|
|
NUNTII
Coreana Paeninsula. Administratio Austrocoreana, Minister ad Defensionem Praebendam maxime, belli verbis prolocuta est: "Paulo tempore novi missilis nuclearis Corea Septentrionalis comparationem adipiscetur." Praeterea: "Novi motus Dictatoris Kim Jong-Un provocationes et contumeliae" futurae esse existimantur; id est novi coniectus pyroboli examinisque novi nuclearis(septimi ab initio anni).
Quae Nationes quaeque propinquissimae (Iaponia et Corea Meridionalis) velut quibus Boreocorea maxime prominata est (Civitates Coniunctae Americae) exercitationes communes apparant. Interim, Administratio Boreoamericana aeronaves militares leves (fighter aircraft) in sede militari Guam pandit. Demum, Administratio Nationis Kuwait, socii Americani, Boreocoreanum legatum in terra sua expulit. Scripsit
Andreas Novocomensis - 18/09/2017 19h33
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|