|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
MEMORANDA
Scripsit Victorius Ciarrocchi, Italus Pisaurensis. De proelio Poltavensi (die 28 Iun. a. 1709)
Autumno igitur anni 1707 exercitu circiter quadraginta milibus instructu militum Carolus iter suscepit versus Smolescam, prope quam urbem credebat adesse Petri exercitum. Sed Russorum imperator omnia, quae in agris atque in casis invenire possent Sueti ad suum ipsorum commeatum fovendum necessaria, deleri iussit. Itaque Carolus iter flectit in Ucrainam, ut Poltavam, illius regionis urbem armorum ciborumque plenam oppugnaret utque Suetorum exercitus cum viginti milibus Cosacis, quos Ivanus Mazepa, ipsorum dux, ad Carolum adiuvandum promiserat, coniungeretur. Sed omnino aliter se habuerunt hae duae condiciones: nam magna pars Cosacorum pro Suetis pugnare noluit (illorum tantum duo milia sunt Mazepam secuti) atque sex milia Russorum tam bene Poltavam defenderunt, ut hanc urbem oppugnare Carolus haud potuerit. Interea Ludovicus Loewenhaupt, dux Sueticus, qui in Caroli auxilium circiter 16 milia militum ducebat, adeo gravem a Russis cladem illatam passus est, ut illius exercitus Suetici ne dimidia quidem pars in Ucrainam pervenerit. Mense Maio a. 1709 etiam Petrus exercitu cum ingenti (circiter 80.000 milites, etsi postea tantum quadraginta duo milia pugnarunt) cumque magno armorum telorumque numero nec non multis capsis pulvere pyrico plenis, urbi supra memoratae appropinquavit. Solebat Carolus, vir "indomitus ac strenuae virtutis", sed saepe "animi commotionibus obnoxius" (haec leguntur in Herberti Fisher opere 'Europae historia' inscripto; translatio Italica, a. 1961, vol. II, pp. 314-315) etiam in prima suorum militum acie equitare, ut eorum animos firmaret erigeretque. Die autem 17 Iun. ballistarius ignotus talonem sinistrum regis glande plumbea confodit. Etsi vulneratus, tamen Carolus exercitui invigilare perrexit, sed insequentibus diebus semper lectica vehi coactus est. Praeterea "in bello nihil tam leve est, quod non magnae interdum rei momentum faciat" (Livius, 'Ab Urbe condita' L. XXV, 18, 3). Sueti milites, quorum numerus variis de causis adeo imminutus erat ut non amplius quam 22.000 essent et frigore et commeatus penuria defatigati, a Russis circumdatur. Albescente die 28 consilium cepit Carolus proeliandi: circiter quattuor milia militum ad Poltavam obsidendam reliquit, alios fere omnes, quibus imperabant duces non sicut clari veluti rex, ad Russorum propugnacula occupanda misit. Per haud breve temporis spatium acies Suetica pugnavit tam strenue, ut eius militibus victoriam fore crederes. Cum autem Russi pedites et equites, quibus auxilium erant centum tormenta ignivoma (tantummodo duodecim huiusmodi telis instructi erant Sueti), in hostes impetum fecerunt, nulla spes salutis, nedum victioriae, mansit Suetis, quorum haud minus 8.000 caesi idemque ferme numerus fuit captorum, nonnulli alii vulnerati. E contrario tantum 1.500 Russi ceciderunt. Vespere eiusdem diei Carolus cum paucis militum centenis cumque Mazepa in Moldaviam se recepit comiterque ab Ahmedo III, Turcorum sultano, est acceptus. Conclusiones quaedam e nonnullis rerum gestarum scriptoribus depromptae: 1) Duo proelii Poltavensis imperatores multis sub aspectibus differebant: quam abstinens erat Carolus etiam rebus Venereis et vini ciborumque parcus, tam his rebus et consuetudinibus libenter et non raro immodice indulgebat Petrus, qui utique eo die multo prudentius et callidius quam Carolus se gessit. 2) Hic tres in errores incidit: A) proelium commisit in locis, quae a Patria sua idcircoque a commeatibus longius distabant; B) fidem praestitit vanis Mazepae promissis; C) tertius error gravissimus atque inexscusabilis (etsi paene ipsum postea et Napoleo et Adolfus Hitler commiserunt) in eo fuit, quod Carolus neglexit stulteque Russorum vires contempsit. Nam Russi non modo pro Patria, sed etiam pro sua ipsorum religione orthodoxa servanda contra Suetos protestantes sive Lutheranos fervido cum ardore pugnarunt. 3) Demum, post victoriam illam Poltavensem a Petro reportatam, Russorum potentia continenter assidueque crevit, dum Suetorum pondus et momentum necessarie minuere coeperunt. Scripsit Victorius Ciarrocchi - 30/06/2009
|
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||