Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Lunae die 21 mensis Augusti 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

NOVUS ANNUS EXITIALIS IN TURCIA

Nova caedes territorum Byzantii Kalendis Ianuariis effecta est

Turcia.jpg

Post mediam noctem incipientis anni, vir armatus, in incerto est utrum solus necne, in tabernam nocturnam Byzantii iuxta Bosphorum irruit et horrendam caedem, displosis CLXXX glandibus, effecit: XXXIX perierunt et prope LXX, praesertim advenae, sauciati. Postea nefarius “Allah Akbar” clamans fertur exisse. Res scelesta in lauta taberna “Regina” nominata coorta est, ad quam periegetae, viri feminaeque clarissimi, pedilusores ventitare solent.

Imagines apparatus televisifici pro securitate positi hominem nigra veste indutum et cucullatum ostendunt qui, necatis duobus custodibus in limine, caeco impetu contra DCC qui aderant arma displosit; pars eorum in aquis Bosphori salutem petiverunt; V periegetae Itali incolumes sub quadam mensa fortunate manserunt. Sicarius relicta pyroballista praeceps fugit. Tota in Turcia magna insectatio territoris incepit.

Haec novissima est post tot caedes prioris anni in Turcia susceptas, sex saltem inter atrociores. Toto orbe reprehensio petitionis tromocraticae concors est; etiam Pontifex Franciscus se luctui Turcarum adiungi sermone expressit. Regnum Chalifi (ISIS) sibi petitionem vindicavit, ultum Muslimos in Syria necatos; Turcia autem serva Crucis vocata est.

Scripsit Lydia Ariminensis - 02/01/2017 13h23



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Civitates Coniunctae. Hodie suasor stretegicus Stephanus Bannon eiuravit. Sed utrum ipse abdicaverit an a Praeside Trump dimissus sit non recte scimus.
Nova Barcinone acciderunt: numerus vulneratorum concrevit. C homines offensi. Praeterea, XIII homines perisse videntur.
Barcino. Hodie currus onerarius in via Rambla homines corripuit. XII vulnerati sunt. Auriga effugit. Scelus terroristicum facinus fuisse videtur.
Boreocorea. Dictator Kim Jong-Un hodie novas minas protulit: "Civitates Coniunctas Americae delebimus!" Praeses Americanus Trump: "Quod haec dicit eum paenitebit."
His verbis Praeses Americanus Donaldus Trump provocationem telephonicam Ministri Venetiolani Maduro repulit.


POLITICA
INSOLITA
RELIGIO
POLITICA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: