|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
LIBRI
NOVA FABULA ZAFONIANA Ludi angeli
Zafon monet "Ludos angeli" nullo modo alteram partem "Umbrae ventis" esse, licet nonnullae eius historiae personaeve (ut heros principalis "Umbrae ventis" Daniel Sempere) et hic et illic appareant. Nova fabula, sicut praeterita, agitur Barcinone, sed aliquot maturius, annis scilicet vicenariis XX saeculi, tempore appropinquantis calamitatis belli civilis. His temporibus scriptor iuvenis David Martin casu ad limen aenigmatis venit, unde viae patent in labyrinthum fallaciarum consiliorumque clandestinorum, quarum nonnulla spectare videntur ad ipsius praeterita... Ruiz Zafon, qui Barcinone natus est vitam tamen hodie Angelopolitani agit, denuo dixit se nullas sui fabulas in cinemata mutari velle. Scripsit Stanislaus Tekieli |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||