Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 29 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
Raptus Croata Tomislav Salopek trucidatus

Raptus Croata Tomislav Salopek trucidatus

Consociatio tromocratica cui nomen Civitas, quae dicitur, Islamica (IS) nuntiavit die Mercurii se interfecisse civem Croatiae Tomislaum (Tomislav) Salopek tres septimanas post raptum ex raeda prope Cairum.

Taeterrimum photographema per retia socialia a fautoribus IS-is divulgatum videtur monstrare corpus decollatum Tomislai Salopek, patris duorum liberorum uxorati, indutum synthesi qualem gessit in pellicula praeterita. Vexillum atrum quo utuntur sodales IS-is et cultrum adpositi sunt corpori ejus in arena.

Textus adscriptus photographemati dicit Salopek interfectum esse quod terra ejus partem cepisset belli in Civitatem, q.d., Islamicam.

Necem nondum esse pro certo comprobatam, dixit administer primus Croatiae, addens se quaesituros Salopek donec erit scintilla spei.

Associated Press non potuit comprobare imaginem, quamquam signa continet congruentia cum iis in pellicula capta praeterita septimana ab sodalibus Aegyptis Civitatis Islamica, cui nomen Provincia Sinai.

Nam die 22. mensis Iulii prope Cairum dum raeda vehitur ad negotium apud societatem Gallicam CGG Ardiseis raptus est Tomislav Salopek (n. 1984.), geodaetes ex parvo vico Vrpolje in Croatia orientali.

Decem fere dies nihil notum erat de fato ejus, cum die 5. Augusti in reti apparuisset incissio cinematographica ominosa in qua IS minatur Tomislaum affectum iri morte nisi gubernium Aegypti liberaverit in carcerem detrusas feminas Mahometanas.

“Triginta annos natus sum et venio ex Croatia” dixit Salopek anglice synthesi coloris auranciae solita captis ab IS-e indutus.

Addidit se uxorem duxisse Natašam, se duos filios habere operamque dare apud societatem Gallicam CGG.

Confirmavit se raptum esse die 22. Iulii ab bellatoribus tectis rami Aegypti IS-is c.n. "Provincia Sinai" et eos velle se commutare cum Mahometanabus in carceribus Aegypti.

"Hoc compleri debet intra 48 horas, alioquin milites Provinciae Sinai me interficiant." dixit Salopek.

Gubernium Croatiae statim operam navavit in Tomislao servando, sed 48 horis praeteritis nihil notum erat. Vires securitatis conservandae Aegypti quaerebant Salopek per totam civitatem, praesertim in regionibus occidentalibus Matrouh et Wadi Gedid attingentibus fines Lybiae, sed etiam in Beheira in delta Nili et in Giza.

Pater Tomislai appellavit raptores ut liberarent filium suum dicens Tomislaum in Aegyptum venisse tantum ut panem mereretur.

Soror feminae Aegyptae in carcere detentae quod interesset Fraternitati Mohametani, Esraa el-Taweel, dixit eam recusasse totam rem dicens non posse tractari de vita hominis insontis aliorum captivorum.

Septimana transivit sine nuntiis usque ad hesternum diem cum IS divulgans taeterrimum photographema per Twitter nuntiasset Tomislaum interfectum esse.

Tomislav Salopek est primus civis Croatiae raptus in terra peregrina, et nex ejus, si comprobata erit, prima civis occidentalis alicujus a Civitate, q.d., Islamica patrata in Aegyptio, quae conatur renovaripost aliquot annos perturbationis sequentes seditionem qua monarchi loco motus est Hosni Mubarak sceleribus et facinoribus tromocratarum obstantibus.

Consociatio tromocratica Civitas, q.d., Islamica tenet circiter tertiam partem Iraqiae et vicinae Syriae nomine a se ipsis indicti caliphatus. In Syria tromocrates seditiosi trucidaverunt diurnarios peregrinos et homines adjuvantes philanthropiae erga egentes causa, incipientes cum diurnario Americano James Foley anno praeterito.

Scripsit Porculator - 17/08/2015 00h28



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: