Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Saturni die 16 mensis Decembris 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

MENSIS IUNIUS "MAIO" NON FAVIT

Subsellia factionis conservativae Anglorum imminuta sunt

May.jpg

Mense Iunio praeteriti anni maior pars civium Regni Uniti Brexitum decreverunt: hoc anno eodem mense Ministra Primaria Theresa May, factionis conservativae, numerum suffragiorum maximum non tulit ut magna vi et auctoritate asperum exitum ab Europa statueret, immo e comitiis ante tempus habitis imminutio subselliorum secuta sunt , CCCXVIII pro CCCXXVI necessariis sine sociis ad administrandum. Contra auxerunt Laboristae quibus CCLXII sellas Britanni tribuerunt.

Qua re a multis rei politicae viris senatus legatioque popularis existimantur necessitati “suspensi” conflandi cum gregibus minoribus societatem ut administratio debilis institui possit. Hodie Georgius Osborne, conservativus, qui iam fuit minister rei nummariae publicae adfirmare ausus est: “Theresa May mortua ambulans est, mox casura”.

Plurimis instantibus ut munus deponeret, cognito suffragiorum exitu, ante triduum Prima Ministra ad reginam Elisabetham se contulit ad novam gubernationem auxilio Unionis Hiberniae Septentrionalis apparandam. Se Britanniam in pactionibus de exitu ab Europa acturam esse, securitati ab Islamismo consulturam. “Nunc ad operandum eamus!” sic demum declaravit.

Quid de Brexitu? Eritne mollis ? Victis partibus conservativis sunt qui putent commercii bellum cum Europa vitari posse nec impediri quominus cives Europaei libere in Regnum Unitum adeant. Tamen ingentissima compensatio damni Britannis reposcetur.

Scripsit Lydia Ariminensis - 12/06/2017 09h07



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Apparatus ad methanum distribuendum a Russia in Europam diruptus est in vico Baumgarten an der March; unus interiit, viginti unus sauciati sunt. Incerta est causa calamitatis. Fluxus gasii in Italiam hodie intermissus est, sed mox rursus excitabitur.
Quidam princeps Saudita emptor putatur tabulae Leonardianae Salvatoris Mundi, quae longe maximo pretio ex omnibus apud domum auctionis Londiniensem (Christie’s) CDL milionibus dollariorum venum data est
Motus Palaestinorum Hamas novam seditionem (Intifada) minatur, si administratio Praesidis Trump Hierusalem caput legitimum Israelis agnoscat.
Antequam Summus Pontifex Missam in capite Dacca celebraret, prealtum sustentaculum filorum electricorum paulum afuit quin caderet supra eius autocinetum.
Ante Libyam plus quam triginta perierunt, ducenti servati sunt, quadraginta fere non inventi. Nonnulla corpora a cetis laniata sunt.


IN ORBE
POLITICA
INSOLITA
POLITICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: