Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Solis die 26 mensis Februarii 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

DE NOVO MURO IN AMERICA INSTRUENDO

Donaldus Trump constituit ut limes apud finem Mexicanum permuniatur

trump.jpg

Tertio die ab incepto munere Praeses Donaldus Trump nuntiavit in percontatione televisiva murum quam primum structum iri ne migrantes in Civitates Unitas a Mexico inirent. Constat non id promissum esse fovendis suffragiis, sed veram rem esse, cum hodierno die decreto praesidiali ad aedificationem pecunia erogetur. Non tamen satis est: ut ipse confirmavit, res publica Mexicana totam impensam praestabit. Tempus solutionis in conventu proximae hebdomadae cum Praesidenti Enrique Pena Nieto positum est.

Alioquin decretum de migratione praenuntiatum est quo numerus migrantium et perfugarum imminuatur una cum aliis consiliis de securitate. Rem etiam ad cives Europae periegetas pertinere posse, ante aliquot dies Praeses Trump declaravit. Ipsa Unio Europaea ut Germaniae serva contempta est, Brexitus Regni Uniti contra collaudatus; vel societas NATO obsoleta reputatur. Quid de commerciis cum Russia? Exitus de negotiis exteris exspectamus.

Scripsit Lydia Ariminensis - 25/01/2017 21h55



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Civitas Vaticana. Pontifex maximus Franciscus hodie: "Bellum Mundanum Tertium aquae causa periclitamur. Iam pueri periunt."
US. Donaldus Trump declarationes non pepercit: "Exercitus, finium tuendorum gratia, maximus omnium, universorum aplissimum instruendus."
Roma. In capite mundi seditio raedariorum continuat. Hodie novae oppugnationes in militiam civilem, vulnerationes seditiosorum civiumque.
Iraq. Pugna cruentissima apud Mosul iam non consistit. Multi milites Americani his diebus vulnerati. Innumeri Iraqeni, cives militesque.
US. Cotidianus "Postatio Washingtonensis" de Donaldo Trump praeside hodie scripsit: 133 declarationes mendaces dies XXXIII ut praeses Americanus.


POLITICA
IN ORBE
SCIENTIAE
IN ORBE
SCIENTIAE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: