Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

MISCELLANEA
06

Tigrem feminam a mare necatam esse

In therotropheo, quod situm est in Aschersleben oppido Saxonio-Anhaltino, Taniae tigri feminae nulla restitit via salutis: Haec tigris annosa improviso cum pervenisset in saepta duorum tigrium aliorum, tigris mas biennis in Taniam prosiluit eiusque gulam morsu divisit. Nimis sero auxilium est allatum.

Aschersleben ex oppido Saxoniae AnhaltinaeDitmarus (Dietmar) Reisky director therotrophei Ascherslebeniani: "Consternati" inquit „sumus. Nescimus explicare, quare hic tigris impetum fecerit. Hi tigres non solent esse tam pugnaces."


Insolita pugnacitas: Karimus tigris Bengalicus in saeptis therotrophei Ascherslebeniani versans

Ditmarus director rettulit quendam therotrophum ante infortunium per errorem aperuisse falsum repagulum versabile, ut Tania tigris femina perveniret in saepta alborum tigrium Bengalicorum. Deinde Karimum marem duos annos natum in Taniam dominam tigrem duodeviginti annos natam invectum eandemque gulâ morsâ necavisse.

Ditmarus: "Karimus" inquit „videtur statim se proripuisse in Taniam. Necesse est hoc factum esse per momenta tantum temporis, tigres ne semel quidem rugiverunt".

Paria felidarum coniugum Ascherslebiae solent coli ab aliis segregata. Tania undeviginti annos nata iam diu ibi vixerat unâ cum Puhdy marito suo, sed tigres illi albi nuperrimê demum venerunt in therotropheum Ascherslebianum: Medio anno 2006 (bis millesimo sexto) Kiara, quae hodie aetate est duorum et dimidii annorum, e Francogalliâ Ascherslebiam apportata est, mense Iunio a.2007 (anni bis millesimi septimi) secutus est Karimus hodie duos annos natus, qui natus erat in exotico viridario Rhenano-Vestfalico. Therotrophi enim Ascherslebeniani his unicis tigribus Germaniae orientalis albis volunt prolem propagare. Num hoc inceptum nunc in dubium vocetur et quid therotrophi Ascherlebeniani acturi sint de felidis, a Ditmaro directore dicitur adhuc incertum esse.

Tigres albi, qui in feris regionibus raro inveniuntur, hodie coluntur atque propagantur in therotropheis. Eorum pellis est colore eburneo vel albo, typicis virgis tigrium nigro-fuscis. Qui felidae extraordinarii oculis sunt caeruleis, qui, si tigres albi excitantur, ut pupillae dilatentur, transeunt in colorem flaveolum.

Causa pellis albae est duplex mutatio genetica, quae non fit nisi semel in decem milibus partuum. Tigris albus non paritur nisi ambo parentes sunt geno insolito huius coloris. Causis nondum investigatis hoc genum videtur non inveniri nisi in tigribus Bengalicis.

Hanc relationem d.06.m.Febr. a.2008 h.11.39 in periodico interretiali „Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross


.I

.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: