Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Saturni die 25 mensis Octobris 2014
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

LAMPAS
Mense Martio anni 2004, cum de "Ephemeride" condenda iam cogitarem, sua acta menstrua Polonice scripta conditurus erat amicus meus vetus Paulus Dunin-Wasowicz, rogans me tunc, an pro iis aliquid regulariter scribere possem. Iocose respondi: Omnia, quae vis, dummodo Latine! At mirabilis Paulus iocum in materiam transmutavit: unoquoque mense summarium fasciculi novi in paenultima eius pagina Latine apparet. - Nanompouphos.

SVMMARIVM LAMPADIS MENSIS MARTII...

SUMMARIUM

Liber Petri Paziński alludit suo titulo, qui est Viae aviariae, ad vias vicosque Varsovienses a Iudaeis magna ex parte olim habitatos, inter quos fuit vicus Aviarius, Anserinus, Anatinus et Pavoninus. De eis nominibus cogitanti venit mihi in manus a Quirina Handke factus Dictionarius nominum localium Varsaviae occurrentium. Ibi inveni multa alia vicorum vocabula ab avibus deducta, inter quos plurima Ursinoviae, ubi est vicus Accipitrinus, Ciconinus, Hirundineus, Alcedinis, Fringillae, Motacillae, Bombycillae (vulgo Jemiołuszki), Nycticoracis, Phalacrocoracum (vulgo Kormoranów), Ibidis, Meropis, Perdicis, Strigis, Struthiocameli, Tetraonis, Bubonum, Pelecanorum, Phasianorum, Aegithali (vulgo Raniuszka), Falconis Columbarii (vulgo Drzemlika), Falconis Rusticoli (vulgo Białozora), Leptoptili (vulgo Marabuta), Ramphasti (vulgo Tukana), Diomedearum (vulgo Albatrosów) et Gallinaginum (vulgo Bekasów). Alibi est via Aquilini Volatus (Polonice Orlego Lotu).

Quidam vici a Graecis et Romanis deis heroibusque nominantur. Invenies Varsoviae vicos Iovis, Iunonis, Neptuni, Veneris, Dianae et Victoriae (sed Graeca horum omnium numinum nomina usurpantur), Apollinis, Bacchi, Martis, Promethei, Florae, Fortunae, Melpomenes atque etiam hominum: Achillis (fuit etiam vicus Hectoris, sed anno 1998 esse desiit), Ulixis, Penelopes, Antigones, Daedali, Icari, Orphei, Eurydices et Sibyllae.

Quirina Handke docet nos etiam, quo tempore unum quodque nomen inditum sit. Magnopere miror Idibus Mais anni 1951 aliquos vicos accepisse nomina Communistis valde odiosa: Iosephi Piłsudski, Legionum, Iosephi Haller et reverendi Ignatii Skorupka, eaque amisisse demum post Iosephi Stalin mortem. Num quis lectorum novit, quomodo id fieri potuerit?

Est lusus, ad quem unus tantum particeps sufficit: nominibus vicorum additur vocabulum “culus”. Si videris hominem elenchum vicorum legentem paeneque corruentem risu, noli dubitare eum hoc lusu mentem reficere. In tali enim elencho erit vicus Tepidus, Ovalis, Detectus, Fragrans, Voluptuosus, Pharaonis, Familiae Połaniecki…

 

Nicolaus Simonides

 

 



Profectae de profectura edita sunt!

  ARS VIVENDI
Amo ... odi...
Duo facta quorum alterum amorem alterum odium exciet.
  ARS VIVENDI
Sursum dulcis tubus Siculus!
... quo gaudent non solum Siculi sed omnes qui in Siciliam adeunt.
  CULTUS
De statuis aëneis Rhyacii
... inverecunde vestitis atque ... valde optatis
  ARS VIVENDI
Uno die duas victorias Italia consecuta est
Fulva tunicula et navis conversa causa sunt laetitiae.
  HISTORIA
De proelio Buvinensi...
...quod die 27 Iul. 1214 commissum est.

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: