim conditum: “Skond jo byda, jak już niy bydzie Ślonska? Byda stond. Z Ancjum. Bo skond indzi? Byda z wszyndzie. Straca sie. Wszyndzie, kaj póda, stamtond byda? (Dyć jo ni mom ani swojigo jynzyka! Tym bardzij niy moga mjeć ziymi. A tera pisza w jynzyku, kerego ni ma)”. Id hoc modo conor Latine vertere: „Unde ero, quando Silesia iam non durabit? Ero hinc, Antio. Ex quo enim alio loco? Ero ex omni mundo. Memet perdam. Ubique, quo vadam, inde ero? (At nunc ne linguam quidem propriam habeo, nedum terram. Scribo enim lingua, quae non exsistit, utens)”.

Debui ea verba Silesiaca in linguam Volscorum potius quam Romanorum transferre, sed ego, pro dolor, nullam antiquam linguam Italicam praeter Latinam novi. Ut mihi lector non suscenseat, hos versiculos subiungo:

 

Raz powiedział Kurp: – Mazurze,                            

masz na bucie łajno kurze!                                       

Na to Mazur rzekł do Kurpia:                                  

Naturalia non sunt turpia!                                     

 

Sic Sabinus: – Tibi, Marse,

caligae sunt merda sparsae!

Marsus dixit sic Sabino:

Spetne to, co stucne, ino!

                                                                      

Nicolaus Simonides



[1] Z. Kadłubek, Listy z Rzymu, Księgarnia św. Jacka, Katowice 2008.


Superbia
& odium
Caput XXXI
editum est

  ARS VIVENDI
De voce colorum
Historia hominis achromatopsia laborantis, qui usu machinae specialis colores audire potest.
  CINEMATA
Fraus
De avaritia, cupiditate et simulatione narrat ultima pellicula filmica, cuius Richardus Gere est histrio princeps.
  SANCTUS
SANCTVS FRANCISCVS (10)
Lectoribus praebetur decima iam pars narrationis vitae sancti Assisiensis.
  PERIEGETICA
De itinere Siculo discipulis instituendis (VIII)
De fabula tragica acta
  SANCTUS
De sancto Francisco (9)
Lectoribus praebetur nona iam pars biographiae sancti Assisiensis iuxta Floretum scripta.

Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: