EPISTULA LEONINA XIV

N.B.! EPISTULAS LEONINAS ACCIPIS G R A T I S ET S I N E ULLA OBLIGATIONE.

NAM LEO LATINUS PUTAT HOMINIBUS LATINAM LINGUAM DISCENTIBUS AUT

DOCENTIBUS CORDI ESSE VERBA LATINA.

SI TAMEN TALES EPISTULAS ACCIPERE NON VIS, RESCRIBE HOC NOBIS: TUM

STATIM NOMEN TUUM EX INDICE ACCEPTORUM TOLLEMUS.

ARGUMENTA

TANDEM ALIQUANDO „FRAGRANTIA" LEONINA!

THEODORI STORM ‚EQUES LEUCIPPUS’ (I)

MYTHI GRAECORUM (III): DEUCALION ET PYRRHA

CRABATUS (VI)

SALAMANDROLOGIA

LEO LATINUS OMNIBUS HOMINIBUS LATINAM LINGUAM AMANTIBUS

SAL.PL.DIC. S.V.B.E.E.V.

FRAGRANTIA fabula romanica a Patricio Süskind scripta et a me in linguam Latinam conversa, cum editio Melissae Bruxellensis divendita esset, diu non iam prostiterat venalis. Itaque valdê vehementerque gaudeo, quod nunc mihi licet annuntiare FRAGRANTIAM tandem editam esse apud ipsum LEONEM LATINUM ! Modo accepimus bellulum librum palmarem trecentarum triginta sex (336) paginarum imagine versicolori decoratum. Quem emendum vobis commendo omni qua par est observantiâ.

Mirabilis ars narrandi Theodori Storm a multis iam laudata est, sed nullus umquam laudator peritior fuit huius artis quam Thomas Mann: Legite, quid idem sentiat de Theodoro; necnon legite verba Stormiani „Equitis Leucippi" priora a me in Latinum conversa.

Tertio loco continuatur series mythorum Graecorum a Gustavo Schwab narratorum, a me Latinê redditorum. Nunc agitur de Deucalione et Pyrrhâ. Adiectae sunt picturae diluvii et hominum postdiluvialium.

CRABATI nostri Latini partem iam sextam legite, ut gaudeatis. Pars huius EPISTULAE LEONINAE QUARTAE DECIMAE finalis est extraordinaria: SALAMANDROLOGIAM scripsi in memoriam Professoris Christiani Helfer, viri de Latinitate optimê meriti, qui per longum tempus fuit praeceptor meus. R.I.P.

Pancraticê valete mihique favere pergite.

Medullitus vos salutat

Nicolaus Groß

LEO LATINUS

http://www.leolatinus.com/

d.7. m.Dec. a.2008

 

DOMUS EDITORIA //www.leolatinus.com

MENSE DECEMBRI A.MMVIII VENAXOMODURO EX OPPIDO EDIDIT

LIBRUM, QUI INSCRIBITUR

 

 

FRAGRANTIA

FABULA ROMANICA A PATRICIO SÜSKIND SCRIPTA

A NICOLAO GROSS LATINE REDDITA

 

PERFUME

A NOVEL WRITTEN BY PATRICK SÜSKIND

TRANSLATED INTO LATIN

BY NIKOLAUS GROSS

 

DAS PARFUM

EIN ROMAN VON PATRICK SÜSKIND

INS LATEINISCHE ÜBERSETZT

VON NIKOLAUS GROSS.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

Cara lectrix,

Care lector,

cum prima editio "Fragrantiæ" quattuor ferê annis ante in Ædibus Melissæ Bruxellensibus facta divendita esset, feliciter contigit, ut ipse a.2004 e Coreâ in patriam reversus iura publicandi adeptus hanc fabulam illustrissimam Latinâ veste donatam êderem in domo editoriâ propriâ, cui nomen imposui, quod est LEO LATINUS.

Versionem meam denuo perlegens hîc illîc paululum limavi.

Plurimas gratias ago caræ uxori meæ Hyunsook Youn-Groß carisque fratribus meis Bernhard Groß et Christoph Groß, quorum studiis diligentissimis vivit crescit floret noster LEO LATINUS.

Tu autem, cara lectrix, care lector, utinam Fragrantiâ hellueris et pancraticê valeas et pergas mihi favere!

Medullitus te salutat

 

 

Venaxomoduro ex oppido Suebiæ Bavaricæ

mense Octobri a.2008

 

 

 

 

 

 

 

 

FRAGRANTIA – DAS PARFUM

 

 

 

Fabula Romanica a.1985 edita, c.t. „Fragrantia – Historia homicidae" est liber Theodiscus in toto orbe terrarum plurimum divenditus. Ex opere Erici Mariae Remarque edito, c.t. „In occidente nihil novi", nullus liber Theodiscus toties est venditus quoties „Fragrantia". Cinemate secundum eiusdem libri argumentum a Thoma Tykwer atque Bernhardo Eichinger confecto, quod m.Sept. a.2006 inceptum est in cinemateis monstrari, „Fragrantia" ad novam claritudinem pervenit. In hac re iterum iterumque disputatur, quatenus mundus huius fabulae olfactorius summâ cum subtilitate descriptus exhiberi possit cinemate, quo nullus sensus possit concitari nisi oculi et aures.

Mihi quidem hac fabulâ primo perlectâ erat persuasissimum: hoc opus a me conversum iri in Latinum, aut, ut dicam verbis Grenulii Süskindiani: hoc diadema fragrantiarum a me fabricatum iri, quanticumque constaret!  

At quomodo hoc facerem?  In litteraturâ Latinâ nusquam exstat fabula Romanica comparabilis – ne dicam de fabulâ „postmodernâ", qualis „Fragrantia" a viris litteraturae doctis esse dicitur. Fabulae Romanicae in litteraturâ Latinâ generaliter sunt perquam rarae, antiquae fabulae Romanicae Latinê scriptae  nobis traditae non sunt nisi tres: Petronianum „Satyricôn librorum" fragmentum et Apuleii „Asinus aureus" (i.e. „Metamorphoses") et „Historia regis Apollonii Tyri". 

Quid? Quomodo omnes illas fragrantias subtilissimê distinctas, omnia illa Patricii itinera cogitationum phantastica  - Grenulii experientiam excitatoriam, qua in struice cremiorum Dominae Gaillard iacens sibi videatur totus ligneus tamquam Pinoculus, cum primum olfaciat, quid sit lignum, pelles bestiarum foetidissimas, umores aeternos, liquores acidos causticos, quibus scatet Grimalii officina coriaria, Baldinii myropolium fragrantiis superabundans, eiusdem viri vanitatem, spes conceptas deceptasque, technas subobscuras, narratiunculas ridiculas et gloriosas, quas idem myropoeus habet ante alambîcum sedens, audacissima illa somnia fragrantiarum, quae Grenulius solitudini olfactoriae deditus somniat in exedrâ purpureâ inque cavernâ Plumbi Cantaliani,  theorias inventionesque immaniter absurdas Marchionis de Taillade-Espinasse  eiusque connubium in Monte Canigone cum fluido caelesti facto, socii myropoei Iohannis Baptistae enantheses homicidiales, paetulos oculos patrantes Dominae Arnulfiae lucripetae essentiam absolutam lucrosissimam aspicientis, auram seminalem Druotii socii solidi salacisque, quocum Domina communicat fabricam necnon torum coniugalem, Richisii mentem frigidê mercatoriam, eiusdem persuasiones illuminismo insignes sagacitatemque detectoriam – et, cum Grenulii myron amoriferum sit odoratus – eiusdem  blandimenta ineptê amatoria, quae insusurrat homicîdae suae filiae! -  ingens illud bacchanal Grenulii myro amorifero in urbe Grassâ effectum, in quo episcopus ille viridi petasunculo obtectus, sacerdos et massonissa, burgenses agricolaeque, homines clerici et saeculares omnis condicionis omnisque proventûs corripiuntur lubidine vehementissimâ, denique myropoei omnium saeculorum ingeniosissimi exitus anthropophagus  – quomodo omnes has plăgâs fragrantissimas ręgis phantasiae, omnes has metaphoras, allegorias, phantasmagorias Patricii Süskind verbis valentissimas transformarem in sermonem Caesaris Ciceronisque, qui potius quadam ieiunitate, immo ariditate esse dicitur?

Sed in hac fabulâ Latinê reddendâ, quae agitur saeculo duodevicesimo, vix ullae voces novatae sunt necessariae – praeter eas, quae ab ipso auctore in textu originali sunt confictae. E contrario pleraque verba locutionesve invenies in litteris Latinis iam pridem scriptis – si quidem fontium peritus es satisque patiens.  Nam in modernis textibus Latine reddendis imprimis eo difficultates exoriuntur, quod in lexicis vernaculo-Latinis nequaquam indicantur omnia  vocabula Latina aetatis antiquae – ne dicam de vocabulis litteraturae mediaevalis et neolatinae.

Cum in Oriente Extremo fungerer munere lectoris universitarii, per binarum feriarum semestralium spatium, per hiemem annorum 2002 et 2003 et aestatem anni 2003, per tempus sat longum, adhibitis multis lexicis bonis (variarum disciplinarum, quales sunt botanica, zoologica, pharmaceutica, medicinalia) et chartothecâ, cuius nŏtae scriptae erant spatio fere tricennali, quo perlustraveram litteras Latinas omnium aetatum, a Latinitate priscâ ad recentissimam – effectum est, ut paulatim et gradatim maturesceret „Fragrantiae" Süskindianae versio Latina, qua postquam saepe muginatus conatusque erravi, denique tam contentus sim, ut pro certo habeam eandem neque argumenti neque sermonis fidelitate cedere Fragrantiae in quamvis linguam modernam conversae. 

Fragrantia – Historia homicidae.

Fabula romanica quam theodisce scripsit Patrick Süskind, in Latinum convertit Nikolaus Groß. Venaxomoduri (Weißenhorn) 2008.

In domo editoriâ, cui nomen est LEO LATINUS.

ISBN 978-3938905-31-9. Liber palmaris. pp.336. € 32.00

Nikolaus Groß 

LEO LATINUS

http://www.leolatinus.com/

Theodori STORM fabula novella, q.e. „Der Schimmelreiter", a.1888 Theodisce conscripta, a.1999 a Nicolao GROSS in Latinum conversa.

_____________________________________________

 


THEODOR STORM (1886)

 

„...Das hohe und innerlich vielerfahrene Künstlertum Storms hat nichts zu schaffen mit Simpelei und Winkeldumpfigkeit, nichts mit dem, was man wohl eine Zeitlang ‚Heimatkunst’ nannte... Er ist ein Meister, er bleibt."

THOMAS MANN

 

i.e. Latine:

Ars Theodori Storm magna multimodisque perita nequaquam spectat ad animi stupidam simplicitatem et proprii anguli terrarum laudem Abderitanam, nequaquam ad illam rationem scribendi, quae nescio an per quoddam tempus appellata sit ‘ars patriae’... Storm est verus artifex; qui manebit.

   

Theodor Storm

Der Schimmelreiter

Novelle
(1888)

 

Was ich zu berichten beabsichtige, ist mir vor reichlich einem halben Jahrhundert im Hause meiner Urgroßmutter, der alten Frau Senator Feddersen, kundgeworden, während ich, an ihrem Lehnstuhl sitzend, mich mit dem Lesen eines in blaue Pappe eingebundenen Zeitschriftenheftes be - schäftigte; ich vermag mich nicht mehr zu entsinnen, ob von den "Leipziger" oder von "Pappes Hamburger Lesefrüchten".

Noch fühl ich es gleich einem Schauer, wie dabei die linde Hand der über Achtzigjährigen mitunter liebkosend über das Haupthaar ihres Urenkels hinglitt. Sie selbst und jene Zeit sind längst begraben; vergebens auch habe ich seitdem jenen Blättern nachgeforscht, und ich kann daher um so weniger weder die Wahrheit der Tatsachen verbürgen, als, wenn jemand sie bestreiten wollte, dafür aufstehen; nur so viel kann ich versichern, daß ich sie seit jener Zeit, obgleich sie durch keinen äußeren Anlaß in mir aufs neue belebt wurden, niemals aus dem Gedächtnis verloren habe.

Es war im dritten Jahrzehnt unseres Jahrhunderts, an einem Oktobernachmittag - so begann der damalige Erzähler -, als ich bei starkem Unwetter auf einem nordfriesischen Deich entlangritt. Zur Linken hatte ich jetzt schon seit über einer Stunde die öde, bereits von allem Vieh geleerte Marsch, zur Rechten, und zwar in unbehaglichster Nähe, das Wattenmeer der Nordsee; zwar sollte man vom Deiche aus auf Halligen und Inseln sehen können; aber ich sah nichts als die gelbgrauen Wellen, die unaufhörlich wie mit Wutgebrüll an den Deich hinaufschlugen und mitunter mich und das Pferd mit schmutzigem Schaum bespritzten; dahinter wüste Dämmerung, die Himmel und Erde nicht unterscheiden ließ; denn auch der halbe Mond, der jetzt in der Höhe stand, war meist von treibendem Wolkendunkel überzogen. Es war eiskalt; meine verklommenen Hände konnten kaum den Zügel halten, und ich verdachte es nicht den Krähen und Möwen, die sich fortwährend krächzend und gackernd vom Sturm ins Land hineintreiben ließen. Die Nachtdämmerung hatte begonnen, und schon konnte ich nicht mehr mit Sicherheit die Hufen meines Pferdes erkennen; keine Menschenseele war mir begegnet, ich hörte nichts als das Geschrei der Vögel, wenn sie mich oder meine treue Stute fast mit den langen Flügeln streiften, und das Toben von Wind und Wasser. Ich leugne nicht, ich wünschte mich mitunter in sicheres Quartier.

Theodorus Storm

DE EQUITE LEUCIPPO

Fabula novella

(1888)

 

De rebus, quas referre mihi in animo est, plus dimidio saeculo ante certior factus sum in domo abaviae meae, vetustae uxoris senatoris Feddersen, cum eiusdem mulieris arcisellio assidens legerem fasciculum alicuius periodici scabrâ chartâ caeruleâ vestitum; non iam recordor, utrum fuerit fasciculus „Fructuum legendi Lipsiensium" an „Pappii Hammaburgensium".

Adhuc laeto quodam horrore venerabundus sentio lenem manum abaviae plus octogenariae interdum capillos pronepotis blandê perlabentem. Illa ipsa illudque tempus iam pridem sunt sepulta; necnon frustra interim investigavi illa folia periodica ideoque eo minus possum illis rebus fidem meam obligare et, si quis easdem factas esse negare velit, eidem resistere; nihil autem affirmare possum nisi me illas res quamvis interim nullâ causâ adventiciâ in memoriam revocatas inde ex illo tempore numquam oblîtum esse.

 

‘Factum est tertio decennio nostri saeculi, post aliquam meridiem mensis Octobris’ - his verbis coepisse narratorem illius periodici recordor - ‘ut magnâ in tempestate equitarem praeter aggerem aliquem Frisiae septentrionalis. A sinistris iam ex plus horâ mihi erat incultus et omnibus pecudibus orbatus campus uliginosus, a dextris, idque propinquitate iniucundissimâ, aestuarium Maris Germanici; dicebantur quidem ex aggere videri posse insula *inundabilis ceteraeque insulae; at ego nihil videbam nisi undas fulvas iterum iterumque tamquam clamore iracundo sublato adversum aggerem verberantes et interdum me equumque sordidâ spumâ inspergentes; post easdem vastum erat crepusculum, quo non discernerem caelum et terram; nam luna quoque dimidia nunc in excelso constituta plerumque nubibus volitantibus obscurabatur. Aër erat gelidissimus; manibus rigidis vix habenas tenêre poteram nec vitio vertebam cornicibus gaviisque, quod continuo crocitantes et cucurrientes curabant, ut tempestate agerentur in terram. Cum obtenebresceret, non iam poteram certê agnoscere ungulas equi mei; haud quemquam hominum conveneram, nihil audiebam nisi clamorem avium, quae me aut equam fidelem longis âlîs paene stringebant, et ventum et aquam furentes. Haud nego me interdum optavisse, ut essem in mansione securâ.

(Altera pars sequetur)

 

EQUITEM LEUCIPPUM

A THEODORO STORM

NARRATUM

LATINE REDDIDIT

Nicolaus Groß

LEO LATINUS

http://www.leolatinus.com/

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

Gustav Benjamin Schwab (1792-1850)


 

 

Gustavus Beniaminus Schwab natus est d.19.m.6. a.1792 Stutgardiâ in urbe; mortuus est eâdem in urbe d.4. m.11.a.1850.

 

 

 

 

 

DEUCALION ET PYRRHA

Genere hominum aeneo terram incolente Iuppiter, dominus mundi, cum audivisset de illius facinoribus nefastis, decrevit, ut ipse terram peragraret. Sed ubique invênit famam rebus verê factis esse mitiorem. Aliquo vespere, crepusculo iam pridem oborto, tectum subiit inhospitale Lycaonis rêgis Arcadum, qui feritate suâ infamis erat. Cum Iuppiter nonnullis prodigiis curavisset, ut homines animadverterent deum advenisse, iidem in genua procubuêrunt. At Lycaon eorum preces pias irrisit. „Videamus" inquit „utrum iste sit mortalis an deus!" Itaque animo decrevit, ut circa mediam noctem necaret hospitem somno sopîtum. Antea autem miserum obsidem a gente Molossorum missum mactavit, membraque semiviva aquâ ebulliente cocta aut igne assata peregrino pro cenâ apposuit. Iuppiter autem omnibus perspectis de cenâ prosiliens castro viri impii flammam immisit ulciscentem. Itaque rex consternatus foras in campum effûgit. Primo Lycaon dolore ululavit, deinde ex eius veste facta est pellis villosa, e bracchiis crura, ut immutaretur in lupum sanguinolentum.

Iuppiter autem, postquam in Olympum rediit et cum deis ceteris consuluit, in animum induxit delêre genus hominum impium. Iam in omnes terras fulmina dispergere voluit, sed cum timêret, ne aethere accenso axis universi combureretur, ab hôc consilio inhibitus est. Fulminibus, quae Cyclopes fabricaverant, sepositîs decrevit, ut tôti terrae immitteret imbres et mortales interimeret nimborum vi effusissimâ. Statim aquilonem ceterosque ventos, qui nubes abigunt, Aeoli cavernis inclusit, nullum ventum emisit nisi austrum imbriferum. Qui âlîs madidîs in terram devolavit. Austri facies formidulosa obtecta erat tenebris nigerrimis, eius barba nubibus onerosa, de eius capillis candidis fluenta defluebant, eius fronti nebulae erant collocatae, e sinu aqua emanabat. Caelo attacto Auster exprimere coepit nubes ingentes comprehensas.

Tonitrua tonabant, imbres densissimi de caelo ingruebant; sementes tenerae procellae saevienti procumbebant, spes agricolae decepta est, totius anni labores frustra exanclati. Etiam Neptunus, frater Iovis, eum adiuvit destruentem, omnibus fluviis convocatis dixit haec: „Expedîte omnia fluenta vestra, irruite in domos, aggeres perfringite!" Illi autem mandatum Neptuni exsecuti sunt, Neptunus ipse fuscinâ suâ humum perfôdit et percussione effecit, ut fluenta invaderent. Ita factum est, ut fluvii fluerent trans arva aperta, agros offunderent, eriperent arboreta et templa et domos. Etsi quod palatium alicubi restitit, tamen mox eius fastigium aquâ offusum est et gurgite submersae sunt turres vel altissimae. Mox terra mariaque non iam poterant discerni; omnia erant mare, mare litoris expers. Homines autem studebant vitam servare, quantum poterant; unus ascendit montem altissimum, alter inscendit lintrem, ut remigaret super tectum villae suae aquis submersae aut super colles vinearum suarum, ut carinâ attingerentur.

In silvarum ramis pisces labore fatigabantur; aper, cervus properantes fluento correpti sunt; totae gentes aquâ sunt prostratae, et qui vitâ superaverant, fame periêrunt in culminibus ericetorum incultis.

Talis mons altus duobus culminibus adhuc eminebat e fluctu maris cetera omnia obtegentis. Qui erat Parnassus. Ad eum montem unâ cum Pyrrhâ uxore suâ lintre advehebatur Deucalion filius Promethei, qui illi praemonito navigium construxerat.

Diluvium. Pinxit Gustavus Doré, 1832-1883.

Nullus umquam vir, nulla umquam mulier inventus erat, qui probitate atque pietate hos ambos superaret. Iuppiter, cum e caelo despectans mundum videret paludibus stagnantibus (stagnis paludosis) redundatum, e hominibus milies millenis unum tantummodo par hominum esse relictum, ambos innocentes, ambos deitatis cultores religiosos, tum emisit Boream, nubibus nigris discussis iussit nebulam abducere. Caelo terram, terrae caelum remonstravit.

Neptunus quoque, princeps marium, tricuspide depositâ fluctum temperavit. Mari reddita sunt litora, flumina in alveos refluxerunt, silvae arborum culmina limosa e profundo erexerunt, colles secuti sunt: tandem revisa est terra plana.

Deucalion circumspexit, Terra erat vastata et in silentium sepulchrale abdita. Hôc conspecto de genis eius fluxêre lacrimae îdemque dixit Pyrrhae uxori suae: „Amata, unica vitae socia! Quatenus terras perspicio, versus omnes mundi regiones nullum invenio animal vivum. Ergo nos ambo sumus populus terrae, omnes ceteri fluctu aquarum submersi sunt. At nos ipsi quoque nondum certo scimus, num vivere possimus. Omni enim nube, quam video, terretur anima mea. Etsi omne periculum erit transactum, quid nos desolati agamus in terrâ desolatâ? Eheu, utinam me docuisset Prometheus pater artem homines fingendi argillaeque fictae animam infundendi".

Sic Deucalion locutus est amboque homines desolati coeperunt lacrimare. Deinde genua flexerunt ante aram Thetidis deae semirutam coeperuntque obsecrari deam caelestem: „Dic nobis, o Dea, qua arte gentem nostram perditam restituamus! O adiuva homines perditos, ut reviviscant!"

„Aram meam relinquite" locuta est dea altitonans. „Capita vestra circumvelate, solvite vestimenta vestra cincta, matris vestrae ossa post dorsa vestra iacite".

Diu ambo mirati sunt de hoc Deae vaticinio aenigmatico. Primo silentium ruptum est a Pyrrhâ. „Ignosce" inquit „alta Dea, si cohorresco, nisi tibi oboedio, nisi matris umbram laedere velim ossibus disiectis!" At subito Deucalion rem comprehendit tamquam radio luminis illuminatus, uxoris animum sedavit his verbis lenibus: „Aut acumine mentis decipior aut verba Deae sunt pia nullamque continent impietatem! Magna nostra mater, haec est Tellus, eius ossa sunt lapides; eosdem autem, cara Pyrrha, oportet post nos iaciamus!".

Ambo quidem adhuc suspicati sunt huic verbi divini interpretationi per longum tempus. Tamen cogitaverunt: ‚Quid nocet experiri?’ Itaque seorsim ierunt, capita obvelaverunt, vestimenta sua decinxerunt, lapidesque, ut erant iussi, post se iecerunt. Tum factum est magnum miraculum: Lapides coeperunt duritie atque asperitate privari, facti sunt flexiles, creverunt, sunt formati. Formae ex iis exortae sunt humanae, sed nondum satis distinctae, sed figmentis rudibus aut figuris marmoreis ab artifice crassê demum exsculptis similia. Ea autem quae in lapidibus erant umida aut terrena, facta sunt corporum carnes; inflexibilia, solida mutata sunt in ossa; venae lapidum remanserunt venae. Itaque deis adiuvantibus brevi tempore lapides a viro iacti sunt in viros formati, a feminâ iacti in feminas.

Deucalion et Pyrrha et homines e lapidibus exorti. Pinxit Josonia Palaitis artifex Australiana.

Nec haec origo gentis hominum nos latet: quae gens est dura et apta ad labores. Omni momento temporis nos haec gens commonet, e qua stirpe sit exorta.

MYTHUM DEUCALIONIS ET PYRRHAE A GUSTAVO SCHWAB NARRATUM LATINE REDDIDIT Nicolaus Groß

LEO LATINUS

http://www.leolatinus.com/

CRABATUS SIVE MOLENDINUM SATANICUM (VI)

Fabula Otfridi Preußler a Nicolao Groß in Latinum conversa

Würzburg 1971

_______________________________

Attattae, vola ad contum!

Ecce corvus magicus Crabatum advocans!

Die parasceues, vespere ineunte super Uliginem Coselianam pendebat lurida luna tumida. Socii molinarii consedebant in cellâ familiaricâ, Crabatus fatigatus iacebat in camâ suâ dormiturus. Hodie quoque sibi laborandum fuisse. Quam bonum esse, quod nunc advesperavisset, quod nunc tandem liceret quiescere...

Subito Crabatus audivit nomen suum vocari, sicut illo tempore in somnio, in officinâ ferrariâ Petrilucanâ – at nunc illa vox rauca, quae videbatur venire ex aëribus, Crabato non iam erat aliena.

Puer surgens audivit, iterum vocatum est „Crabate!" Tum vestimentis apprehensis se induit. Indutus tertium advocatus est a Magistro.

Crabatus properê ad ianuam granarii titubavit, aperuit. Lumen ab imo sursum pervasit, in androne Crabatus audivit voces, calceos ligneos crepitantes. Puer inquietus factus est, cessavit, spiritum retinuit – at deinde animo capto, tres gradûs scalarum simul transgressus raptim descendit.

In androne extremo stabant undecim socii. Ianua cellae nigrae patebat, post mensam sedebat Magister.

Sicut illo tempore, quo Crabatus advenerat, liber crassus, corio colligatus ante illum positus erat; nec deerat calvaria, cui imposita erat rubra candela flagrans; sed Magister nunc non iam erat facie pallidâ, haec interim erat mutata.

„Accede propius, Crabate!"

Puer processit ad limen cellae nigrae. Îdem non iam fatigatus erat, nullâ capitis gravedine, nullâ cordis palpitatione.

Magister eum paulisper cum aspectasset, sinistrâ manu sublatâ ad socios se vertit in androne stantes.

„Attattae, volate ad contum!"

Tum undecim corvi crocitantes alisque plausitantes per cellae ianuam Crabatum praetervolaverunt. Crabatus cum se converteret, catulastri molinarii evaserant. Corvi autem in cellae angulo extremo in aliquem contum cum consedissent, Crabatum aspectabant.

Magister surrexit, eius umbra in puerum cecidit.

„Ex anni parte quadrante" inquit „tu, Crabate, nunc versaris in molendino. Tirocinium superasti, non iam es tiro communis – oportet tu fias nunc discipulus meus."

Magister coractore usus docet artem magicam.

Tum Magister Crabatum accessit manuque sinistrâ tetigit eius umerum sinistrum. Crabatus horrore perfusus sensit se viescere: corpus suum magis magisque deminui, pennas sibi accrescere corvinas, rostrum unguesque. Ad pedês Magistri consedit in limine, non ausus est suspicere.

Molitor Crabatum aliquamdiu aspectavit, deinde manibus plaudens vocavit: „Attatae!" Crabatus, id est Crabatus corvus, âlîs obsequenter dilatîs surrexit volaturus. Scaevê plausitans cellam permensus mensam circumvolitavit, librum praeterque calvariam strinxit. Deinde apud ceteros corvos desidens contum unguibus circumclusit.

Magister eum docens: „Oportet scias" inquit, „Crabate, te esse in scholâ nigrâ. Hîc non discitur legere et scribere et calculare – hîc discitur ars artium. Liber, qui ante me catenâ adiunctus in mensâ est positus, est coractor sive coactus infernalis. Ut vides, îdem habet paginas nigras, litterae autem eidem inscriptae sunt albae. Coractor continet omnia carmina magica. Mihi sôli licet eadem legere, quia ego sum Magister. At vobis, tibi ceterisque discipulis, vetitum est, ne legatis in hôc libro, hoc tenê memoriâ! Ne umquam me decipias, istud si feceris, male tibi eveniet! Mêne intellexisti, Crabate?"

„Intellexi" puer crocitavit stupefactus, quod potuit loqui: licet raucâ voce, sed clarâ, nec ullo labore vel minimo.

Crabatus iam audiverat homines de talibus scholis nigris clam mussitantes: dicebantur in Lusatiâ tales esse complures; sed puero talia semper visa erant fabellis horrificis esse conficta, quales narrabantur inter quasilla, cum nebatur pennaeque findebantur. Nunc autem se ipsum incidisse in unam e talibus scholis, quae diceretur quidem esse molendinum; sed videri iam nôtum esse vicinis in istôc molendino nonnulla fieri prodigiosa: alioquin quid causae esse, cur homines Uliginem Coselianam evitarent?

Puer non iam vacavit his rebus considerandis. Magister, cum iterum post mensam consedisset, coepit recitare incisum coractoris: lentê, more cantantis, rigidus coxas porro retro vibrans, porro et retro.

Magister recitavit: „Haec est ars, qua fiat, ut puteus exarescat, ab uno die ad alterum ut puteus desinat aquam effundere. Primum tibi comparato quattuor taxillos betullinos in fornace pertostos, quorum quisque est duos semis palmos longus, pollicis crassitudine, extremâ parte inferiore per tria latera cuspidatâ; deinde nocte inter horam duodecimam et primam puteum circumdato lignîs supra dictîs eo quod unumquemque a medio puteo septem pedes remotum humo impingis, omnem aliâ directione caeli, incipiens in septentrione, finiens in occidente; tum et ultimo, cum haec omnia tacitê perfeceris, puteum ter circumîto et dicito ea quae hîc scripta sunt...."

Nunc a Magistro recitatum est carmen magicum: hoc constitit e verbis inintelligibilibus, quae omnia bene sonabant, sed pronuntiabantur fusco quodam tenore funesto, pueri auribus diu remansuro – etiam cum Magister brevi morâ interpositâ inciperet ab initio:

„Haec est ars, qua fiat, ut puteus exarescat..."

Ter Magister recitavit textum et formulam magicam, semper eodem modo decantavit, coxas porro retro vibrans. Tertiâ recitatione factâ librum clausit. Paulisper tacitus permansit, deinde se vertit ad corvos.

„Docui vos" inquit „novam partem artium arcanarum; velim audire, quae verba illarum memoriâ teneatis. Tu, qui es ibi – incipe!"

Digito indicans quendam e corvis iussit textum et cartmen magicum repetere.

„Haec est ars, qua fiat ... ut puteus exarescat, ....ab uno die ad alterum ut puteus desinat aquam effundere..."

Molitor modo hunc, modo illum corvum iussit repetere et ex eodem quaesivit. Quamvis neminem eorum nomine appellaret, puer ipso more loquendi scivit unum ab alio discernere; Tonda ipsum in corvum mutatus locutus est remissê atque consideratê, Kito quadam cum pigritiâ, quae non potuit non audiri, Andreas rostro haud segnior erat quam linguâ, cum Iuro ad repetendum parum habilis saepe haesitaret – ne multa, nemo erat in toto examine corvorum, quin Crabatus mox cognosceret.

„Haec est ars, qua fiat ... ut puteus exarescat, ...."

Iterum iterumque textus e Coactu infernali cum carmine magico repetebatur: modo volubiliter, modo haesitanter, quinquies, novies, undecies.

„Et nunc tu repetas! – his verbis Magister ad puerum se convertit.

Crabatus coepit tremere, balbutiens: „Haec est ars" inquit „... est ars, qua fiat... – ut puteus ..."

Hîc Crabatus sermone abrupto obmutuit. Nescivit, quomodo pergeret, ne cupiens quidem hoc scivit. Num foret, ut a Magistro puniretur?

Magister mansit quietus.

„Proximâ vice, Crabate" inquit „oportet ut potius attendas ad verba quam ad voces. Insuper scias neminem in hac scholâ cogi, ut discat. Si memoriae mandabis ea quae legero e coractore, tibi usui erunt – alioquin nemini noceas nisi tibi ipsi, hoc oportet memineris."

His verbis dictis Magister institutionem conclusit, ianua est aperta, corvi evolaverunt. Qui in androne domestico in formam humanam sunt redacti. Etiam Crabatus – nescivit, quomodo et a quo – ad hominem reformatus cum socios molinarios per scalas sequens ad granarium ascenderet, sibi videbatur somnio usus esse turbato.

(Septima pars sequetur!)

CRABATUM LATINE REDDIT

NICOLAUS GROSS

LEO LATINUS

http://www.leolatinus.com/

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

MINISTRATIO INTERRETIALIS //www.leolatinus.com

VENAXOMODURO EX OPPIDO EDIT

RELATIONEM, QUAE INSCRIBITUR

 

 

SALAMANDROLOGIA

SIVE HISTORIA SALAMANDRARUM ET TRITURORUM

RELATIO A NICOLAO GROSS LATINE SCRIPTA

 

SALAMANDROLOGY

OR HISTORY OF SALAMANDERS AND NEWTS

AN ESSAY WRITTEN IN LATIN

BY NIKOLAUS GROSS

 

SALAMANDROLOGIE

ODER SALAMANDER- UND MOLCHKUNDE

EIN LATEINISCHER AUFSATZ

VON NIKOLAUS GROSS.

 

 

 

 

SALAMANDROLOGIA

In memoriam Christiani Helfer

viri de Latinitate optime meriti

De salamandris relaturi hunc carpamus ordinem: primo salamandrarum nomina et genera tractabimus, deinde earundem formas et mores describemus, tum dicemus de familiâ Salamandridarum, exemplis Trituri et Salamandrae. Denique indagabimus ritum quendam potandi academicum a salamandrâ appellatum.

 

 

1.De nominibus et generibus.

1.1 De etymologia nominis salamandrae. In lexico etymologiae Graecae Hjalmari Frisk nihil indicatur de ortu nominis, quae est σαλαμάνδρα: „Verbum peregrinum originis ignotae". Secundum Keller verbum Graecum ducitur ex aliquâ linguâ orientali et videtur ex eâdem stirpe exortum esse ac verbum samandra Arabico-Persicum, quod valet venenum (aliter Grimm: samand „coloris ignei, ruboris ignei"). Cui syllabam al introductam esse (num articulo arabico per errorem inserto?). In lexico autem Iohannis (Hans) Wehr Arabico-Anglico sub vocibus samander et samandal affertur significatio „salamander". Patet hoc nomen latebrosum ab aliquo orientalistâ accuratius perscrutandum esse.

1.2 Nomenclatio zoologica. Ratione modernae zoologiae salamandrae strictê distinguendae sunt a lacertis: lacertarum enim cutis cum arida sit et obtecta scutis corneis aut osseis, cutis salamandrarum est nuda et umida. Itaque salamandrae aridam tempestatem omnino non patiuntur. Cum lacertae referantur in classem Rêptílium, salamandrae spectant ad classem Amphibiorum (Gr. ἀμφί, i.q. utrimque, βίος i.q. vita). Nam reverâ eorum vita spectat ad utrumque elementum, ad aquam et terram: larvae salamandrarum vivunt in aquâ, adultae salamandrae solent degere vitam terrestrem. Amphibia autem divisa sunt in tres ordines, qui appellantur Apoda (Gr. i.q. non, πούς, G.sg. ποδός i.q. pes) sive Gymnophiona (Gr. γυμνός i.q. nudus, ὄφις i.q. serpens) et Caudata sive Ūrodela (Gr. οὐρά i.q. cauda) et Salientia sive Anūra (Gr. ἀν i.q. non). Ordo Salientium vel Anurorum complectitur ranas et bufones et bombinas, sed salamandrae sunt participes ordinis Caudatorum sive Urodelorum.

2.De salamandrarum formis et moribus.

Pleraque Urodela contra ac Anura vocis sunt expertia (rarae exceptiones sunt Dicamptodon ensatus et Aneides lugubris). Sonos non solent êdere nisi manu correpta submissê vagiunt. Urodela in omnibus ferê continentibus nascuntur, sed maximam partem desunt in Africâ et Americâ meridionali; Australia autem et archipelagus Indoaustrale prorsus vacant talibus amphibiis. Urodela egent umore et aquâ dulci aut stagnanti aut lentê fluenti, in quam ova deponunt pleraeque species eorundem, et insectis et vermibus degluttiendis.

Pleraque Urodela adulta vivunt in terrâ, ubi solent latêre sub silvae arboribus inferioribus aut lapidibus in ripâ rivuli sitîs. Si tempestas est arida, repunt in foramen terrestre aut in rimam lapidis, ut corpori suo reservent umorem necessarium. Sunt autem quaedam Urodelorum species in arboribus habitantes, quales vivunt in bromeliis silvae tropicae epiphyticis aut in ramis arborum climatis moderati. Nonnullae species totam vitam degunt in aquis, numquam terram adeuntes; aliae semper morantur in aquis, numquam terram adeuntes; aliae semper morantur in cavernis, ut sint paene obcaecatae, quia earundem oculi in tenebris a munere sunt desuefacti.

Omnis aquarianus (id est amator vasorum vitreorum, in quibus coluntur animalia aquatica) novit piscium vividissimos lusûs copulandi, in quibus piscis mas coram fêminâ corpus extendit, ut splendescant eiusdem colores nitidi. Urodela autem videntur talem morem heredio accepisse a maioribus suis piscinis. Nam etiam Urodelorum mares multarum specierum tempore copulationis similem agunt lusum coram fêminîs. Quia omnis species urodelorum habet ritûs nuptiales sibi proprios, feminae non excitantur nuptiis ritu alieno petitis. Quo prohibetur, ne speciebus diversis inter se procreatis procreentur hybridae parum vivaces aut infertiles. Finito lusu amatorio mas deponit spermatophorum, id est capsulam seminis. Quam capsulam ipsa femina cloacae, id est organo intestini finalis, imponit. Fecundatio fit intra feminam, exceptis Urodelorum familiis maximê archaicis Hynobiidarum, Sirenidarum, Cryptobranchidarum, quarum ova sicut ova piscium fecundantur extra corpus feminae.

Maiores tantum species salamandrarum semper in aquâ viventes ab hominibus comeduntur, velut Megalobatrachus a Iaponibus et Sirenodon (Axolotl) a Mexicopolitanis.

Urodela procul dubio conferunt ad insecta pestifera impugnanda, sed devorant etiam insecta utilia. Haud pauci aquariani et terrariani delectantur salamandrarum et aspectandâ cute pulcherrimê coloratâ et observandis ritibus atque moribus. Urodela multum valent in laboratoriis quibusdam zoologicis, ubi facile observari potest, quomodo eadem se habeant condicionibus vitae variê mutatis. Ipsae larvae urodelorum adhibentur ad experimenta facienda eo, quod particulae cutis vel partes corporis ex unâ salamandrâ ad alteram transplantantur aut ad hormonta perscrutanda larvae cibantur telâ glandulae pinealis vel thyreoideae. Urodela enim cum facile colantur, investigatoribus praesto sunt per totum annum.



Andrias Scheuchzeri Tschudi (Homo diluvii testis Scheuchzer)

Andrias scheuchzeri – salamandra, quae habita est pro "homine diluvii teste"

Prioribus aetatibus terrestribus fuerunt ordines amphibiorum laminis osseis obtecti, qui nôti non sunt nisi reliquiis petrificatis. Antiquissimum amphibii sceleton inventum exortum est aetate devonicâ, quae fuit ante 350 miliones annorum, sed relicta sunt vestigia etiam antiquiora, quae effecta esse videntur ab amphibiis. Ergo prima omnium amphibiorum multo prius videntur evoluta esse. Aetate carboneâ (ante 270 vel 350 miliones annorum) amphibia fuerunt animalia vertebrata omnium maximê evoluta. Pleraque eorum disparuêre nullo ossiculo relicto. Sed restitêre quaedam amphibia petrificata, quorum nonnulla paucas uncias, alia duo semis metra assecuta, ut amphibia a se descendentia, quae hodie vivunt, multo superarent.

Petrificatum sceleton salamandrae gigantêae generis emortui inventum est in vico Öhningen prope Lacum Brigantinum sito, in calceis lapidibus laminatis. Qui lapides exorti sunt aetate terrestri, quod dicitur miocaenum superius (i.e. spatium aetatis tertiariae, quae fuit ante 70 ferê miliones annorum). Anno 1726 Doctor Iohannes Iacobus Scheuchzer, Helvetius medicus et physicus, scripsit de illo sceleto petrificato. Bono Scheuchzero persuasum erat idem esse sceleton "hominis diluvii testis", i.e. hominis diluvio biblico submersi. Quod sceleton habet longitudinem unius metri et viginti centimetrorum. Scheuchzerus sibi non temperavit, quin sceleto diluvialis hominis sui salamandrini adderet pios versiculos, qui sequuntur: Betrübtes Beingerüst von einem alten Sünder,/ Erweiche Herz und Sinn der neuen Bosheitskinder! Translatio prosaica: Vetusti peccatoris compages ossium contristata/ mitiga sensûs animosque filiorum malitiae novorum!

"Andrias scheuchzeri" tabulâ aeneâ delineatus postea insertus est cuidam editioni bibliae picturatae, ut esset testimonio diluvii Vetere Testamento traditi. (Translationem horum versuum metricam remitto ad poetas neolatinos, quales – mirum! – hodie multo plures sunt quam Latini auctores prosaici. Sed fortasse hi versûs Scheuchzeriani originaliter iam sunt scripti Latinê; doleo, quod praesto mihi non est textus originalis).

Modernorum ordo urodelorum a zoologis dividi solet in octo familias, quae sunt: Cryptobranchidae, Hynobiidae, Ambystomatidae, Desmognathidae, Salamandridae, Proteidae, Amphiumidae, Sirenidae. Usque nunc descripta sunt 59 genera et circiter 225 species Urodelorum. Sed nunc accedamus ad familiam Salamandridarum, cuius genera Salamandram et Triturum fusius sumus adumbraturi.

Familia urodelorum, quae dicuntur Salamandridae, invenitur in totâ Europâ et in extremâ Africae parte boreali-occidentali et in Asiâ et in Americae parte boreali mediâque. Cuius familiae nŏta communis sunt duae dentium palatalium series longae, quae in parte posteriore una ab aliâ discedunt. Hôc loco duo genera tractabimus, quae appellantur Triturus et Salamandra. Cum salamandrarum caudae sint rotundae, trituri caudis instructi sunt in lateribus planatis.

Triturorum nomen ducitur a verbis Graecis, q.s. Τρίτων, i.e. deus quidam marinus, et οὐρά, i.e. cauda; ergo nomen huius urodeli significat ferê Tritonem caudatum. Tritonis autem, illius dei marini, filii Neptuni, forma secundum lexicon Beniamini Hederici mythologicum apud poetas Graecos sic describitur: qui a capite ad crura formâ est humanâ, sed loco capillorum eidem est apium aquaticum, pro cute ei sunt squamulae caeruleae, sub auribus branchiae, oculi caerulei, ôs lâtum, dentes ferarum dentibus similes. Abdomen eius dimidio delphino simile, exceptis duobus equi marini pedibus, qui ibi siti erant, ubi corpus superius humanum et inferius delphineum inter se contingunt.

Quaeris, care lector, num trituri reverâ similes sint deo Tritoni? Aliquatenus tantum mediocriter! Equidem bene recordor talia amphibia, cum quadraginta quinque ferê annis ante in vico Köllerbach Saravico, ubi avus aviaque habitabant, unâ cum aliis pueris persaepe stagna viserim trituris abundantia. Talia autem obtecta erant crassis stragulîs algarum, quae conto ligneo imposito convolvimus terraeque impulimus, ut ingens numerus triturorum, ranarum gyrinorumque circa nos ex algis esiliret, palpitaret et borriret. Nobis quidem (mythologiae Graecae prorsus ignaris) illo tempore trituri videbantur esse similes fabulosis draconibus, praesertim mares, qui tempore copulationis sunt abdomine mirabiliter versicolori et magnâ cristâ vel pectine dorsali. Saepe hos dracones aquaticos imponebamus aquariis nostris, cibare solebamus lumbrîcîs, quos illi tam vehementer cupiebant, ut interdum duo trituri, cum unus unam, alter alteram lumbrici partem finalem devorasset, verme paulatim et gradatim ex utrâque partem degluttito rostris collisis inter se rixarentur. Quae rixa non finiebatur nisi forfice triturorum capitibus caute interpositâ lumbricus more Salomoniano dividebatur, ut uterque triturus portionem suam haberet. At mater nostra minus gaudebat de his draconibus umidulis ad mulcendum parum aptis, qui ei videbantur taeterrimi, praesertim cum tale animalculum stupendâ cum sollertiâ ex aquario effugisset et per habitaculum errasset, dum cute arefactâ concubiâ nocte ante lectum parentum collaberetur. Ceterum memini me aliquamdiu parentes iterum iterumque ursisse, ut in tabernâ bestiariâ mihi emerent parvum crocodilum, quem colere cuperem in terrario, usque dum cresceret ad longitudinem dimidii fere metri. In commentariis enim zoologicis legeram talem bestiolam perfacile coli posse cottidie carunculis oblatis. At hôc optato matri tantus terror iniciebatur, ut tandem ab eodem desisterem.

Sed redeamus ad trituros, quorum primo nonnullas species, deinde mores nuptiales illustremus. Ferê tota Europa Asiaque occidentalis incoluntur a Trituro vulgari, qui solet esse colore fusculo. Tempore copulationis mares instructi sunt altâ cristâ dorsali supra undulatâ, quae extenditur sine interruptione a cervice ad caudam. In urodelis plerumque feminae maiores cum sint maribus, Trituri vulgares masculi 11cm longi feminas superant uno ferê centimetro. Omnium triturorum Germaniae species maxima est Triturus cristatus, cuius feminae crescunt in longitudinem 18 centimetrorum, cum mares 4 ferê centimetris sint breviores. Eiusdem trituri latus superius colore est nigro-fusco, inferius maculis obscuris inspersum. Tempore copulationis truncus et cauda marium Trituri cristati sunt cristâ altâ, obscurê coloratâ, effusê serratâ; cum Triturus vulgaris cristâ instructa sit non interruptâ, crista Trituri cristati supra radîcem caudae est altê insecta. Minimi, sed pulcherrimi omnium Germaniae triturorum sunt alpestres; quorum dorsa sunt nigro-fusca, latera maculis obscuris inspersa, ventres fulgent colore arancio. Triturorum alpestrium feminae sunt longitudine 11, mares 8 centimetrorum.

Triturus cristatus ornatu nuptiali indutus.

 

Nomen triturorum est novâ demum aetate a zoologis confictum. Apud auctores antiquos trituri vix distingui videntur a salamandris. At κορδύλος, nomen amphibii caudati, quod Aristoteles commemorat in Historiâ suâ animalium, videtur reverâ spectare ad triturum, non ad salamandram (HA I ,7 animal palustre. I,27 natat pedibus et caudâ. Cauda similis caudae piscis glanis (= siluri). VIII,17 versatur in aquâ et habet branchias, ad terram it. Est quadrupes).

Triturus cristatus mas.

Trituri quomodo nuptias agant prolemque propagent, breviter exhibeamus. Hiemem et trituri et salamandrae degunt sub terrâ abditae. Autumno interdum inveniuntur sub fronde fagorum aut sub truncis arborum ramisque putrescentibus. At nuptiae eorum animalculorum fiunt vere, eodem ferê tempore, quo ranae bufonesque prolem propagare solent. Tum trituri congregantur in stagnis, quae invenire solent ex distantiis vel perlongis. Mas feminam circumnatat, consistit, substantias fragrantes in aquam excernit, quas caudâ tamquam scuticâ huc illuc motâ ad feminam adigit. Hôc modo femina excitatur.

Triturus vulgaris mas.

 

Triturus vulgaris mas in aquario versans.

Deinde mas in fundo deponit glaebulam iuri gelato similem, cui insunt spermia. Femina, dum super hanc glaebulam repit, eandem cloacâ, i.e. aperturâ genitali et anali, recepit. Ergo fecundatio triturorum est interna, sed fit sine coitu.

 

Larva Trituri cristati mediae aetatis.

Paucis diebus, postquam spermia recepta et ova fecundata sunt, femina incipit ova parere. Haec ova singillatim agglutinantur ad plantas aquaticas; quibus ova circumvolvuntur. Duabus vel tribus septimanis post ex ovis larvae triturorum excluduntur. Parentes prole procreatâ mox aquam relinquunt. Deinde pars eorum superior unum tantum colorem ducit obscurum, sed remanet partis ventralis color arancius.

Larvulae triturorum primo retinaculis filiformibus affixae pendent ex plantis, postea resolutae fundum adveniunt. Quae per longum tempus reservant branchias externas. Aliter ac in metamorphosi amphibiorum anurorum (i.e. ranarum, bufonum, bombinarum) e larvis triturorum primo excrescunt pedes anteriores, postea posteriores. Post vitam aquaticam trium vel quattuor mensium metamorphosis est finita. Trituri iuvenes petunt terram. Post duos fere annos pubescunt.

Larva Trituri cristati, metamorphosin subiturus.

De trituris haec hactenus; iamiam de salamandris sum narraturus. Nam legimus Grenulium "Fragrantiae" fabulae Patricii Süskind in Plumbo Cantali monte maximae solitudinis degluttivisse salamandras. Itaque, candide lector, non de ceteris salamandridis, sed de salamandris ipsissumis tandem aliquid legere iure meritoque expetis.

Primum de salamandrâ omnium notissimâ et pulcherrimâ, de salamandrâ, quam Plinius maior propter maculas flavas dicit stellatam, Germani igniariam ("Feuersalamander") propter superstitionem vetustissimam, qua hoc animalculum mollissimum creditur posse ignem exstinguere.

Salamandra salamandra

Incredibile est, hae bestiolae pacificae superstitione luxuriante quam pessimê diffamatae sint. Plinius maior nat. 29,74-76 lectori terrorem inicit monens: Inter omnia venenata salamandrae scelus maximum est. Cetera enim <sc. animalia venenata> singulos <sc. homines> feriunt, nec plures pariter interimunt, ut omittam, quod perire conscientiâ dicuntur homine percusso neque amplius admitti a Terrâ (sc. Matre omnium animalium); salamandra populos (i.e. multos homines) pariter (i.e. eodem tempore) necare improvidos potest. Nam si arbori inrepsit, omnia poma inficit veneno et eos, qui ederint, necat frigidâ vi, nihil aconito distans; quin immo si contacto ab eâ ligno vel lapidi crusta panis imponatur, idem veneficium est vel si in puteum cadat, quippe cum salivâ eius quacumque parte corporis, vel in pede imo, respersâ omnis in toto corpore defluat pilus. Tamen talis ac tanti veneni a quibusdam animalium, ut subus, manditur dominante eâdem illâ rerum dissidentiâ. Venenum eius restingui primum omnium ab iis, quae vescantur illâ, verisimile est, ex iis vero, quae produntur, cantharidum potu aut lacertâ in cibo sumptâ. Cetera adversantia diximus dicemusque suis locis. Ex ipsâ <confecta>quae Magi tradunt contra incendia <sc. medicamenta>, quoniam ignes sola animalium extinguat, si forent vera, iam esset experta Roma. Sextius venerem accendi cibo earum, si detractis interaneis et pedibus et capite in melle serventur, tradit negatque restingui ignem ab iis.

Omni fabulae solet inesse aliquantum veri; in fabulâ autem, quam Plinius narrat de vi salamandrarum horribiliter veneficâ nihil inest nisi veritatis tantillum: Cuti salamandrae (ut et bufonis) insunt glandulae, e quibus haec bestiola, si stimulatur, secernit liquorem lacteum, quo telae mucosae, velut nasi et oculorum, possint inflammari. Sed laudandus videtur esse polyhistor Romanorum sedulissimus, quod alteram fabellam salamandrinam, quae spectat ad ignem exstinguendam, ratione criticâ addubitat. Nam etiam haec fabella longo tempore post Plinium etiam a multis credebatur.

In Germaniâ inde ex anno 1937 haec bestiola pueris puellisve bene nôta est propter commendationem venditoriam cuiusdam officinae calceariae, cui nomen est "Salamander". Eadem enim officina in oppido Suebico Kornwestheim prope Stutgardiam sito êdit fasciculos vel libellos fabellarum, quarum persona principalis est salamandra nomine Lurchi (idem ducitur a Theodisco verbo "Lurch", quod valet amphibium). Sodales illius Lurchi sunt Hopps rana, Igelmann erinaceus, Mäusepiep mus, Piping nanus, Unkerich bombina. In libellis picturae praebentur, quarum pictor ingeniosissimus fuit Heinz Schubel, et versiculi litteris cursivis scripti, quos lepidissimê pepigit procurista Erwin Kühlewein.

 

 

 

 

 

Quindecim ferê annis ante, cum munere magistri gymnasialis fungens Hercyniopoli in oppido Saxoniae inferioris versarer, in pratis circa domum praevetustam, quam unâ cum uxore inhabitavi, sitîs, tempestate pluviosâ videbam permultas salamandras.

At vae mihi nimium a re propriâ digresso! Acturus eram de salamandrâ flavis maculis vel taeniis obductâ. Zoologi hanc bestiolam cum considerent salamandram omnium maximê typicam, eidem nomen imposuerunt, quod est Salamandra salamandra. Eiusdem urodeli nŏtae significativae sunt fulgentes maculae aut taeniae latissimae coloris flavi aut arancii dorso caeruleo-nigro inspersae.

Subspecies salamandrae maculata.

Salamandrae longitudine sunt 25 ferê centimetrorum. Pubescunt aetate 4 ferê annorum. Copulari solent mense Iulio, in terrâ; 10 mensibus postea femina fecundata aquam vadosam ingreditur ibique excludit 10 vel 80 salamandras iuveniles circiter 2,5 cm longas et mobiles, quae iam in utero matris evolutae non cognoscuntur larvae esse nisi branchiis externis. Post 2 aut 3 menses etiam branchiae evanescunt.

Salamandrae nascuntur in Europâ (exceptîs Britanniâ et Scandinaviâ), in Algeriâ, Turciâ, Syriâ, Palaestinâ; sed cum non ubique sint aspectu eodem, a zoologis dividuntur in complures subspecies. Quarum in Germaniâ vivunt duae: salamandrae "maculata" et "taeniata" necnon hybridae ex iisdem commixtae.

Subspecies salamandrae taeniata.

Rarior subspecies salamandrae, quae colore est arancio.

Salamandrae solent esse lentulae, vix moventur nisi tempore nocturno. Die non conspiciuntur nisi post imbres; alioquin necesse est, ut easdem quaeras, truncos arborum ramosque tollas, lapides invertas, muscorum tomenta pervolvas. Solent versari in silvis frondosis.

Sexus salamandrarum extra tempus copulationis difficiles est distinctu. Eodem autem tempore maris cloaca est convexa, formâ hemisphaericâ; eius apertura est rima profunda, contra ac cloaca feminae, quae manet plana.

Salamandrae copulantur in terrâ. Mas quaerit feminam, eiusdem cloacam olfactat. Deinde ventrem feminae subrêpit eandemque subbaiulat, idque interdum per horas fit. Salamandra mas feminam gerens ita se movet, ut radîce caudae fricet feminae cloacam stimuletque. Tum salamandrae masculinae (sicut trituri) excernunt spermatophorum; in eo faciendo corpus tantum declinant, ut stilus spermaticus cloacâ feminae recipiatur. Deinde mas desinit feminam retinêre.

Cum trituri mares feminas decenter stimulent colore, substantiis fragrantibus, tenerîs tactibus, mares salamandrae feminas vehementer arripiunt. Gerhardus de Wahlert amphibiologus sentit mores triturorum in stadio evolutionis posteriore excultos esse quam salamandrarum. Tamen dicendum est salamandrae marem feminamque inter se coire aut copulari, cum triturorum progeneratio fiat sine coitu. At uterque mas et trituri et salamandrae vacat membro virili. Maris trituri quidem cloaca instructa est organo quodam musculoso, quod dicitur pseudopênis; at îdem non immittitur cloacae feminae, sed tantum adhibetur ad substantiam gelatinosam excernendam. Salamandrae feminae in utero suo formant ova, multo pauciora quam trituri, plerumque haud plura quam 40, sed maiora; quae migrant in ôviductûs partem inferiorem ibique manent.

Spermia e cloacâ migrant in oviductum ibique ôva fecundant. Ex iisdem usque ad autumnum larvae evolvuntur, sed usque ad ver remanent in receptaculîs matris. Deinde eadem – sive ante novum coitum sive post – petit aquam aptam, ut ova pariat; quae cum exprimantur aut aquam attingant, integumenta ovorum discinduntur, ut larvae liberentur.

Itaque salamandra dicitur esse vivipara; tamen eadem quoad partem saltim progenerationis adhuc obnoxia est aquae; partus non fit nisi ad aut in aquam. At Salamandra atra vitam suam negotiaque prolis propagandae definitê atque irrevocabiliter ab aquâ removit. 16 tantum centimetra longa est; cuius patria sunt Alpium loca altiora in directione australi-orientali usque ad Albaniam sita. Mas huius speciei salamandrinae feminam baiulans si per viam titubat, a montium incolis appellatur "morio montanus". Sed proles non paritur nisi duobus vel tribus annis post fecundationem, idque integrê evoluta, nullis branchiis relictis. Non plures salamandrulae quam duae pariuntur, sed eaedem assequi possunt aetatem 12 annorum.

Salamandra atra eo quod omni ex parte destitit a vitâ aquaticâ, certê se adaptavit ad circumiecta sua. Nam haec species incolit montes, qui maximum 3000 metra sunt alti. In quibus nequaquam deest aqua; at aquae ibidem hieme frigore rigescunt, et aestas brevior est, quam ut larvae evolvantur in torrentium aquâ frigidâ. Itaque Salamandrae atrae neque pariunt ova neque larvas: tota evolutio fit in corpore materno!

Care lector, prolixâ hac symbolâ salamandrinâ ad finem vergente liceat veterem morem studentium commemorare, qui nomine spectat ad salamandram. Est mos bibendi academicus; legamus ea quae ad hunc morem explicandum scribit Fridericus Kluge in operis sui etymologici editione vicesimâ primâ, p.620 s.v. "Salamander". Ibi dicit salamandram factam esse vocem magicam, quae a studentibus mussitata sit, cum liquorem alcoholicum biberent ardentem. Fortasse eosdem etiam cogitasse de verbis THEOCRITI in Pharmaceutriarum libro II, carmine 58 factis, ubi mulier amans viro amato parat potum magicum: "Σαύραν τοι τρίψασα κακὸν πότον αὔριον οἴσω", i.e. "Lacertam (quae saepe confunditur cum salamandrâ) tibi teram et malum potum offeram." In quodam cantico bibendi Basiliensi a.1829 scripto loquens fit deus alcoholis nomine "Salamander". Salamandrae alcoholicae testimonium (nomine indicto) tradi a Raginsky ("Der flotte Bursch", Lipsiae a. 1831, p.73, s.v. reiben), Cornelium-Howitt in opere, c.t. "Student-life in Germany", p.354, testem esse primum moris, qui ab eodem Anglice appelletur "to rub a salamander". Salamandram cervesiariam primo describi a Vollmann a.1846 in lexico, c.t. "Burschikoses Wörterbuch" 74, p.403, qui eandem Monaci vidisse videatur. Apud Vollmann "Salamander" esse et verbum ante potationem dicendum et nomen moris potatorii. Eundem quoque nosse verbum compositum, quod sit „Biersalamander". Ienâ in urbe primam salamandram tritam esse aestate 1843 in hypogeo castellano. Hae hactenus explicationes Friderici Kluge etymologicae.

Sed de salamandris potatoriis nunc oportet loquatur vir peritissimus: Christianus Helfer enim professor scientiae cultûs civilis comparativae de Latinitate optimê meritus, praeceptor quondam meus, quem decessisse d.18. m.Mart. huius anni plurimum doleo. Ecce quae îdem professor scripserit in lepido libello suo, c.t. "Kösener Brauch und Sitte" (Lexicon ad corporationem studentium pertinens, editio altera exaucta, Saraviponti a.1991, p.184): "Schoppensalamander" dicitur mos bibendi, quo in compotationibus summê honestentur patria aut Corporatio studentium propria aut aliena aut personae singulares. Ratio autem procedendi varia est variis in studentium corporationibus. E.g. in corporationibus Germaniae mediae haec imperia praesidentis in usu sunt quae sequuntur: "Ad exercitium salamandri! 1! 2! 3! 1! (bibitur), 2! 3! (hyali tranquillê ponuntur in mensâ cauponariâ). 1! 2! 3! (Hyali in mensâ cauponariâ teruntur), 1! 2! 3!" (Hyali simul mensae cauponariae impinguntur). Helfer addit formam genitivi, quae sit "Salamandris" sine causâ persuadibili haberi pro minus rectâ. Num forma "Salamandri" melius quadrat? Quale vinum tale Latinum. At quid de cervesiâ et grammaticâ?

Heus lector patientissime, tandem finitumst iter per salamandrologiam factum. Si fatigatus es, facias "Exercitium salamandrinum", sive est declinationis primae sive secundae sive tertiae: Bene tibi! 1! 2! 3!

Ecce salamandra Hercyniensis quamvis cute siccatâ per nivem hiemalem repens.

Ecce "burschii" minus aridi suo genere salamandrae helluantes.

 

SALAMANDROLOGIAM SCRIPSIT

NICOLAUS GROSS

LEO LATINUS

http://www.leolatinus.com/