Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Mercurii die 28 mensis Junii 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

MOON JAE-IN BOREOCOREANOS PLACARE VULT

Corea Septentrionalis novo praesidi Austrocoreae cordi est

Corea2.jpg

Moon Jae-in, novus praeses Austrocoreanus, quondam in percontatione dixit se, si in sphaera crystallina videre posset res futuras, matri suae nonaginta annos natae monstraturum fuisse patriam suam Boreocoreanam, qualis hodie esset quidque propinqui illic agerent. Cum Coream coniunctam desideraret, „Materculam meam“, inquit, „in patriam ducere et ipse senectutem ibi degere vellem.” Corea Septemtrionalis Moonio semper cordi erat, qui in receptaculo profugorum anno MCMLIII natus est. Parentes eius patriam temere relictam numquam obliviscebantur.

Moonio persuasum est periculum belli superari non posse, nisi utraque pars ad colloquia esset prompta. Iam primo praesidiatus die Moon dixit se paratum esse ad Kim Jong-un, tyrannum Boreocoreanum, occasione data conveniendum. Quo dicto se quasi reanimatorem illorum actorum consiliorumque se praestitit, quae a sole fulgente appellati erant et anno MM effecerant, ut praeses Austrocoreanus ducem Coreae Septemtrionalis visitaret. Moon numquam desiit rationes regiminis severas vituperare, quibus discordiae inter utramque civitatem crevissent. Immo pollicitus est se denuo rebus oeconomicis Boreocoreanis auxilium praebiturum hortosque technologicos in urbe Kaesong reseraturum, qui anno MMXVI clausi erant.

Sed Moon ut homo rei publicae peritus non ignorat se proposita impetrare non posse Civitatibus Unitis invitis. Quamobrem id contendit, ut quam primum praesidem Trump conveniat, eo magis, quod etiam Trump nuntiaverat se “certis condicionibus” in Coream Borealem iter facturum, ut Kim Jong-un conveniret.

Scripsit Volfgangus Austriacus - 12/05/2017 07h01



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES US. E natione Samaria nova oppetitio informatica incipit. Novo viro huius petitionis nomen "Petya" est.
Mare Internum. Quattuor hisdiebus ultra decem milita hominum a fluctibus serviti sunt.
US. Praeses Americanus Donaldus Trump contra itinera a nationibus in "nigro indice" mensium superiorum custodiam denuo apposuit.
Italia. Lara Bombonati, luctatrix extera Italica Islamicae Civitatis causa, hodie comprehensa.
Apud civitatem Ahmedpur Sharqia onerarius currus petroleo plenus prolapsus est. Propter flammas CXLI homines perierunt.


POLITICA
INSOLITA
POLITICA
POLITICA
IN ORBE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: