Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Mercurii die 22 mensis Novembris 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

FLORIDA AD VASTATIONEM PARATA EST

Monstrum Irma furere non cessat

Irma.jpg

Terribilis Irma quam celerrime, decem kiliometra in velocitatem per horam, quamquam minus potens, cum vehementia tertii vel quarti generis sit, ad Floridam incedit; citato cursu etiam insulam Cubam prostravit: transitus nefandus causa est fluoris electrici abruptionis in magna parte territorii et in ipso capite La Habana; aedificia magna detrimenta acceperunt, viae sunt concussae ventis vehementissimis quibus ducentorum kiliometrorum velocitas est simulque ob assiduis imbribus inundantur. Res tragica etiam in insula Sancto Martino ubi septuaginta partes ex centum domuum deletae sunt vel magno detrimento affectae.

Calamitas, quae mostro inferorum comparatur, saevire non cessat, tamen aliquanto retardatur subvenientibus Furiis Oceani Atlantici nomine Josè et Katia, minore vehementia ad hoc tempus reputatis ; unus furit ab orienti, altera ab occidenti sole. Interea Florida ad vastationem parata est. Prope septem milliones incolarum loca litori proxima deseruerunt. In urbe Miami domuegressio nocturna impeditur eis qui receptum habeant. Litus meridionale in magno periculo versatur, cum timetur ne undae altius extollantur et omnia mergantur. Ipse Praeses Donaldus Trump omnes cives incitavit ad fugam; non res servandas, sed vitae providendum esse.

Scripsit Lydia Ariminensis - 10/09/2017 13h57



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Praeses Rei Publicae Zimbabwe Robert Mugabe adsensit ut magistratu abiret, a suis partibus coactus, cum vellet uxorem novam praesidem creare. Nunc domi detinetur a militibus, populi et factionis consensu.
Vicarius Ministri Primari Libyci Ahmed Omar Mitig publice declaravit investigationem fore de mercatura migrantium qui venum darentur, ut trames televisificus Cnn in relatione vulgavit.
Belgium. Ipse Minister Catalunensis Puidgemont nova de secessione percontavit: “Liberatio ab Hispania non via obstricta est. Novas negotiationes cupimus.”
Nova de terrae motu superioris diei: CDXLV hominum a terrarum discussione interfecti sunt. Magis quam VII milium hominum vulnerati sunt. Centrum superficiale iactationum in Natione Kurdistan repertum est.
Britannia. Ministra Primaria Theresa May hodie secedendi gratia Nationem suam ab Europa diem constitutam nominavit: die III ante Kalendas Apriles anno MMXIX. Tempore ex illo Brixitus opplebitur.


IN ORBE
POLITICA
INSOLITA
POLITICA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: