Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Saturni die 16 mensis Decembris 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
"Nova foedera in hac regione conferri licet, ut regionem tutiorem florentemque parare possimus: concordiam in proximo Oriente difficillimam pactionum esse existimo, sed nos adepturos esse magnopere sentio speroque." His verbis Praeses Americanus Donaldus Trump hodie in conventu cum Praeside Judaeo Beniamino Netanyhau Ierusalemi conlocutus est. Praeses Trump de maximis questionibus Praesidi Netanyhau adlocutus est: in primis, de dimicatione contra terrorismum jihadistarum, maximum maerorem Praesidis Americani, de quo auxilium a nationibus Arabicis perrogavit; in secundis, de negotiationibus inter Palestinos et Judaeos maxima publice praedixit, praeterea, Praeses Donaldus Trump summopere cum Praeside Netanyhau recentium nisuum causa gratulatus est. "Tibi, propter maximum studium tuum in propiore Oriente univorso, inquisitionem tuam ad concordiam omnium creandam et optumam sedulitatem tuam pro Israelis commodo, gratias perigere cupio" ita Praeses Netanyhau magna comitate de Donaldi Trump opera in proximo Orienta oblata locutus est. Demum, plurima consilia de Palestinensibus adiuvandis iam ante adventum Donaldi Trump, Praeses Netanyhau curavit ut conficerentur : subsidia enim a Israele Palestinos adlata sunt, ut amplior libertas per finem "Allenby Pontis" transire concessa est.

Scripsit Andreas Novocomensis - 22/05/2017 23h37



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Apparatus ad methanum distribuendum a Russia in Europam diruptus est in vico Baumgarten an der March; unus interiit, viginti unus sauciati sunt. Incerta est causa calamitatis. Fluxus gasii in Italiam hodie intermissus est, sed mox rursus excitabitur.
Quidam princeps Saudita emptor putatur tabulae Leonardianae Salvatoris Mundi, quae longe maximo pretio ex omnibus apud domum auctionis Londiniensem (Christie’s) CDL milionibus dollariorum venum data est
Motus Palaestinorum Hamas novam seditionem (Intifada) minatur, si administratio Praesidis Trump Hierusalem caput legitimum Israelis agnoscat.
Antequam Summus Pontifex Missam in capite Dacca celebraret, prealtum sustentaculum filorum electricorum paulum afuit quin caderet supra eius autocinetum.
Ante Libyam plus quam triginta perierunt, ducenti servati sunt, quadraginta fere non inventi. Nonnulla corpora a cetis laniata sunt.


IN ORBE
POLITICA
INSOLITA
POLITICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: