|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
NUNTII
DE DISCESSU CATALAUNIAEPlebis scitum de autonomia ab Hispania indictum est
Die IX mense Iunio huius anni Praeses administrationis regionis Catalauniae Carles Puigdemont plebis scitum Kalendis Octobribus indixit ut populus sententiam de discessu ab administratione Madriti ferret. Ex eo quaeretur vultne Catalauniam rem publicam sui iuris fieri. Petitio nullius obnoxietatis primum a magno tumultu exorta est ante septem annos facto, quem alii secuti sunt, etiamque prior sententia popularis, non legitima nempe ab abministratione centrali renuntiata, cum a Charta Constitutiva dissentiret quae unitatem rei publicae indissolubilem sanxit. Cur haec regio quadam autonomia fruens suis legibus prorsus uti postulat? Illi suum sermonem et cultum civilem esse; praeterea, cum ditior sit quam aliae regiones, ab illa nimia vectigalia ad pauperiores transferri. Cum consultatio propinqua sit et omnino apparetur, Praeses gubernationis Hispanae Marianus Rajoy, vi adhibita, eam impedire conatur. Nam ante biduum XIV administratores Catalauniae comprehensi sunt, itemque decades inter fautores, decem milliones scidularum comitialium occupati sunt; homines custodiae civilis publicas sedes inquisiverunt ut alios apparatus invenirent et adimerent. Ne bellum civile eveniat! Scripsit Lydia Ariminensis - 21/09/2017 20h43
. . |
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||